Cornelius a Lapide

IV Regum X


Index


Synopsis Capitis

Jehu occidit septuaginta filios Achab, et quadraginta duos fratres Ochoziæ, ac per dolum omnes cultores Baal, unde meruit progeniem in regno usque in quartam generationem. Idem tamen coluit vitulos aureos Jeroboam, ideoque domus ejus tandem excisa est.


Textus Vulgatae: IV Regum 10:1-36

1. Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria: scripsit ergo Jehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu, et ad nutritios Achab, dicens: 2. Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, 3. eligite meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri, et eum ponite super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri.

4. Timuerunt illi vehementer, et dixerunt: Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere? 5. Miserunt ergo præpositi domus, et præfecti civitatis, et majores natu, et nutritii ad Jehu, dicentes: Servi tui sumus, quæcumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem: quæcumque tibi placent, fac. 6. Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens: Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Jezrahel. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitatis nutriebantur. 7. Cumque venissent litteræ ad eos, tulerunt filios regis, et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cophinis, et miserunt ad eum in Jezrahel. 8. Venit autem nuntius, et indicavit ei, dicens: Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit: Ponite ea ad duos acervos juxta introitum portæ usque mane. 9. Cumque diluxisset, egressus est, et stans dixit ad omnem populum: Justi estis: si ego conjuravi contra dominum meum, et interfeci eum, quis percussit omnes hos? 10. Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ. 11. Percussit igitur Jehu omnes, qui reliqui erant de domo Achab in Jezrahel, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiæ. 12. Et surrexit, et venit in Samariam: cumque venisset ad Cameram pastorum in via, 13. invenit fratres Ochoziæ regis Juda, dixitque ad eos: Quinam estis vos? Qui responderunt: Fratres Ochoziæ sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios reginæ. 14. Qui ait: Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta Cameram, quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam. 15. Cumque abiisset inde invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jonadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum: 16. dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo, 17. duxit in Samariam. Et percussit omnes, qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam. 18. Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos: Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius. 19. Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius, vocate ad me: nullus sit qui non veniat, sacrificium enim grande est mihi Baal: quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal. 20. Et dixit: Sanctificate diem solemnem Baal. Vocavitque, 21. et misit in universos terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal, non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal: et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum. 22. Dixitque his qui erant super vestes: Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes. 23. Ingressusque Jehu, et Jonadab filius Rechab, templum Baal, ait cultoribus Baal: Perquirite et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli. 24. Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta: Jehu autem præparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius. 25. Factum est autem, cum completum esset holocaustum, præcepit Jehu militibus et ducibus suis: Ingredimini, et percutite eos, nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces: et ierunt in civitatem templi Baal, 26. et protulerunt statuam de fano Baal, et combusserunt. 27. Et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque ædem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc. 28. Delevit itaque Jehu Baal de Israel.

29. Verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel, et in Dan. 30. Dixit autem Dominus ad Jehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. 31. Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israel in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israel. 32. In diebus illis cœpit Dominus tædere super Israel: percussitque eos Hazael in universis finibus Israel, 33. a Jordane contra Orientalem plagam, omnem Terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroer, quæ est super Torrentem Arnon, et Galaad, et Basan. 34. Reliqua autem verborum Jehu, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel? 35. Et dormivit Jehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Joachaz filius ejus pro eo. 36. Dies autem, quos regnavit Jehu super Israel, viginti et octo anni sunt, in Samaria.


Versus 1: Erant Achab Septuaginta Filii in Samaria

Erant autem Achab septuaginta filii, — non ex sola Jezabele, sed ex aliis multis uxoribus ab eo procreati.

Ad nutritios Achab, — id est ut Septuaginta, ad nutritiis filiorum Achab, scilicet ad primates, qui septuaginta filios Achab enutrierant.


Versus 4: Duo Reges Non Potuerunt Stare Coram Eo

4. Ecce duo reges (Joram rex Israel, et Ochozias rex Juda, utrumque enim occidit Jehu) non potuerunt stare coram eo, — id est resistere illi, unde sequitur: Et quomodo nos (privati et plebeii) valebimus resistere?


Versus 5: Miserunt Præpositi Domus ad Jehu

5. Miserunt ergo præpositi domus, — qui scilicet præerant palatio regio, quod Amri ædificarat in Samaria, in quo habitarat Achab, ejusque filius Joram, occisus a Jehu.


Versus 7: Occiderunt Septuaginta Viros

7. Occiderunt septuaginta viros. — Non peccavit Jehu jubendo occidi septuaginta filios Achab, quia id fecit jussu Dei, qui summus vitæ tam nocentum quam innocentum est Dominus, eo quod essent filii nocentis Achab, cujus utpote nequissimi semen omne, omnemque stirpem funditus delere volebat Dominus: verisimile enim est inter hos septuaginta aliquos fuisse minores et innocentes, nec idololatriæ Achab capaces vel participes. Peccarunt tamen Samaritæ, quod hoc mandatum Jehu de eis occidendis executi sint, non ut ministri judicis, sed timore Jehu, quem nesciebant esse regem a Deo electum, et ab Eliseo unctum, ideoque nesciebant eum esse Judicem Israelis, ac habere a Deo potestatem occidendi hos filios Achab. Forte etiam peccavit Jehu jubendo eis hoc facinus, si prius non satis eis probavit suam auctoritatem, et jus regni sibi a Deo datum, nisi ipsi illud aliunde facile scire potuerint. Ita Abulensis.

Et posuerunt capita eorum in cophinis. — Apposite ad culpam Achab qui in cophinis collegerat uvas ex vinea Naboth a se occisi: idcirco igitur in pænam peccati filiorum ejus capita in cophinis deferuntur ad Jehu. In eo ergo punitur tum ipse, tum filii, in quo peccarant.


Versus 8: Ponite Ea ad Duos Acervos

8. Ponite ea ad (Chaldaice in) duos acervos juxta introitum portæ usque mane, — ut totus populus ingrediens et exiens per portam, videat hoc justum Dei judicium contra domum Achab, itaque ab ejus idololatria et cultu Baal recedat.


Versus 9: Justi Estis

9. Justi estis, — id est justam Dei vindictam implestis, licet inscii et non cogitantes. Cogitabant enim implere jussum Jehu de eis occidendis, non autem jussum Dei.

Si ego conjuravi contra dominum meum (Joram regem Israel), et interfeci eum, quis percussit omnes hos? q. d. non ego, sed vos, esto meo jussu meique metu, q. d. Ex hac ultione patet manifeste vindicta Dei contra domum impiam Achab; quod scilicet Deus tam me quam vobis usus sit ad illam peragendam. Nam ego licet occiderim Joram, non tamen potuissem occidere septuaginta ejus fratres, nisi Deus immisisset vobis mei metum, ut me jubente eos occideratis. Alioqui enim potuissetis meo jussui resistere, aut vi, aut honesta excusatione, aut filios hos Achab, quos occidistis, abscondendo, vel alio amandando. Deus ergo vobis mentem eripuit, ne id faceretis, sed eos occideretis.


Versus 11: Percussit Jehu Omnes Qui Reliqui Erant

11. Percussit igitur Jehu omnes qui reliqui erant de domo Achab. — «Omnes,» id est fere omnes, quia pauci iique fere pauperes, abjecti et imbelles fuere relicti. Remansere quoque fratres Ochoziæ regis Juda, prognati ex Athalia filia Achab, quos paulo post occidit vers. 14. Remansit quoque Joas qui Ochoziæ patri in regno Judæ successit. Simili modo dixit Scriptura nullum relinquendum ex domo Jeroboam, Baasa, Ela, etc., quia digniores omnes sublati, et pauci vilesque relicti fuere.


Versus 13: Fratres Ochoziæ

13. Fratres Ochoziæ, — id est filii fratrum Ochoziæ, ut explicatur II Paral. cap. xxii, vers. 9; nam fratres Ochoziæ fuere occisi ab Arabibus, II Paral. cap. xxi, vers. 17.

Descendimus ad salutandos filios regis, — scilicet Ochoziæ regis Israel, ejusque uxoris et reginæ.


Versus 14: Jugulaverunt Eos

14. Jugulaverunt eos, — quasi posteros impii Achab, ex impia matre Athalia. Fecit id Jehu instinctu Dei, unde ait ad Jonadab: «Vide zelum meum pro Domino.» Ita Abulensis.

Juxta Cameram — «pastorum,» ut dictum est vers. 12. Chaldaice, ad domum congregationis pastorum, Hebraice, ad domum ligationis, in qua scilicet oves ligabantur ad tondendum, q. d. in tonstrina ovium. Ita Pagninus. Forte tondebantur tum ibidem oves, ideoque de more læta instruebantur convivia, ad quæ invitati fuere hi filii fratrum Ochoziæ, ibique inter epulas occisi, uti in similibus occisus fuit Amnon a fratre suo Absalom, II Reg. xiii.


Versus 15: Invenit Jonadab Filium Rechab

15. Invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi. Et benedixit ei, — scilicet bene precatus est ei, salutavit eum dicendo more Hebræo: «pax tibi.» Hic «Jonadab» est ille qui laudatur, Jeremiæ cap. xxxv, vers. 6, ubi Jeremias propinans vinum Rechabitis, posteris et discipulis Jonadab, audit ab eis: «Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab pater noster præcepit nobis dicens: Non bibetis vinum vos, et filii vestri usque in sempiternum, et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ, in qua vos peregrinamini.»

Joannes Jerosolymitanus, lib. De Institut. monach. cap. xxv, asserit hunc «Jonadab» fuisse Elisei discipulum, ejusque vitæ religiosæ vestigia, excepta continentia, sectatum esse cum suis filiis et nepotibus. Rechabitæ hi fuere Cinæi, posteri Jethro Madianitæ, soceri Mosis. Vide dicta Jeremiæ cap. xxxv, vers. 6.

Numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo, q. d. amasne me sincere et ex animo, sicut ego amo te. Hinc videtur Jehu ante regnum fuisse probus, utpote amicus et familiaris Jonadabo viro probo et religioso. Amicitia enim non coalescit inter probos et improbos, poscit enim sibi similes.

Et impositum in curru suo duxit in Samariam, — ut auctoritatem sibi apud Samaritas nomenque probitatis conciliaret per Jonadabum sibi socium, quem omnes habebant pro viro integro et sancto, ut hac ratione facilius perageret cædem Baalitarum, quam moliebatur, nec aliquis resistere auderet.


Versus 18: Achab Coluit Baal Parum, Ego Colam Amplius

18. Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius. — Mentitur Jehu, sed officiose, et ad bonum finem, ut omnes cultores Baal in unum colligat et mactet, quod Deus ei jusserat, quodque alia ratione perfici vix poterat. Unde ipse putabat hoc mendacium sibi esse licitum, imo necessarium, honestum et pium. Ita Theodoretus et Procopius.

Licet enim hoc ejus mendacium ex genere suo esset perniciosum quia erat simulatio imo professio idololatriæ, ideoque scandalum publicum, uti docet S. Thomas, II II Quæst. CXI, art. 1, ad 2, Franciscus Suarez, tract. I De fide, disp. xiv, sect. 4, num. 9, Gregorius de Valentia, tract. De fide, disp. 1, Quæst. III, puncto 2, imo S. Augustinus, lib. Contra mendacium, cap. II, hoc Jehu mendacium vocat impium, ideoque eum non pro illa simulatione, sed pro obedientia, quia jussu Dei occidit posteros Achab, a Deo fuisse laudatum et remuneratum asserit, additque: «Visum est quibusdam catholicis Priscillianistas se debere simulare, ut eorum latebras penetrarent; quod ego prohibens, ait Augustinus, scripsi librum contra mendacium.»

Tamen multa sunt quæ Jehu excusant, et hoc ejus mendacium potius officiosum quam perniciosum fuisse ostendant. Primum est, intentio loquentis, nimirum quod illud dixerit non serio, non enim intendebat colere Baal, sed ficte et simulate ut omnes cultores Baal in unum colligeret et collectos omnes quasi victimas divinæ justitiæ mactaret, ut Deus ei jusserat; quod alias facere nequivisset. Unde S. Hieronymus in cap. II epist. ad Galat., omnino excusat Jehu, docetque utilem esse simulationem et quandoque exhibendam, dummodo caveatur mendacium: «Utilem, ait Hieronymus, simulationem assumendam esse in tempore, Jehu regis nos docet exemplum.»

Idem censet Abulensis, Cajetanus et alii, imo Adrianus in IV, Quæst. I De Baptismo, in resp. ad 5, ait licere celare fidem per professionem falsæ religionis, si justa subsit causa: quod tamen alii passim improbant et refellunt, ac merito.

Secundum, quod simulatio et fictio hæc Jehu brevissimo tempore durarit; unde exiguum fuit scandalum: nam mox visuri erant universi animum loquentis plane contrarium: moram ergo modici temporis Jehu pro nihilo reputavit.

Tertium, quod non jusserit vel exhortatus sit Baalitas ad sacrificandum Baal, sed tantum dixerit: «Ego colam eum amplius:» qua voce tantum intendit occasionem dare Baalitis, ut animum suum aperirent, et malitiam idololatriæ mente conclusam proderent, ut illam deinde ipse succideret. Sic medici dant pharmaca, quæ humores pravos commoveant, ut eos deinde emicantes expellant, itaque homini sanitatem restituant. Sic principes mittunt exploratores ad hostes, qui se eorum amicos simulent, ut eorum consilia resciscant, et principibus renuntient; uti fecit Chusai transfugiens ad Absalomem, ibique dissipans consilia Achitophelis, II Reg. cap. xv, vers. 14. Sic heri explorant fidem servorum et ancillarum, hinc inde ponendo nummos, ut videant an ipsi eos auferant et furentur, an vero fideliter ad herum referant. Hi ergo dant quidem occasionem furti; non tamen ad illud incitant vel invitant.

Dices, Jehu implicite suo exemplo invitavit Baalitas ad sacrificandum Baal. Respondeo, Jehu non invitavit, sed occasionem tantum eis dedit sacrificandi (uti jam dixi de heris) quam sciebat illos arrepturos, idque permisit, ut quod ipsi quotidie faciebant privatim, hoc jam facerent publice, itaque se detegerent, ut ab eo puniri plectique possent. Satius enim erat unum actum sacrificii publicum permittere ad redimenda tot privata eorum sacrilegia. Satius erat sinere eos publica semel idola colere, quam privatim millies et millies, ut hac permissione idololatriam Baal funditus exscinderet.

Quartum, quia magna tunc erat rerum et religionis perturbatio: alii enim colebant Baal, alii vitulos aureos, alii Melchom, alii Chamos, alii Deum verum: quare exiguum fuit hoc Jehu scandalum: quisque enim libere colebat quod volebat. Addunt nonnulli Jehu ambigue fuisse locutum, et per Baal intellexisse Deum verum: hic enim verus est «Baal,» id est omnium Dominus; aut potius per Baal intellexisse dæmonem, q. d. Achab coluit Baal, id est dæmonem, victimis animalium: ego amplius eum colam, sed materialiter tantum, victimis hominum, quia Baalitas mactabo et offeram illi non quasi Deo, sed quasi Dei archicarnifici, qui mere delectatur sanguine et morte hominum impiorum, ut animas eorum abripiat in tartara: magnum enim festum egit dæmon in mactatione idololatrarum, quam fecit Jehu, eosque quasi victimas suas lætissime acceptavit.

Quintum, quia Jehu erat homo militaris; militari ergo sensu et astu hoc militare stratagema adinvenit, ad perdendos simul et semel omnes Baalitas, Dei æque ac suos hostes: quare non studerat casibus conscientiæ, sed quod zelus honoris Dei et militaris industria ad detegendos hostes, ut ex inopinato eos opprimeret, illi suggerebat, hoc bona fide peregit, idque præsente, juvante, et ut videtur probante Jonadab viro probo, prudente et religioso.

Denique Jehu a Domino laudatus et remuneratus fuit vers. 30.

Simili modo Constantius Imperator Constantini Magni pater, ut agnosceret quinam in familia sua essent veri et cordati Christiani, qui fictii vel timidi et inconstantes, edixit ut qui deos colere vellent, in aula manerent, pristinisque honoribus fruerentur; qui vero id facere nollent, aula excederent. Mox omnes eos qui se deos colere velle dicebant, aula ejecit; cæteros in ea retinuit, causamque dedit: «Quomodo, inquit, mihi fidi erunt, qui Deo perfidi fuerunt?» Ita refert Eusebius, lib. I De Vita Constantini, cap. ix et x, et Sozomenes, lib. I, cap. vi.


Versus 19: Sacrificium Grande Est Mihi Baal

19. Sacrificium enim grande est mihi Baal, — q. d. Volo grande et solemne sacrificium offerre Baal, ideoque volo Baalitas omnes esse præsentes. Hoc simulabat Jehu, sed vere intendebat ipsosmet Baalitas quasi victimas mactare Deo, eosque offerre dæmoni, quasi Dei carnifici, qui eorum utpote sui cultorum erat dominus et possessor, ideoque eos secum abrepturus erat in gehennam.


Versus 20: Sanctificate Diem Solemnem Baal

20. Sanctificate diem solemnem Baal, — hoc est, indicite diem festum et sanctum, quo solemniter colamus Baal: sed vos, o Baalitæ, coletis eum formaliter victimis boum, ego vero eum colam materialiter duntaxat mactando et tradendo vos ipsos quasi victimas dæmoni, cui vosmetipsos dicastis, et quasi servos addixistis. Et vere solemne festum egit tum dæmon, cum tot idololatrarum quasi servorum suorum a Jehu cæsorum animas et corpora rapuit. Vocati ergo venerunt ad festum solemne non epuli, sed macelli sui. Sic diabolus in morte Lutheri indixit solemne festum dæmonibus sibi subditis, adeoque omnes circumquaque convocavit ad ejus animam cum triumpho deducendam ad tartara. Id fassi sunt dæmones, qui energumenos possidebant Geilæ, quæ civitas est in Brabantia inter Antverpiam et Lovanium, ubi sancta Dympna, virgo et martyr, a suo patre rege Hyberniæ pro virginitate occisa requiescit, et multis miraculis præsertim in energumenis a dæmone liberandis resplendet, uti oculis meis olim conspexi, cum sanctæ hujus virginis lipsana sacra visitarem. Geilæ, inquam, eo die quo mortuus est Lutherus, omnes energumeni a dæmonibus fuere liberi: sed postero die rursus ab iisdem possessi et exagitati. Rogati dæmones causam, dixere se pridie convocatos ad magni amici sui Martini Lutheri funus, illi interfuisse ac festum agitasse: principem enim ipsorum et archidæmonem præcepisse, ut universi spiritus maligni ad sui prophetæ et fidelis cooperarii Lutheri exequias confluerent: congruere enim ut qui quamplurimos ad inferos deduxisset, a quamplurimis ad eosdem solemniter deduceretur. Uti inter alios narrat Tilmanus Bredenbachius, lib. VII Collat. sacr. cap. xxxix, qui et addit innumerabilem corvorum horrendum in modum crocitantium copiam (erant illi dæmones) cadaver Lutheri supervolitasse, illudque Islebio Wittenbergam ad sepulcrum usque comitatam fuisse. Simile festum egerunt dæmones in morte Udonis Magdeburgensis præsulis, uti idem Bredenbachius, lib. VIII, cap. xiv, ex Nauclero, Fulgosio, P. Canisio, fuse enarrat.


Versus 21: Venerunt Cuncti Servi Baal

21. Et venerunt cuncti servi Baal. — «Servos» vocat devotos Baal, præsertim sacerdotes, ut patet vers. 19, unde et vers. seq. jussit eis dari vestes, scilicet sacerdotales et sacras: nec enim videntur omnes omnino, qui Baal adorabant, venisse, aut templo uno capi potuisse. Sic Actor. cap. xvii, vers. 4, «colentes» vocantur viri pii et religiosi Deum pie colentes. Abulensis tamen censet omnes omnino profitentes cultum Baal vocatos venisse ad diem solemnem Baal: licet enim tempore Achab fuerint illi in magno numero, tamen paulo post agente Josaphat rege pio, multi ex eis ad cultum unius veri Dei redierunt.

Et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum, — scilicet ab extremo in extremum. Septuaginta, et repleta est domus super os: Chaldæus, ex angulo in angulum.


Versus 22: Proferte Vestimenta Universis Servis Baal

22. Proferte vestimenta universis servis Baal, — scilicet sacerdotalia vel sacra, qualibus utebantur Levitæ et Nathinæi, sive ministri sacerdotum: non ergo dedit eis vestes laicas in præmium. Hæc enim magna multis fuisset idololatriæ et peccati illecebra, ut pro vestibus se cultores Baal esse mentirentur. Addit Abulensis, Jehu eis victimas ad sacrificium suppeditasse et invitasse ac sacrificandum, idque sine culpa. Verum id dici nequit: invitare enim ad sacrificandum idolo, culpa est et scelus, quocumque fine id fiat. Suffecit ergo Jehu, quod eis paratos ad sacrificandum permitteret sacrificare.


Versus 23: Ut Sint Servi Baal Soli

23. Sed ut sint servi Baal soli — «Nolle se dicens, ait Josephus, ut sacris eorum alienus ac promanus nullus se ingerat.» Prudenter id providit Jehu, ne quis innocens Deique cultor, sed soli nocentes Baalitæ mactarentur.


Versus 24: Anima Ejus Erit Pro Anima Illius

24. Anima ejus erit pro anima illius. — «Interminatus, ait Josephus, quicumque aliquem eorum elabi permiserit, vicarium pro illo moriturum.»


Versus 25: Cum Completum Esset Holocaustum

25. Factum est autem cum completum esset holocaustum. — Hebræus, Chaldæus et Septuaginta Romana habent in singulari: Cum consummasset, scilicet summus sacerdos Baal. Septuaginta Regia et Complutensia habent in plurali: Et factum est ut compleverunt facientes holocaustum: utrumque verum; plures enim in pluribus altaribus plura offerebant holocausta.

Et projecerunt (cadavera eorum) milites et duces — Jehu.


Versus 26: Ierunt in Civitatem Templi Baal

26. Et ierunt in civitatem templi Baal, et protulerunt statuam de fano Baal, et combusserunt — Videtur civitas quædam proprie fuisse dicata Baal, e cujus templo statuam Baal eduxerunt et combusserunt. Vatablus et Salianus per «civitatem» intelligunt civitates, ut sit enallage numeri, quasi dicat: Jussu missuque Jehu iverunt in quaslibet civitates Israel, ex eisque eduxerunt idola Baal et combusserunt; idque eos fecisse valde est probabile; nam ut sequitur: «Delevit itaque Jehu Baal de Israel:» quod non fecisset si in una tantum civitate eum delevisset. Denique posset esse hypallage: «Ierunt in civitatem templi,» id est ierunt in templum civitatis: templum enim hoc ab Achab in Samaria ædificatum erat vastum et amplum, habens varia domicilia annexa instar parvæ civitatis, quasi dicat: Postquam in templo cæsi sunt omnes et soli cultores Baal, Jehu cum suis ingressus est ipsum templum, ac statuam Baal eduxit et combussit. Unde Septuaginta Regia et Complutensia non habent vocem civitatem, sed tantum ierunt usque ad templum Baal, idque valde huic loco est appositum et congruum.


Versus 29: A Peccatis Jeroboam Non Recessit

29. Verumtamen a peccatis (a vitulis aureis adorandis) Jeroboam, etc., non recessit. — Mira fuit hæc Jehu et cæterorum regum Israel vel cæcitas vel fatuitas, quod cum viderent se jussu Dei delere domos Achab, aliorumque regum ob idolorum culturam, ipsi tamen eadem si non numero, certe specie coluerint; ideoque eamdem Dei manum vindicem senserunt, ac cum posteris excisi sunt. Causa fuit politica, quod metuerent, ne si rediret populus ad Deum adorandum in Jerusalem, rediret pariter ad stirpem Davidis et reges regnantes in Juda. Sed vanus fuit hic eorum metus: Deum enim vadem habebant: ille enim promiserat, si se solum colerent, regnum eis fore stabile, et propagandum in posteros per multa sæcula.


Versus 30: Filii Tui Usque ad Quartam Generationem

30. Quia studiose egisti, etc., filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel: — promisso Dei respondit eventus: nam Jehu regnavit 28 annis, huic successit filius Joachaz per 17 annos, huic filius Joas per sedecim, huic filius Jeroboam per 41, huic filius Zacharias per sex menses.

Porro Hebræi censent prophetam hæc promittentem Jehu fuisse Jonam prophetam quartum e minoribus. Verum Jonas non floruit sub Jehu, sed sub Jeroboam abnepote Jehu. Quare melius Nicephorus in Chron. et Salianus censent prophetam hunc fuisse Eliseum, qui primitus unxerat Jehu in regem, ut dictum est cap. ix, vers. 1 et 2.

Videtur Jehu statim post cæsos Baalitas et eversum Baal, hanc promissionem a Deo in præmium accepisse, licet Abulensis censeat id factum postquam Jehu cœpit colere vitulos, ideoque a Deo limitari hanc promissionem ad quartam generationem. Sed cultum vitulorum punivit mox Deus per Hazael regem Syriæ invadentem terram Israel, uti illico subditur: tunc ergo non præmii, sed punitionis fuit tempus.

Denique contra idola et vitulos Jehu misit Deus prophetas, qui sua oracula et minas in eum, et Israelem illi in scelere applaudentem dictarent et scriberent; quorum primus fuit Osee, qui cœpit prophetare sub Jehu, vel paulo post Jehu. Unde cap. i, vers. 4, ait: «Adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu,» et cap. vii, vers. 1: «Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim,» puta Jehu et decem tribuum, quarum caput erat Ephraim. Causam subdit populi in idola pronitatem consuetudine firmatam, quæ Jehu idololatriam fovit et promovit, Unde cap. ult. vers. 3: «In malitia sua lætificaverunt regem, etc., quievit paululum civitas a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum, etc. Quia applicaverunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis.» Vide ibi dicta.


Versus 32: Percussit Eos Hazael in Universis Finibus Israel

32. Percussitque eos Hazael in universis finibus Israel, — urbes cremando, juvenes occidendo, parvulos elidendo, prægnantes dissecando, uti eis prædixerat Eliseus, cap. viii, vers. 12.