Cornelius a Lapide

II Paralipomenon XXXVI


Index


Synopsis Capitis

Patri Josiæ succedit filius Joachaz, quem Nechao in Ægyptum abducit. Huic succedit frater Joakim, huic filius Joachin, huic patruus Sedecias, qui omnes cum majore populi parte in Babylonem abducuntur a Nabuchodonosor. Hic enim Jerusalem cum templo succendit, ut Judæa manserit desolata usque ad annum primum Cyri primi Persarum Monarchæ.


Textus Vulgatae: II Paralipomenon 36:1-23

1. Tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem. 2. Viginti trium annorum erat Joachaz, cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem. 3. Amovit autem eum rex Ægypti, cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri. 4. Constituitque pro eo regem, Eliakim fratrem ejus, super Judam et Jerusalem: et vertit nomen ejus Joakim; ipsum vero Joachaz tulit secum, et abduxit in Ægyptum. 5. Viginti quinque annorum erat Joakim, cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: fecitque malum coram Domino Deo suo. 6. Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldæorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem. 7. Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo. 8. Reliqua autem verborum Joakim, et abominationum ejus, quas operatus est, et quæ inventa sunt in eo, continentur in Libro regum Juda et Israel. Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo. 9. Octo annorum erat Joachin, cum regnare cœpisset, et tribus mensibus, ac decem diebus regnavit in Jerusalem, fecitque malum in conspectu Domini. 10. Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et Jerusalem. 11. Viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. 12. Fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiæ Prophetæ, loquentis ad se ex ore Domini. 13. A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adjuraverat eum per Deum: et induravit cervicem suam et cor, ut non reverteretur ad Dominum Deum Israel. 14. Sed et universi principes sacerdotum, et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes Gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem. 15. Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum, de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo. 16. At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque Prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio. 17. Adduxit enim super eos regem Chaldæorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo Sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus. 18. Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora: et thesauros templi, et regis, et principum transtulit in Babylonem. 19. Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem, universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat demoliti sunt. 20. Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum, 21. et compleretur sermo Domini ex ore Jeremiæ, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum, usque dum complerentur septuaginta anni. 22. Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui jussit prædicari in universo regno suo, etiam per Scripturam, dicens: 23. Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cœli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa: quis ex vobis est de universo populo ejus? Dominus Deus ejus sit cum illo, et ascendat.


Versus 6: Et Vinctum Catenis Duxit in Babylonem

6. ET VINCTUM (JOAKIM) CATENIS DUXIT IN BABYLONEM, — scilicet anno tertio regni Joakim in Babylone res suas componens, et fœdus cum eo renovans, solitumque tributum promittens, ab eo liber dimissus est in Jerusalem, ubi anno undecimo regni sui rursum rebellans, a Chaldæis occisus est, ut dixi Jerem. XXII, 19.


Versus 8: Quae Inventa Sunt in Eo

8. Et quæ inventa sunt in eo. — Lyranus, Abulensis, Quæst. XXXIX in cap. xxv lib. IV Reg., Vatablus, Magister historiæ Scholasticæ, Pererius, lib. 1 in Danielem, sub initium, et alii ex Hebræis referunt in cadavere hujus regis inventas fuisse quasdam notas impressas, et quædam stigmata inusta in honorem Deorum suorum, quorum ipse adhuc vivens se stigmaticum servum profitebatur. Quid miserius et infelicius, quam regem diademate coronatum eo se abjecisse, ut stigmaticum diaboli mancipium redderetur? Contra vero Divus Paulus: « De cætero, inquit, nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto, » Galat. vi, 17.


Versus 9: Octo Annorum Erat Joachin

9. OCTO ANNORUM ERAT JOACHIN, CUM REGNARE CŒPISSET, — scilicet cum patre Joakim qui anno secundo regni sui filium Joachin octennem regem creavit, et regni socium adscivit, adeoque cum eo decem annis regnavit. Causa fuit, quod vereretur, si quid humanitus sibi accidisset, Sedeciam excluso puero Joachin invasurum regnum. Jam tum enim videbatur meditari rebellionem, ut jugo Chaldæorum se eximeret; quo fecit anno tertio regni, ideoque eodem anno a Chaldæis abductus est in Babylonem; unde tunc successit ei filius Joachin novem vel decem annorum: sed pater Joakim, rebus in Babylone compositis, illico rediit, ac alios octo annis cum filio regnavit: quibus exactis anno undecimo regni sui rursus rebellans, interemptus est a Chaldæis: unde tunc solus plano et pleno jure regnans successit ejus filius Joachin, qui jam octodecim erat annorum, ac tribus tantum mensibus regnavit, quibus exactis abductus est et ipse in Babylonem a Chaldæis, qui ei substituerunt Sedeciam patruum. Ita Abulensis, Salianus, Torniellus et alii.


Versus 10: Cum Anni Circulus Volveretur

10. CUM ANNI CIRCULUS VOLVERETUR. — Hebraice, in revolutione anni; cum scilicet, anno currente finiente vel finito, novus annus inchoaretur a mense Nisan, q. d. cum annus currens tenderet ad finem, sive in fine anni abductus est Joachin in Babylonem, quod fuit tertio mense regni sui: cœpit enim ipse regnare non in initio anni, sed tribus mensibus ante finem anni, v. g. in novembri vel decembri. Nam Hebræi annum inchoabant a Nisan, id est martio.


Versus 13: Qui Adjuraverat Eum per Deum

13. QUI ADJURAVERAT EUM PER DEUM, — ut sibi fidem datam et subjectionem promissam servaret, comminans ei Dei judicis vindictam, si illam violaret; ideoque pro « Matthania, » vocavit eum, « Sedeciam, » id est, justitiam Dei, ut hujus semper eum memorem redderet, IV Reg. xxiv, 17.


Versus 15: De Nocte Consurgens

15. DE NOCTE CONSURGENS. — Hebraice, manicando, id est mane, tempestive, sollicite eos admonuit, instar boni patrisfamilias, qui mane suos famulos instruit, et dirigit ad opus diurnum.

EO QUOD PARCERET (id est quod parcere cuperet et summe optaret) POPULO; — sed cum is monita Dei sperneret, ei non pepercit, et Chaldæis vastandum tradidit.


Versus 16: Et Esset Nulla Curatio

16. ET ESSET NULLA CURATIO, — q. d. Et nulla esset spes curationis et emendationis vitæ, eo quod Judæi in idololatria et sceleribus suis essent obfirmati.


Versus 21: Et Celebraret Terra Sabbata Sua

21. ET CELEBRARET TERRA SABBATA SUA, — id est feriaretur et quiesceret ab aratione, qua sulcatur, occatur, seritur, metitur, etc. quibus terra agitari, et quasi vexari solet.

CUNCTIS ENIM DIEBUS DESOLATIONIS EGIT SABBATUM, — id est inculta quievit, agens quasi sabbati otium. Notant Hebræi Judæos violasse festum sabbati, illudque profanasse operibus servilibus et illicitis, ideoque Deum in pœnam eos e Judæa abduxisse, ut ipsa ageret sabbatum sibi a Judæis negatum per 70 annos.

USQUE DUM COMPLERENTUR SEPTUAGINTA ANNI. — Cur fuere captivitatis Judæorum in Babylone anni 70, non 80, non 90, non centum? Causam dat Theodoretus, Levit. cap. xxvi, 34, ad illa: « Placebunt terræ sabbata sua cunctis diebus solitudinis suæ, eo quod non requieverit in sabbatis vestris, quando habitabatis in ea. » Sic enim ait: « Septuaginta annos servierunt in Babylone; atqui a regno Saulis usque ad captivitatem numerantur anni 490, quorum septimam partem faciunt septuaginta. Hoc ergo vult dicere: Septuaginta annos terra manebit inculta, et non seminata, vobis terram alienam incolentibus, propterea quod una cum reliquis etiam sabbatis præceptum transgressi estis, » q. d. Terra Judææ juxta legem septimo anno arari non poterat, sed quiescebat et suum agebat « sabbatum, » id est otium et quietem, quam quia vos (multi vestrum), o Judæi, ei abstulistis ex avaritia, septimo anno eam arantes ut fructus meteretis, idcirco Deus quietem ei debitam restituet in 70 annis captivitatis vestræ, quibus illa colonis suis destituta quiescat: 70 enim sabbata ei ademistis, totidem ergo ei reddet Deus. Nam in 490 annis qui ab initio regni Saulis (si ei demus annos viginti, ac alios viginti Samueli, qui juncti faciunt 40, de quibus Actor. XIII, 21), usque ad ultimum annum Sedeciæ duxerunt, pariter fluxerunt 70 sabbata terræ: hæc enim septimo quolibet anno suum ex lege exigebat sabbatum. Septimus enim annus in 490 annis recurrit septuagies: multiplica enim 70 per 7, invenies 490. Eadem causa hic insinuatur dum dicitur: « Et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur 70 anni. »

Rursum, Hebræi per sua scelera varia et multa contaminarunt Judæam, quæ erat terra sancta per 490 annos: unde Deus totidem annos pœnitentiæ et captivitatis potuisset eis injungere; sed noluit, et pœnam imminuit; ut e septem annis unum tantum pœnitentiæ eis assignaret, quo pariter terra sabbatizaret: quare dedit eis annos 70 captivitatis: hi enim septies in 490 continentur, ut his 70 annis terra quiescens et quasi sabbatum agens, a sceleribus 490 annorum in ea a Judæis commissis expiaretur, et præsertim ab idololatria, quæ in ea diu, sed per 70 annos acrius et ardentius viguit.

Alia causa litteralis fuit, quod Chaldæorum monarchia durarit per 70 annos; Chaldæi autem Judæorum fuere hostes et flagella Dei qui eos in Babylonem abduxerant, ibique toto tempore monarchiæ suæ detinuerunt: quo finito in anno 70, surrexit Cyrus Chaldæorum hostis et Judæorum amicus, qui Chaldæos evertit, et monarchiam ad Persas transtulit, ideoque Judæos e Babylone liberavit. Rursum hi 70 anni desolationis respondent 70 hebdomadibus Danielis cap. ix, quibus exactis venturus erat Christus, cujus typus fuerat Cyrus, qui eos a servitute peccati et diaboli liberaret, ac Jerusalem cœlesti restitueret.

Prima et potissima causa fuit Dei ita decernentis voluntas, et judiciorum ejus profundorum abyssus. Hanc causam dat Esdras, lib. IV, cap. iii, ubi narrat se anno trigesimo desolationis Jerusalem in Babylone coram Deo questum esse, quare tamdiu Judæos fideles suos in Babylone captivos detineret, et inter alia se Deo dixisse vers. 27: « Tradidisti civitatem tuam in manibus inimicorum tuorum. Numquid meliora faciunt qui habitant Babylonem, et propter hoc dominabitur Sion. » Et rursum: « Factum est cum venissem huc, et vidissem impietates quarum non est numerus, et delinquentes multos vidit anima mea hoc 30 anno. » Ac Urielem Angelum ei respondisse cap. IV, dixisseque: « Vade, pondera mihi ignis pondus, ac mensura mihi flatum venti, aut revoca mihi diem quæ præteriit. » Quod cum Esdras fieri non posse diceret, urget Angelus: « Si, inquit, interrogarem te quantæ sunt habitationes in corde maris, aut venæ in principio abyssi, » unde scilicet aquæ indesinenter scaturiunt, vel venæ pluviarum in cœlo, « aut qui sunt exitus paradisi, diceres mihi fortassis: In abyssum non descendi, neque in infernum adhuc, neque in cœlum unquam ascendi. Nunc autem non interrogavi te nisi de igne, et vento et die per quem transisti, et a quibus separari non potes, et non respondisti mihi de eis, et quomodo poteris capere Altissimi vias? »

Tropologica causa fuit, quam dat S. Hieronymus, Jerem. xxix, 10, quod septuagenarius numerus sit symbolum pœnitentiæ, quam tota hac vita agere debemus, ut ad cœlestem gloriam perveniamus. Nam, ut dicitur Psalm. LXXXIX: « Dies annorum nostrorum in ipsis 70 anni. » Hinc et Ecclesia a Septuagesima commemorando lapsum Adami et posterorum, inchoat tempus luctus et pœnitentiæ. Denique voluit Deus per 70 annos, omnes senes Judæorum vitiis suis assuetos et in iis inveteratos emori, ac novam sobolem succrescere, quam per Esdram, Danielem, Jesum, Zorobabel, et alios in pietate et vero Dei cultu efformatam in terram sanctam reduceret, ut dixi Jerem. XXIX, 10.


Versus 22: Anno Primo Cyri

22. Anno autem primo Cyri. — Hæc ad verbum repetuntur libro sequenti Esdræ initio primi capitis, ubi ea quasi suo loco explicabo. Hinc colligunt Interpretes Esdram esse lib. Paralipomenon auctorem. Ejus enim finis idem plane est cum principio Esdræ.

Post libros Josue, Judicum, Ruth, Regum, et Paralipomenon priore opere expositos, pergo ad alterum Historialium Sacræ Scripturæ Codicum tomum, qui complectitur libros Esdræ, Nehemiæ, Tobiæ, Judith, Esther et Machabæorum.

Esdras sacerdos, propheta, scriba et doctor, totiusque Scripturæ sacræ vel deperditæ in vastitate Babylonica ex memoria dictator et restaurator, ut multi sentiunt; vel ut verius alii, vitiatæ corrector, et elegantiori charactere Hebræo, quo nunc utimur, descriptor, cum Nehemia sacerdote, Helciæ filio, et Artaxerxis Persarum regis pincerna, reducem e captivitate populum numerans et templi et murorum restaurationem consignans et perficiens: « Omnisque illa turba populi redeuntis in patriam (ait S. Hieronymus) et descriptio Sacerdotum, Levitarum Israelis, Proselytorum aliud in cortice proferunt, aliud in medulla retinent; » scilicet allegorice significant institutionem Ecclesiæ novæ, veteri Synagoga abolita; tropologice mysticæ Ecclesiæ, et templi in anima per peccatum violati et disjecti, per gratiam, pænitentiam, omnisque virtutis officia, reparationem, anagogice constructionem novæ illius et cœlestis Jerusalem, quam vivis coloribus depingit S. Joannes, Apoc. xxi.

Tobias vitæ conjugalis speculum, maritum, conjugem, filium, sui quemque muneris admonet et erudit. Ad hæc quomodo in exilio et adversis retinenda sit pietas et charitas, quæ Angelorum natura, quæ species, quæ partes, quæ vita et sollicita custodia edocet.

Judith viduarum typus, viduis castitatis poculum propinat, quæ sapientissima fortitudine pudicitiæ gratiam, et ab hostibus victoriam velut abstinentiæ præmium tulit: quæ, ut ait Ambrosius de viduis, nec cibo maculata, nec adulterio, non minus servatæ continentiæ ex hostibus revexit trophæum, quam patriæ liberatæ: et ex sobrietate casta, manu quidem solum Holopheniem vicit, sed consilio omnium aliorum ebriorum ejus stravit exercitum. Tanti dux femina facti.

Esther uxoris castæ, modestæ, religiosæ et sapientis erga infidelem maritum et regem, piæ vero et industriæ in suos cives omnes numeros explet, et in Ecclesiæ typo (verbis utor S. Hieronymi) populum liberat de periculo, et interfecto Aman, qui interpretatur iniquitas, partes convivii, et diem celebrem mittit in posteros.

Machabæi fortitudine bellica, æque ac pietate et zelo excellunt, atque pauci numero ardenti prece Deum invocantes, ingentes hostium profligant exercitus, et divinæ victoriæ trophæa figunt æternitati.

Hæc singulorum argumenta in principio obiter quasi in synopsi collecta, o lector, accipe quæ fusius suis quibusque locis explicabo.

Porro ex hisce libris protocanonici sunt Esdras et Nehemias, utpote qui semper tam ab Hebræis quam a Christianis habiti sint Canonici: Tobias vero, Judith, Esther et Machabæorum libri duo sunt Deuterocanonici, sive secundi ordinis et gradus, utpote de quorum auctoritate olim a nonnullis fuit dubitatum, postea tamen ab Ecclesia in Canonem librorum S. Scripturæ sunt relati.