Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hiram mittit ad Davidem ligna et artifices, qui ei domum ædificent. David multiplicat uxores et filios, ac, vers. 9, cædit Philistæos in valle Raphaim, et iterum, vers. 14, cum Deus veniret ei in auxilium ex adverso pyrorum.
Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 14:1-17
1. Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina et artifices, parietum lignorumque, ut ædificarent ei domum. 2. Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israel. 3. Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem: genuitque filios, et filias. 4. Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon, 5. Jebahar, et Elisua, et Eliphalet. 6. Noga quoque, et Naphegh, et Japhia. 7. Elisama, et Baaliada, et Eliphalet. 8. Audientes autem Philistiim eo quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut quærerent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis. 9. Porro Philistiim venientes diffusi sunt in valle Raphaim. 10. Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philistæos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua. 11. Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ; et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim. 12. Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri. 13. Alia etiam vice Philistiim irruerunt, et diffusi sunt in valle. 14. Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos, recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum. 15. Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum. Egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philistiim. 16. Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philistinorum, de Gabaon usque Gazera. 17. Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.
Hoc caput explicui II Reg. V.
Versus 2: Cognovit David Quod Confirmasset Eum Dominus
2. Cognovitque David, quod confirmasset eum Dominus in regem Israel, ex eo quod videret omnes Israelitas ultro et communi consensu eum in regem acceptasse, seque illi subjecisse, ac suam opem et operam ei liberaliter obtulisse; Hiram quoque et vicinos reges, se ut regem Israel honorare, amare et timere.
Versus 14: Ex Adverso Pyrorum
14. Veniesque contra eos (non directe, sed castra eorum circumeundo, a tergo scilicet) ex adverso pyrorum. — Cur hoc? Respondent Hebræi apud S. Hieronymum, Angelomus et Historia Scholastica, eo quod ibi Philistæi collocassent sua idola, idque putarent eum locum esse tutissimum et munitissimum: Deus ergo, ut ostenderet idola nihil esse et nihil posse, jubet Davidem ex ea parte quasi infirmissima, et expugnatu facillima, castra hostium invadere, promittens ei certam tam de idolis, quam de idololatris victoriam.