Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Josias omnem idololatriam succidit, Dei templum cultumque instaurat, ac fœdus novum inter Deum et populum sancit.
Textus Vulgatae: II Paralipomenon 34:1-33
1. Octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset, et triginta et uno anno regnavit in Jerusalem. 2. Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui: non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram. 3. Octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus. 4. Destruxeruntque coram eo aras Baalim: et simulacra, quæ superposita fuerant, demoliti sunt: lucos etiam, et sculptilia succidit atque comminuit, et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit. 5. Ossa præterea Sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem. 6. Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephtali, cuncta subvertit. 7. Cumque altaria dissipasset, et lucos, et sculptilia contrivisset in frusta, cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israel, reversus est in Jerusalem. 8. Igitur anno octavo decimo regni sui, mundata jam terra, et templo Domini, misit Saphan filium Eseliæ, et Maasiam principem civitatis, et Joha filium Joachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui. 9. Qui venerunt ad Helciam Sacerdotem magnum: acceptamque ab eo pecuniam, quæ illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitæ, et janitores, de Manasse, et Ephraim, et universis reliquiis Israel, ab omni quoque Juda, et Benjamin, et habitatoribus Jerusalem, 10. tradiderunt in manibus eorum qui præerant operariis in domo Domini, ut instaurarent templum, et infirma quæque sarcirent. 11. At illi dederunt eam artificibus, et cæmentariis, ut emerent lapides de lapicidinis, et ligna ad commissuras ædificii, et contignationem domorum, quas destruxerant reges Juda. 12. Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi operantium, Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levitæ scientes organis canere. 13. Super eos vero, qui ad diversos usus onera portabant, erant scribæ, et magistri de Levitis janitores. 14. Cumque efferrent pecuniam, quæ illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias Sacerdos Librum legis Domini per manum Moysi. 15. Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: Et tradidit ei. 16. At ille intulit volumen ad regem, et nuntiavit ei dicens: Omnia quæ dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur. 17. Argentum, quod repertum est in domo Domini, conflaverunt: datumque est præfectis artificum, et diversa opera fabricantium. 18. Præterea tradidit mihi Helcias Sacerdos hunc librum. Quem cum rege præsente recitasset, 19. audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua: 20. et præcepit Helciæ, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribæ, et Asaæ servo regis, dicens: 21. Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israel et Juda, super universis sermonibus Libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine. 22. Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath, filii Hasra custodis vestium: quæ habitabat in Jerusalem in secunda: et locuti sunt ei verba quæ supra narravimus. 23. At illa respondit eis: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me: 24. Hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum, et super habitatores ejus cunctaque maledicta quæ scripta sunt in Libro hoc, quem legerunt coram rege Juda. 25. Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum, idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non exstinguetur. 26. Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Quoniam audisti verba voluminis, 27. atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei, super his quæ dicta sunt contra locum hunc, et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam, scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me: ego quoque exaudivi te, dicit Dominus. 28. Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulcrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum, quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Renuntiaverunt itaque regi cuncta quæ dixerat. 29. At ille convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem, 30. ascendit in domum Domini, omnesque viri Juda, et habitatores Jerusalem, Sacerdotes et Levitæ, et universus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis. 31. Et stans in loco suo, percussit fœdus coram Domino, ut ambularet post eum, et custodiret præcepta, et testimonia, et justificationes ejus, in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quæ scripta sunt in volumine illo, quod legerat. 32. Adjuravit quoque super hoc omnes, qui reperti fuerant in Jerusalem et Benjamin: et fecerunt habitatores Jerusalem juxta pactum Domini, Dei patrum suorum. 33. Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel: et fecit omnes, qui residui erant in Israel, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.
Versus 3: Anno Duodecimo
3. DUODECIMO ANNO, etc., MUNDAVIT JUDAM, — id est mundare cœpit; nam mundationem hanc perfecit post sex annos, anno regni sui 18, ut dicitur vers. 8.
Versus 5: Ossa Sacerdotum Combussit
5. Ossa præterea sacerdotum (idolorum, v. g., vitulorum aureorum) combussit in altaribus idolorum, — scilicet ut contactu et combustione cadaverum hominum tam impiorum altaria ipsa contaminarentur, infamarentur, et horrori forent, ne quis deinceps in iis victimas idolis immolaret.
Versus 15: Inveni Librum Legis
15. INVENI LIBRUM LEGIS IN DOMO DOMINI. — Genebrardus in Chronol. censet fuisse hoc exemplar, quod a Moyse vel ab alio eo vivo scriptum fuerat, et in sanctuario positum ante 800 annos, ut propterea majori devotione acceptum et majori fructu lectum fuerit. Porro non est dubium alibi in Judæa, et in aliis provinciis apud Judæos pios et doctos exstitisse plures libros legis: incredibile ergo videtur quod nonnulli aiunt, omnes libros S. Scripturæ cum templo a Chaldæis fuisse combustos, ac ab Esdra ex memoria restitutos.
Versus 28: Infereris in Sepulcrum Tuum in Pace
28. INFERERIS IN SEPULCRUM TUUM IN PACE. — Dices: Josias in prælio occisus est a Pharaone Nechao; ergo non pacifice, sed violenta morte occubuit. Respondeo, pacem non privatam Josiæ, sed publicam Reipublicæ hic intelligi; vivente enim Josia et moriente, Judæa gaudebat pace et rerum abundantia; at post mortem ejus invasa fuit a variis gentibus, præsertim Babyloniis, qui illam sub Sedecia filio Josiæ funditus everterunt. Hunc esse sensum liquet ex sequentibus, ubi sic se Scriptura explicat.