Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Eliseus prædicit famem septennem, et vers. 7. Benadad regi Syriæ mortem. Hazaeli vero regnum ejus: inde vers. 17, describuntur gesta Joram filii Josaphat regis Juda, ac vers. 25, gesta Ochoziæ filii Joram.
Textus Vulgatae: IV Regum 8:1-29
1. Eliseus autem locutus est ad mulierem, cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis. 2. Quæ surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei; et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philistiim diebus multis. 3. Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philistiim, et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis.
4. Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia quæ fecit Eliseus. 5. Cumque ille narraret regi quo modo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi: Domine mi rex, hæc est mulier, et hic est filius ejus, quem suscitavit Eliseus. 6. Et interrogavit rex mulierem: quæ narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quæ sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad præsens. 7. Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriæ ægrotabat; nuntiaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc. 8. Et ait rex ad Hazael: Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac? 9. Ivit igitur Hazael in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac? 10. Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis; porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur. 11. Stetitque cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus; flevitque vir Dei. 12. Cui Hazael ait: Quare dominus meus flet? At ille dixit: Quia scio quæ facturus sis filiis Israel mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et prægnantes divides. 13. Dixitque Hazael: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Eliseus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore. 14. Qui cum recessisset ab Eliseo venit ad dominum suum. Qui ait ei: Quid dixit tibi Eliseus? At ille respondit: Dixit mihi: Recipies sanitatem. 15. Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus: quo mortuo, regnavit Hazael pro eo. 16. Anno quinto Joram filii Achab regis Israel, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda. 17. Triginta duorum annorum erat, cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. 18. Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab: filia enim Achab erat uxor ejus, et fecit quod malum est in conspectu Domini. 19. Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus. 20. In diebus ejus recessit Edom, ne esset sub Juda, et constituit sibi regem. 21. Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo; et surrexit nocte, percussitque Idumæos, qui eum circumdederant, et principes curruum, populus autem fugit in tabernacula sua. 22. Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. 23. Reliqua autem sermonum Joram, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Juda? 24. Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in Civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. 25. Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israel, regnavit Ochozias, filius Joram regis Judæ. 26. Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israel. 27. Et ambulavit in viis domus Achab, et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit. 28. Abiit quoque cum Joram filio Achab, ad præliandum contra Hazael regem Syriæ in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram: 29. qui reversus est, ut curaretur, in Jezrahel; quia vulneraverant eum Syri in Ramoth, præliantem contra Hazael regem Syriæ. Porro Ochozias filius Joram, rex Juda, descendit invisere Joram filium Achab in Jezrahel, quia ægrotabat ibi.
Versus 1: Vocavit Dominus Famem
1. VOCAVIT (voce, id est jussu suo adducet) ENIM DOMINUS FAMEM, ET VENIET SUPER TERRAM SEPTEM ANNIS. Est hysterologia; hæc enim prophetia Elisei de fame septennii, anterius facta est, scilicet ante quinque vel sex annos; hic autem recensetur, eo quod mulieri hospitæ suæ, cui hanc famem prædixerat Eliseus, post famis septennium in terram suam revertenti contigerint ea quæ hic vers. 5 et sequent. narrantur. Idem confirmatur ex eo quod Giezi hic vers. 4, colloquatur cum rege. Ergo necdum erat leprosus; leprosi enim arcebantur hominum commercio. Ergo hæc contigerunt ante adventum et sanationem Naaman; ante enim Giezi percussus est lepra, uti superius dixi. Ita Torniellus, Salianus et alii.
Versus 7: Venit Eliseus Damascum
7. VENIT QUOQUE ELISEUS DAMASCUM (quæ erat metropolis Benadad regis Syriæ), ET BENADAD REX SYRIÆ ÆGROTABAT in Damasco. Benadad paulo post solutam obsidionem Samariæ, ex terrore et mœrore hunc morbum, in quo mortuus est, incurrit. Audi Josephum, lib. IX, cap. II: "Rex autem Syrorum Damascum reversus incolumis, ubi cognovit divinitus immisso terrore, se una cum exercitu in fugam conjectum, et vanum fuisse, quod de adventu hostium crediderant, ratus omnino adversum se habere Numen per animi ægritudinem in morbum etiam corporis incidit." Nimirum voluit Deus Benadad, qui tot clades Israeli intulerat, morbo et morte punire, ideoque Eliseum misit Damascum, qui Hazaeli ejus mortem prædìceret, cumque regni successorem declararet.
Versus 9: Habens Secum Munera, et Omnia Bona Damasci
9. HABENS SECUM MUNERA ET OMNIA BONA DAMASCI, ONERA QUADRAGINTA CAMELORUM. Obtulit tot tantaque munera Hazael Eliseo pro salute Benadad regis sui; sed certum est Eliseum ea non acceptasse; tum quia ipse Benadad non sanavit, sed ejus mortem prædixit: tum quia ipse constanter refutavit, cap. V, munera Naaman quem a lepra curarat, ac Giezi ea acceptantem lepra punivit. Ita Abulensis et alii.
Versus 10: Sanaberis; Porro Ostendit Mihi Dominus
10. VADE, DIC EI: SANABERIS. PORRO OSTENDIT MIHI DOMINUS, QUIA MORTE MORIETUR. Est hic locus difficilis; nam videtur Eliseus jubere Hazaeli mendacium, ut scilicet dicat Benadad regi eum sanandum, cum mox esset moriturus. Primo, Rabbini et ex eis Abulensis legunt contrarie, scilicet, non sanaberis; nam pro לו le, per vau, hoc est, ei, legunt לא lo per aleph, hoc est, non. Verum Chaldæus, Septuaginta et Latini omnes Codices legunt affirmative: sanaberis. Secundo, alii respondent Eliseum ironice locutum, quasi dicat, scilicet sanaberis, speras te sanandum; sed erras: nam non sanaberis, sed morieris.
Tertio et genuine "sanaberis," scilicet quantum ex parte morbi, q. d. morbus tuus non est lethalis, ex morbo hoc non morieris, quod erat verum; nam non morbus, sed vis Hazaelis occidit et suffocavit Benadad. Ita Cajetanus, Serarius, Salianus et alii.
Versus 13: Quid Est Servus Tuus Canis
13. QUID ENIM SUM SERVUS TUUS CANIS, UT FACIAM REM ISTAM MAGNAM? Hazael negat se esse canem, non tantum quoad vilitatem, sed etiam et potius, quoad impudentiam et feritatem caninam, quasi dicat, ego non sum tam impudens, barbarus et ferus, ut instar canis sæviam in viscera humana, eaque devorem. Cur ergo tu, o Elisee, asseris, mihique dicis: "Parvulos eorum elides, et prægnantes divides?" Ita tum quidem sentiebat Hazael; sed factus rex Syriæ sensum mutavit, fecitque quod hic prædicit Eliseus, quodque ipse hic abominatur. Honores enim mutant mores, sed raro in meliores. Causam subdit:
OSTENDIT MIHI DOMINUS TE REGEM SYRIÆ FORE, q. d. tu fies rex Syriæ, ideoque factus rex innatum Syrorum in Israelitas odium indues ut "a eorum parvulos elidas et prægnantes dividas," uti prædixi. Odium hoc cœpit ab Adad, dum Salomoni rebellavit, fecitque se regem Syriæ, illudque ex eo quasi patre suxit filius Benadad, ac ex eo cæteri reges Syriæ. Vide dicta III Reg. XI, 14. Hac regni prædictione audacior factus Hazael regem Benadad suffocavit, ejusque regnum occupavit, ut sequitur: ac immemor et ingratus Eliseo, hostem se fecit Israeli, in eumque sæviit, implevitque barbariem ab Eliseo sibi prædictam.
Versus 15: Tulit Stragulum, et Infudit Aquam
15. TULIT STRAGULUM, ET INFUDIT AQUAM, ET EXPANDIT SUPER FACIEM EJUS. Addunt Hebræus, Chaldæus et Septuaginta, et mortuus est, quod Noster expressit, subdens: Quo mortuo regnavit Hazael. Videtur Benadad æstu febrili æstuans petiisse aquam ad se refrigerandum: porrexit illam ei in stragulo aqua madefacto Hazael, itaque vel per imprudentiam, vel potius per dolum distillante continuo ex stragulo aqua in os et fauces Benadad, eum suffocavit, ut ei in regno succederet. Addit Serarius, aquam hanc et stragulum fortasse venenato quopiam humore fuisse infectum: sicut de Herculis Dejaniraca veste tradunt veteres, ac de Othonis III Imperatoris Ladislai Hungarorum regis, et Solymanni tunica. Josephus ait simpliciter strangulatum fuisse: ita nimirum Deus punivit Benadad ob sævitiam in Israelitas exercitam.
Porro Benadad videtur regnasse 56 annos; tot enim intercedunt ab anno 17 Asa regis Juda, quo Benadad regnare cœpit, ut patet III Reg. XV, vers. 18, usque ad primum annum regni Hazaelis. Ita Salianus. Nonnulli tamen putant plures reges in Syria intercessisse, omnesque dictos fuisse "Benadad," id est filios et successores Adad, primi regis Syriæ. Unde Hebræi tradunt, Benadad fuisse nomen commune regum Syriæ. Denique Josephus, lib. XI Antiq. cap. II, asserit tam Benadad quam Hazael apud Syros in summa esse veneratione, imo "utrumque divinis honoribus coli," et utriusque effigiem quotidianis pompis honorari, tum propter aliam beneficentiam, tum quia magnifice templis exstructis Damascum ornatiorem reddiderint.
Versus 16: Anno Quinto Joram Filii Achab
16. ANNO QUINTO JORAM FILII ACHAB REGIS ISRAEL, REGNAVIT JORAM FILIUS JOSAPHAT REX JUDA, scilicet solus post mortem patris Josaphat. Objicies, id videtur factum anno septimo Joram, non quinto; nam cap. III, 1, dictum est quod Joram rex Israel cœperit regnare anno 18 Josaphat regis Juda; Josaphat autem regnavit annis 25: ab anno autem 18 ad 25, sunt septem anni, post quos moriente Josaphat successit ei filius Joram. Respondent Lyranus et Cajetanus Joram filium Achab regnasse post mortem Achab cum Ochozia fratre primogenito per biennium: scilicet ab anno 18 Josaphat, usque ad annum ejus vigesimum, quo mortuus est Ochozias, tumque solus regnare cœpit Joram ejus frater junior. Ergo quod hic dicitur: "anno quinto Joram," intellige a tempore, quo Joram solus post fratris mortem regnare cœpit, quod fuit anno Josaphat vigesimo; verum obstat quod dicitur III Reg. cap. ultimo, vers. 52, scilicet Ochoziam in Israel regnare cœpisse anno 17 Josaphat, ac mortuum anno 18 ejusdem, nam per biennium duntaxat regnavit: quare cum Ochozias sit mortuus anno Josaphat 18, eique statim frater Joram successerit, hinc sequitur Joram cœpisse regnare anno 18 Josaphat, non vigesimo. Melius Abulensis respondet non esse numerandum annum 18 Josaphat, eo quod illo expleto cœperit regnare Joram, nec 19, eo quod sub finem ejus cœperit regnare, nec 25, eo quod is fuerit imperfectus: ablatis autem his tribus annis manent ab anno 18 Josaphat, ad annum ejusdem 25 duntaxat anni quinque integri, de quibus hic dicitur: "Anno quinto Joram filii Achab, etc. regnavit Joram filius Josaphat," scilicet post mortem Josaphat, qui anno 25 regni sui mortuus est; tunc enim successit ei filius Joram.
Optime Richardus de S. Victore in conciliatione lib. Reg. et Paralipom. Arias in Daniele, Salianus, Torniellus, Sanchez et Serarius hic respondent Joram regem Juda, bis a patre nuncupatum fuisse regem, ob duo ejus bella, scilicet primo, anno 17 Josaphat, quo ipse cum Achab iturus erat ad bellum contra Syros, III Reg. XXII, tumque videtur Josaphat rursum Joram filium declaravit regem, et regni administrationem se absente eidem tradidit, indeque numerandi sunt anni octo, quibus dicitur regnasse Joram; ita scilicet ut tribus annis Joram regnarit cum Josaphat patre vivente, quatuor vero cæteris post mortem patris: octavus vero et ultimus fuerit imperfectus, ideoque non numeretur. Quare licet nonnulli censeant Joram post mortem patris Josaphat regnasse octo annis, tamen verius est quod dixi, nimirum ipsum quatuor integris annis duntaxat, et quinto incompleto regnasse post mortem Josaphat, cum eo vero vivente tribus ultimis ejus annis regnasse, id patet ex cap. IX, 29, ubi Ochozias filius Joram regis Juda, mortuo Joram patre, dicitur cœpisse regnare anno undecimo Joram regis Israel: jam computa annos ab anno quinto Joram regis Israel, usque ad annum ejus undecimum, habebis annos duntaxat quinque integros, quibus solis alter Joram post mortem patris Josaphat regnavit in Juda.
Vice versa cum cap. I, 17, dicitur Joram rex Israel regnare cœpisse anno secundo Joram filii Josaphat regis Juda, intellige annum secundum ab eo tempore, quo Joram primum a patre Josaphat ituro contra Syros titulum regis accepit, quod fuit anno Josaphat 17. Unde secundus Joram filii Josaphat annus incidit in annum 18 Josaphat, quo cœpit regnare Joram filius Achab in Israel.
Versus 18: Ambulavit in Viis Regum Israel
18. AMBULAVITQUE (Joram filius Josaphat rex Juda) IN VIIS REGUM ISRAEL (colendo idola eorum) SICUT AMBULAVERAT DOMUS ACHAB. FILIA ENIM ACHAB ERAT UXOR EJUS, nomine Athalia; hæc enim fuit uxor Joram, et mater Ochoziæ, ut patet vers. 26.
Versus 19: Ut Daret Illi Lucernam
19. UT DARET ILLI LUCERNAM, id est stirpem et prosapiam regiam, scilicet nepotum sibi invicem continuo in regno Juda succedentium.
Versus 21: Venit Joram Seira
21. VENITQUE JORAM SEIRA, id est, in Idumæam. Hæc enim sicut ab Esau fundatore, qui alio nomine vocatus est Edom, dicta fuit Idumæa, sic ab eodem qui pariter vocatus est Seir, id est pilosus, hirsutus, dicta est Seira.
Versus 23: Reliqua Sermonum Joram
23. RELIQUA AUTEM SERMONUM (id est rerum et gestorum) JORAM, ET UNIVERSA QUÆ FECIT, NONNE HÆC SCRIPTA SUNT IN LIBRO VERBORUM DIERUM REGUM JUDA, puta in Diariis et annalibus regum Juda?
Nota, hic tacentur multa de Joram, quæ proinde supplentur in lib. II Paralipom. cap. XXI, ubi vers. 3 Josaphat rex dicitur filiis suis, qui erant fratres Joram, dedisse "pensitationes" (male nonnulli legunt, pensationes), id est annuos redditus. Rursum, quod Joram omnes fratres suos numero sex occiderit, ut solus secure regnaret. Insuper, quod Elias jam raptus (ante novem annos) ad eum miserit litteras ex paradiso, quibus ei ob hæc fratricidia et ob idololatriam minatus est Dei vindictam, quæ mox ei obvenit; nam Deus percussit eum morbo insanabili, ita ut viscera egereret: filios quoque ejus omnes occidit per Philistæos et Arabes, unico excepto Ochozia, qui licet minimus natu, ei successit, idque in pœnam talionis, ut sicut ipse fratres suos occiderat, sic et filii ejus occiderentur. Addit Josephus, uxores ejus fuisse occisas. Ita barbari isti justo Dei judicio cæde filiorum regis, regiorum fratrum manibus parentarunt: nec tamen dixit rex insipiens in corde suo: "Justus es, Domine, et rectum judicium tuum."
Versus 25: Anno Duodecimo Joram Filii Achab
25. ANNO DUODECIMO JORAM FILII ACHAB REGIS ISRAEL, REGNAVIT OCHOZIAS FILIUS JORAM REGIS JUDÆ. Dices, cap. seq. vers. 29, dicitur Ochozias regnare cœpisse anno undecimo Joram, non duodecimo. Respondeo, cœpit anno undecimo regnare cum patre Joram, qui erat in tormentis sui morbi; sequenti autem anno, qui est duodecimus, mortuo patre solus regnavit in Juda. Ita Abulensis, Sanchez, Salianus et alii.
Versus 26: Viginti Duorum Annorum Erat Ochozias
26. VIGINTI DUORUM ANNORUM ERAT OCHOZIAS, CUM REGNARE CŒPISSET. Dices II Paralipom. cap. XXII,
hæc antilogia est perdifficilis et quasi irreconciliabilis, quam discutiam suo loco in lib. Paralipomenon.
NOMEN MATRIS EJUS ATHALIA, FILIA AMRI, id est neptis Amri; erat enim Athalia filia Achab, ut dictum est vers. 18. Achab autem erat filius Amri. Sic Matth. I, 8, Ozias dicitur filius Joram, cum ejus fuerit nepos, imo trinepos; omittuntur enim ibi tres generationes, et tres filii intermedii, scilicet Ochozias, Joas et Amasias, eo quod Joram miscuisset se stirpi impiæ Achab, et cum sua uxore Athalia filia Jezabelis, idololatriam invexisset in regnum Juda.
Aliter respondent Hebræi apud S. Hieronymum in Tradition., et Cajetanus scilicet, Athaliam vere fuisse filiam Amri, dici tamen filiam Achab, vel imitatione, vel nutritione, quod ab Achab educata, ideoque ejus idololatriam imitata.
Versus 27: Gener Domus Achab Fuit
27. GENER ENIM DOMUS ACHAB FUIT. Ochozias ergo videtur duxisse filiam Joram filii Achab, sicut Joram pater Ochoziæ duxerat Athaliam filiam Achab, aut certe duxisse filiam fratris, aut sororis Joram; ideo enim dicitur, "gener domus Achab," quia scilicet socer ejus fuit Joram, vel frater Joram: nimirum tota hæc impietatis et idololatriæ propago invecta fuit in regnum Juda per impiam Jezabel; hujus enim filia fuit Athalia, ac neptis ejus fuit uxor Ochoziæ, quarum utraque a Jezabele, quæ unius erat mater, alterius avia, educata ejus impietatem et mores gentilitios imbibit. Vide hic quam periculosum et noxium sit ducere uxores infideles vel hæreticas.