Cornelius a Lapide

II Paralipomenon XXXV


Index


Synopsis Capitis

Josias celebrat Phase solemne; idem Pharaoni occurrens, in prælio occiditur summo omnium luctu, sed præcipue Jeremiæ.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 35:1-27

1. Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quarta decima die mensis primi: 2. et constituit Sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini. 3. Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israel; nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israel. 4. Et præparate vos per domos et cognationes vestras, in divisionibus singulorum, sicut præcepit David rex Israel, et descripsit Salomon filius ejus. 5. Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas, 6. et sanctificati immolate Phase: fratres etiam vestros, ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Moysi facere, præparate. 7. Dedit præterea Josias omni populo, qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et hædos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia, hæc de regis universa substantia. 8. Duces quoque ejus, sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo, quam Sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Jahiel, principes domus Domini, dederunt Sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos. 9. Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanael, fratres ejus, necnon Hasabias, et Jehiel, et Jozabad, principes Levitarum, dederunt cæteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos. 10. Præparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in officio suo: Levitæ quoque in turmis, juxta regis imperium. 11. Et immolatum est Phase: asperseruntque Sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum, 12. et separaverunt ea ut darent per domos, et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in Libro Moysi: de bobus quoque fecerunt similiter, 13. et assaverunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est; pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt universæ plebi: 14. sibi autem et Sacerdotibus postea paraverunt; nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem Sacerdotes fuerunt occupati: unde Levitæ sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis. 15. Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta præceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun, prophetarum regis; janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos. 16. Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta præceptum regis Josiæ. 17. Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et solemnitatem azymorum septem diebus. 18. Non fuit Phase simile huic in Israel a diebus Samuelis Prophetæ: sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Phase sicut Josias, Sacerdotibus, et Levitis, et omni Judæ, et Israel qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem. 19. Octavo decimo anno regni Josiæ hoc Phase celebratum est. 20. Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Nechao rex Ægypti ad pugnandum in Charcamis juxta Euphratem: et processit in occursum ejus Josias. 21. At ille, missis ad eum nuntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato præcepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te. 22. Noluit Josias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo. 23. Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis: Educite me de prælio, quia oppido vulneratus sum. 24. Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem, mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum: et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum: 25. Jeremias maxime, cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israel: Ecce scriptum fertur in lamentationibus. 26. Reliqua autem sermonum Josiæ et misericordiarum ejus, quæ lege præcepta sunt Domini, 27. opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in Libro regum Juda et Israel.


Versus 3: Ponite Arcam in Sanctuario

3. PONITE ARCAM IN SANCTUARIO TEMPLI. — Tradunt Hebræi apud S. Hieronymum arcam e Sancto sanctorum ablatam esse tempore Manassis vel Amon, ne simul cum eorum idolis consisteret in templo. Quare translatam esse in domum Sellum, qui erat avunculus Jeremiæ, et maritus Oldæ prophetissæ, cap. xxxiv, versu 22; nunc vero idolis ablatis a Josia arcam templo locoque suo fuisse restitutam. Quo facto Josias ait Levitis: « Nequaquam eam ultra portabitis, » id est, arcam amplius e templo non exportabitis; quare deinceps vos coram arca « ministrate Domino, » ac simul, « populo ejus Israel, » ut populum in lege cultuque Dei instruatis et dirigatis.


Versus 8: Ad Faciendum Phase

AD FACIENDUM PHASE, etc., BOVES TRECENTOS. — Hinc patet « Phase » significare non tantum Agnum Paschalem, sed et boves, cæterasque victimas quæ in paschate Deo immolabantur.


Versus 11: Asperserunt Sacerdotes Sanguinem

11. ASPERSERUNTQUE SACERDOTES MANU SANGUINEM, — in altari holocaustorum, uti lege erat præscriptum. Omnis enim sanguis Deo debebatur, ideoque effundebatur in altari vel juxta altare. Altare enim repræsentabat Deum.

ET LEVITÆ DETRAXERUNT PELLES HOLOCAUSTORUM. — ut deinde sacerdotes carnes in frusta concisas altari imponerent, et subjecto igne Deo cremarent.


Versus 12: Et Separaverunt Ea

12. ET SEPARAVERUNT EA, — scilicet holocausta (ut habent Hebræi) jam dicta; ut illa integre « offerrentur Domino, » et tota cremarentur. « Separaverunt, » inquam, holocausta a cæteris victimis, ut eas « darent » (id est distribuerent) « per domos et familias singulorum; » ut scilicet singuli eas offerrent Deo in victimas pacificas, ac deinde ex eisdem epulum sacrum instruerent, et convivia celebrarent. Patet ex dictis vers. 7 et seq.


Versus 15: Asaph et Heman et Idithun

15. ASAPH ET HEMAN ET IDITHUN PROPHETARUM REGIS, — id est, Cantorum Davidis. Prophetæ enim vocantur Cantores, qui Deo laudes et Psalmos canebant. Ita Hebræi apud S. Hieronymum. Erant tamen aliqui ex eis veri prophetæ, uti Asaph, qui instinctu Dei plures Psalmos composuit et dictavit.


Versus 21: Contra Aliam Pugno Domum

21. CONTRA ALIAM PUGNO DOMUM, — scilicet contra regem Assyriorum (1). Ut patet IV Reg. XXIII, 29, Abulensis in IV Reg. cap. xxiii, Quæst. XLI et XLII, censet « aliam domum, » sive aliam familiam, aliumque regem, contra quem se pergere dicit Pharao, fuisse Adadremmon regem Syriæ, Josiæ fœderatum, ideoque Josiam prohibuisse Pharaonem transitu per Judæam, ut suo amicique regno consuleret. Id hausit Abulensis ex Herodoto, lib. II sub finem, qui ait regem Ægypti nomine Necum filium Psammitichi conflixisse cum Syris, et in Magdalo victoria potitum: ubi videntur nomina esse corrupta, ut Necum ponatur pro Nechao, Syri pro Assyriis, Magdalo pro Mageddo. Verum hæc sententia est improbabilis: tum quia nemo hujus Adadremmon regis Syriæ meminit; tum quia Pharao pergebat contra Assyrios habitantes juxta Euphratem, non contra Syros habitantes juxta Libanum.

Alii censent Pharaonem perrexisse proprie contra regem Assyriorum: verum nec hoc dici potest; nam Asarhaddon filius Sennacherib, post cladem patris ab Angelo acceptam in Judæa, tantum decem annis regnavit, ac cum eo et in eo quasi ultimo rege desiit regnum Assyriorum sub annum Ezechiæ regis Juda 25, qui hunc annum 31 et ultimum Josiæ antecessit nonaginta annis. Quare deficiente Asarhaddon et regno Assyriorum (unde post Asarhaddon in Scriptura nulli nominantur reges Assyriorum, sed Babyloniorum duntaxat), surrexit regnum Chaldæorum per Merodach, cui successit Ben-Merodach, huic Nabopolassar, qui alio nomine dictus est Nabuchodonosor senior, qui dominabatur Assyriis æque ac Babyloniis; unde nunc Assyriorum, nunc Babyloniorum rex vocatur. Atque hic est contra quem pugnavit Pharao Nechao, cum occidit Josiam, ac videtur eum superasse. Unde hanc patris sui cladem ulturus ejus filius Nabuchodonosor junior cognomento Magnus, qui Judæam, Asiam, multaque alia subegit, seseque fecit Monarcham, invasit Ægyptum, conflixit cum Nechao, eumque occidit, ac Ægyptum occupavit, uti eidem prædixerat Jeremias cap. XLVI, et Ezechiel cap. xxix. Vide ibi dicta. Ita Salianus et alii. Plura hac de re dixi IV Reg. XXIV, 1.

AD QUAM ME DEUS FESTINATO IRE PRÆCEPIT, — per oraculum Jeremiæ non scriptum, sed viva voce editum, quod ipse Jeremias per nuntium Pharaoni significavit, ut tradunt Hebræi apud S. Hieronymum. Unde et S. Justinus, Quæst. LXXXX ad Orthodoxos, docet Josiam ideo occisum, eo quod monitis Jeremiæ, ut Pharaoni sese non opponeret, minime paruerit.


Versus 24: Mortuusque Est

24. MORTUUSQUE EST, — non in Jerusalem, ut vult Josephus, sed in Mageddo occisus; unde eum mortuum transtulerunt in Jerusalem, ut in sepulcro regum sepelirent.


Versus 25: Quasi Lex Obtinuit in Israel

25. ET QUASI LEX OBTINUIT IN ISRAEL, — q. d. Mos apud Israelitas obtinuit adeo fixus et certus, ut instar legis esse videretur; ut scilicet cantores et cantatrices, dum ob lugubrem aliquem casum funebre vel triste carmen vel næniam canere volunt, usurpent canantque lamentationem Jeremiæ de morte Josiæ, quam si nosse cupis: « Ecce scriptum fertur in lamentationibus » Jeremiæ: Jeremias enim in Threnis sub finem videtur lugere mortem Josiæ, ut censet Chaldæus, Josephus, Hebræi apud S. Hieronymum, Lyranus, Abulensis et Hugo; quamvis, ut ibi dixi, verius sit Threnos Jeremiæ de morte Josiæ alios fuisse ab ejus Threnis qui exstant in S. Scriptura: quare Threni de morte Josiæ injuria temporum interciderunt.