Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Recensentur ordines et classes Levitarum, qui erant janitores templi; ad haec custodum thesaurorum tam templi quam Regis.
Textus Vulgatae: 1 Paralipomenon 26:1-32
1. Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. 2. Filii Meselemiæ: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanael quartus, 3. Ælam quintus, Johanan sextus, Elioenai septimus. 4. Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus, 5. Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus. 6. Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi. 7. Filii ergo Semeiæ: Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque, et Samachias. 8. Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. 9. Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. 10. De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), 11. Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus, omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim. 12. Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum, ministrarent in domo Domini. 13. Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis, et magnis, per familias suas, in unamquamque portarum. 14. Cecidit ergo sors Orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga Septentrionalis. 15. Obededom vero et filiis ejus ad Austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium. 16. Sephim et Hosa ad Occidentem juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam. 17. Ad Orientem vero Levitæ sex, et ad Aquilonem quatuor per diem: atque ad Meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium, bini et bini. 18. In cellulis quoque janitorum ad Occidentem quatuor in via, binique per cellulas. 19. Hæ sunt divisiones janitorum, filiorum Core et Merari. 20. Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. 21. Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum, Ledan et Gersonni, Jehieli. 22. Filii Jehieli: Zathan et Joel fratres ejus, super thesauros domus Domini. 23. Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. 24. Subael autem filius Gersom, filii Moysi, præpositus thesauris. 25. Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. 26. Ipse Selemith et fratres ejus, super thesauros sanctorum, quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, 27. de bellis, et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini. 28. Hæc autem universa sanctificavit Samuel Videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum ejus. 29. Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus, ad opera forinsecus super Israel ad docendum et judicandum eos. 30. Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti, præerant Israeli trans Jordanem contra Occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. 31. Hebronitarum autem princeps fuit Jeria, secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad. 32. Fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.
Versus 5: Quia Benedixit Illi Dominus
5. Quia benedixit illi (Obededom) Dominus ob arcam quam domi suae religiose habuit, et sedulo custodivit, II Reg. cap. vi. Hac de causa ipse caeteros Levitas filiorum numero, aeque ac robore tum corporis tum animi superavit, unde vers. 8, dicitur: « Omnes hi de filiis Obededom: ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum 62 de Obededom. »
Versus 10: Non Habuerat Primogenitum
10. Non enim habuerat primogenitum, q. d. Hosa tunc temporis non habebat primogenitum, quia is jam erat mortuus; quare ejus loco constituit principem familiae suae Semri, qui erat secundo genitus.
Versus 12: Divisi Sunt in Janitores
12. Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, etc., ministrarent in domo Domini. Erat ergo magna Janitorum horum dignitas; primo, quia ipsi erant « principes custodiarum, » q. d. Sicut praetoriani milites praesunt custodiae regis et domus regiae, sic hi janitores praeerant custodiae et custodibus omnibus domus Dei, scilicet templi. Secunda, quia iidem praeerant custodiae thesauri tam templi quam regis, ut patet vers. 20, 26 et 30. Item sartis tectis templi, vers. 27. Tertio, quia ex iis creabantur populi doctores, praefecti, et judices in causis tam sacris quam profanis, ut patet vers. 29, 30 et 32.
Versus 14: Selemia
14. Selemia. Hic est ille qui vers. 1 et seq. vocatur « Meselemias. » Ille enim decurtate ad brevitatem vocatur « Selemias, » sicut Jechonias a Jeremia cap. xxii, vocatur « Chonias. »
Versus 15: Seniorum Concilium
15. In qua parte domus erat seniorum concilium, q. d. In parte Australi templi erat locus summi concilii, quod « Sanhedrim » dicebatur, et 72 primoribus, quasi senatoribus constabat, vide dicta Num. xi.
Versus 16: Via Ascensionis
16. Quae ducit ad viam ascensionis qua ascendebatur in montem Sion, et in tabernaculum ibidem erectum; ac deinde in templum in eodem a Salomone fabricatum.
Custodia contra custodiam. Vatablus, custodia e regione custodiae, q. d. Una excubiarum custodia respondebat alteri ex adverso positae. Videtur enim haec porta templi Occidentalis prae caeteris duplicem habuisse custodiam, ob majorem in ea populi frequentiam, ideoque majus in ea tumultus periculum. Id ita esse liquet ex vers. 18.
Versus 18: Cellulae Janitorum
18. In cellulis quoque janitorum ad Occidentem quatuor in via, binique per cellulas, q. d. Ad portam templi Occidentalem, « in cellulis janitorum, » excubabant « quatuor » Levitae janitorum principes, « in via » ascensionis, de qua dictum est vers. 16, ac insuper « bini alii » principes « per cellulas » statas excubitorum distributi agebant excubias cum Levitis minoribus sibi subditis. Hinc vides plures et majores fuisse excubias ad portam Occidentalem, quam ad caeteras templi, ut dixi.
Versus 29: Ad Opera Forinsecus
29. Ad opera forinsecus, puta ad ligna et lapides caedendos et poliendos, ad vineas, prata, et agros templi colendos, etc.