Cornelius a Lapide

II Paralipomenon III


Index


Synopsis Capitis

Salomon magnificum extruit templum et ante illud duas collocat columnas, Jachin et Booz.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 3:1-17

1. Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi. 2. Cœpit autem ædificare mense secundo, anno quarto regni sui. 3. Et hæc sunt fundamenta, quæ jecit Salomon, ut ædificaret domum Dei, longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti. 4. Porticum vero ante frontem, quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. 5. Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum; sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes. 6. Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo. 7. Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia: et cælavit cherubim in parietibus. 8. Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis. 9. Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: cænacula quoque texit auro. 10. Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro. 11. Alæ cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque, et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub. 12. Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem: et ala ejus altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat. 13. Igitur alæ utriusque cherubim expansæ erant, et extendebantur per cubitos viginti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versæ ad exteriorem domum. 14. Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim. 15. Ante fores etiam templi duas columnas, quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: porro capita earum, quinque cubitorum. 16. Nec non et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum: malogranata etiam centum, quæ catenulis interposuit. 17. Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam, quæ a dextris erat, vocavit Jachin; et quæ ad lævam, Booz.

Hoc caput explicui III Reg. vi.


Versus 1: In Monte Moria

1. IN MONTE MORIA, — in quo olim Abraham filium suum Isaac Deo obtulerat, Genes. XXII, 14, unde in eodem Christus antitypus se in eodem holocaustum Deo obtulit pro mundi salute. Calvariæ enim mons pars est, vel appendix montis Moria.


Versus 3: Cubitos In Mensura Prima

3. LONGITUDINIS CUBITOS IN MENSURA PRIMA, — quia secunda mensura fuit, qua hi 60 cubiti divisi et dimensi sunt in duas sectiones, scilicet ut ex eis Sanctum haberet 40 cubitos, reliquos vero 20 haberet Sanctum sanctorum. Vide dicta lib. III Reg. cap. vi, vers. 1, sub finem.


Versus 5: Domum Majorem

5. DOMUM MAJOREM (ita vocat Sanctum, quod erat majus Sancto sanctorum) TEXIT TABULIS ABIEGNIS, — ex abiete, sed immixtis «laquearibus cedrinis,» ut dicitur III Reg. vi, 9.


Versus 7: Aurum Erat Probatissimum

7. PORRO AURUM ERAT PROBATISSIMUM, — Hebraice, erat aurum Paruaim, scilicet effossum ex loco dicto Ophir, et per aphæresim Paruaim, vel ut Septuaginta vertunt aurum ex Pharnaim. Sic et Pagninus, Vatablus, Arias, Marinus, et alii qui putant Paruaim esse Peru. Videtur enim utrobique esse eadem vox eædemque litteræ. Dici vero Paruaim in duali, quia regio Peru est duplex, major scilicet et minor. Verum nomen Peru tunc erat incognitum, et etiamnum indigenis Peru est ignotum. Inditum est enim isti regioni nuper ab Hispanis, a flumine vicino quodam ita dicto, uti testatur Josephus Acosta, qui in Peru vixit quindecim annis, lib. I De novo orbe, cap. XIV.

Marinus in Lexico scribit nonnullos Paruaim deducere a par, id est juvencus, eo quod aurum Paruaim rubeat ut sanguis juvenci.

Melius dicas Ophir et Paruaim esse in India Orientali, esseque Sumatram, Taprobanam, Pegu, et alias ibidem auriferas regiones, quæ a Salomone et Hebræis nuncupatæ sint Ophir, et Paruaim a radice פרה phara, id est fructificavit, eo quod summe sint frugiferæ et auri feracissimæ. Hæ voces quoque alludunt ad אפר Epher, id est cinis, eo quod massæ terreæ, e quibus liquatur aurum, habeant colorem cinereum; sicut rubrica, e qua liquatur ferrum, habet colorem terræ rubræ. Alludit quoque ad פאר pear, id est decus, splendor, q.d. Sub Epher, id est cinere, latet pear, id est aurum decorum, fulgidum et splendidum. Vide dicta III Reg. cap. ix, vers. ult.


Versus 10: In Oraculo

10. IN ORACULO, — id est sicut in oraculo. Erant enim hæ catenulæ in columnis, similes catenulis oraculi, sive Sancti sanctorum.