Cornelius a Lapide

I Esdrae — Argumentum


Index

Esdras et Nehemias, ait S. Hieronymus epist. ad Paulinum, quae Bibliis praefigitur, adjutor videlicet et consolator a Domino in unum volumen coarctantur; instaurant templum, muros extruunt civitatis, omnisque illa turba populi redeuntis in patriam, et descriptio Sacerdotum, Levitarum Israelis, Proselytorum, ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice praeferunt, aliud retinent in medulla.

Ubi nota: duplex fuit captivitas Hebraeorum. Prior Israelis sive decem tribuum, quae a Salmanazar abductae sunt in Assyriam, fuitque perpetua, de qua IV Reg. XVII, et Tobiae I, vers. 1. Altera, qua priore fuit posterior annis 134, qua reliquae duae tribus Juda et Benjamin a Nabuchodonosor ductae sunt in Babylonem, IV Reg. ult. De hujus secundae ex Babylone post 70 captivitatis annos in Jerusalem reductione hic agitur, ut ita pertexatur continuo quasi filo historia gentis Judaicae aeque ac Synagogae, sive Ecclesiae Dei.

Primus et secundus Esdrae sunt Scriptura canonica, nec de eorum fide dubitavit quisquam. Exstant enim Hebraice, suntque in canone Hebraeorum; tertius vero et quartus sunt apocryphi, ut suo loco dicam.

Auctor libri primi est Esdras, secundi Nehemias, ut patet ex utriusque titulo, aeque ac narrationis decursu. Dicitur tamen Liber Nehemiae, Esdrae secundus, partim quod contineat ea quae simul ab Esdra et Nehemia gesta sunt; partim quod olim apud Hebraeos et Graecos Nehemias et Esdras unus tantum erant liber. Ita Sixtus Senensis et Bellarminus, De Script. Eccles. in Nehemia, et S. Hieronymus, epist. citata, Lyranus, Dionysius et alii; licet S. Athanasius in Synopsi, et Isidorus, lib. VI Etymol. cap. 11, tam secundum, quam primum librum censeant scriptum ab Esdra.

Quaeres primo: Quis fuit Esdras? Respondeo, fuisse filium Saraiae summi Pontificis, qui in excidio Jerusalem cum aliis primoribus occisus est a Nabuchodonosor, anno undecimo Sedeciae, IV Reg. xxv, 18 et 21. Id ita esse patet ex cap. VII, vers. 1, ubi Esdras suam genealogiam recensens ait: «Esdras filius Saraiae, filii Azariae (qui fuit Pontifex sub Ozia rege Juda, ut patet II Paral. XXVI, 20,) filii Helciae, filii Sellum, filii Sadoc,» etc. Qui omnes recensentur in catalogo Pontificum II Paral. VI, 12 et 14, ubi et additur: «Saraias genuit Josedec. Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.» Unde sequitur Esdram, ex eodem patre Saraia genitum, fuisse fratrem Josedec, qui fuit Pontifex in captivitate, cui successit filius Jesus Pontifex pariter, qui cum Zorobabel duce Judaeos e Babylone reduxit in Jerusalem. Imo Hebraei apud S. Hieronymum in Tradit. in lib. Paralip. et Sixtus, lib. I Biblioth. in Esdra, putant Esdram eumdem esse cum Josedec (habuisse enim duo nomina) ideoque fuisse Pontificem. Unde et lib. III Esdrae cap. ultim. pleno et absoluto jure Pontificio in dirimendis matrimoniis Israelitarum, etiam Sacerdotum cum uxoribus alienigenis, uti videtur. Verum hoc dici nequit; nam si Esdras fuit Josedec Pontifex, ergo Jesus filius Josedec in Babylone non fuit Pontifex: vivebat enim tum Esdras. Dicendum ergo Josedec fuisse fratrem seniorem Esdrae, ideoque Pontificem, cui in Babylone mortuo successit filius Jesus, qui proinde quasi Pontifex cum Zorobabel populum e Babylone reduxit. Hoc enim non fecisset Jesus, sed Esdras, si ipse fuisset Josedec Pontifex.

Rupertus et alii opinantur Esdram fuisse Malachiam Prophetam, quorum rationes fuse recensui et confutavi prooemio in Malachiam. Vixit tamen Esdras cum Malachia, et idem pene cum eo argumentum tractat: quae fuit occasio suspicandi fuisse unum eumdemque.

Quaeres secundo an Esdras fuerit propheta? Videtur negare S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. cap. XXXVI, dicens: «Esdras magis rerum gestarum scriptor est habitus, quam propheta.» Verum dico Esdram non tantum fuisse historiographum, aeque ac scribam, sive legis doctorem, sed et prophetam. Patet, quia instinctu divino scripsit hunc librum quasi Canonicam Scripturam, ac, ut multi volunt, libros Paralipomenon, et cap. XXXVI Geneseos, ac caput ultimum Deuteronomii; hoc enim continet mortem Mosis, quam ipse Moses, utpote jam mortuus, scribere non potuit. Imo S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. cap. XXXVI, etc., S. Isidorus, libro VI Etym. cap. 11, censent Esdram quoque auctorem esse libri Esther. Porro non minus, imo majus prophetiae donum est, libros sacros ex Deo conscribere, quam futura praedicere. Denique Esdras toto hoc libro narrat Judaeos jussu Cyri e Babylone in Jerusalem redeuntes coepisse restaurare urbem cum templo, sed adversariorum calumniis impeditos, coactos desistere.

Quaeres tertio, an Esdras restaurarit S. Scripturam? Multi censent libros omnes Veteris Testamenti a Chaldaeis cum Templo fuisse exustos: ac ab Esdra ex memoria potius divina, quam humana restauratos. Id enim fuse narrare videtur lib. IV Esdrae cap. XIV, qui liber a S. Augustino, Cypriano, Athanasio, Clemente Alexandrino et aliis subinde citatur quasi canonicus. Unde ex libro hoc hanc sententiam hausere Tertullianus, lib. De habitu muliebri, cap. VIII: «Jerosolymis, inquit, Babylonica expugnatione deletis omne instrumentum Judaicae litteraturae per Esdram constat restauratum.» D. Irenaeus, lib. III, cap. XXV, ubi de miraculoso consensu Septuaginta interpretum: «Non est mirabile, inquit, Deum hoc in eis operatum, quando in ea captivitate populi, quae facta est a Nabuchodonosor, corruptis Scripturis, et post 70 annos Judaeis descendentibus in regionem suam, deinde temporibus Artaxerxis regis Persarum inspiravit Esdrae sacerdoti tribus Levi praeteritorum Prophetarum omnes rememorare sermones, et restituere populo eam legem quae data esset per Moysem.» Idem iisdem verbis asserit Eusebius, lib. V Histor. cap. VIII, S. Hieronymus, Contra Helvidium: «Sive, inquit, Moysem dicere volueris auctorem Pentateuchi, sive Esdram ejusdem instauratorem operis, non recuso.» Clemens Alexandrinus, lib. I Strom.: «Zorobabel, ait, cum adversarios vicisset sapientia, emit a Dario renovationem Jerusalem, et cum Esdra redit in patriam, per quem facta est populi redemptio: et divinitus inspiratorum eloquiorum recensio et renovatio.»

S. Basilius, epist. ad Chilonem: «Esdras, ait, omnes divinos libros ex mandato Dei eructavit.» Idem habet Theodoretus, praefat. in Psalmos, Isidorus, libro VI Etymol. cap. III, Rabanus, libro De Instit. Cler. cap. LIV, Leontius, qui clarius id narrat lib. Contra sectas, actione 2, in fine (exstat tom. IV Biblioth. SS. Patrum). «Hunc reditum, inquit, descripsit Esdras, qui cum Jerosolymam venisset, omnesque libros id temporis, quo in captivitatem abducti fuerant, reperiisset exustos, ex memoria depromptos illos 22 libros, quos supra recensuimus, in litteras retulisse perhibetur.» Idem probat Leo Castrius praefat. in Isaiam, IV, scilicet Esdram libros legis ex memoria restaurasse. Nec hoc mirum. Mirabilius est quod de S. Antonio Patavino legimus, eum totam S. Scripturam calluisse, adeo ut a Pontifice «Arca Testamenti» sit cognominatus. «Ita enim utriusque instrumenti paginas memoria plane affixas habebat, ut instar Esdrae potuerit, si sic res postulasset, omnes integras divinas litteras in integrum de sua memoria, etiam codicibus omnibus prorsus abolitis, restituere,» ait Auctor vitae ejus.

Verum etsi haec sententia ob tantam Patrum auctoritatem videatur probabilis, longe tamen probabilior, et ex ratione certa est sententia contraria, scilicet nec libros omnes sacros a Chaldaeis exustos, nec ab Esdra ex memoria restitutos. Probatur primo, quia Chaldaeos exussisse hos libros nusquam legimus: et esto exussissent omnes qui erant Jerosolymae (quod est incredibile), tamen exurere non potuerunt eos qui per totam Judaeam, imo per totum orbem manibus Judaeorum, praesertim scribarum et Rabbinorum, assidue terebantur, ac in Synagogis legebantur.

Secundo, quia Daniel, cap. IX, ait se anno primo Darii intellexisse numerum septuaginta annorum, de quibus scripserat Jeremias Propheta. Habebat ergo Prophetiam Jeremiae ac caeterorum Prophetarum, eamque lectitabat.

Tertio, quia Prophetiam Isaiae, cap. XLV, de Cyro ostensam fuisse a Judaeis, ideoque illum sibi benevolum reddidisse, testis est Josephus, lib. XI, cap. I: «Hoc, inquit, Cyrus cognovit ex lectione libri, qui Isaiae Prophetias continet, ducentis et decem annis ante ipsius aetatem conscriptas.»

Ad librum IV Esdrae respondeo illum esse apocryphum. Adde quod illo libro nihil dicitur de sacris libris Mosis aut Prophetarum restauratis, sed tantum per 40 dies a quinque viris ducentos et quatuor libros fuisse descriptos, quorum septuaginta servandi essent et tradendi sapientibus, reliqui autem palam proponendi, ut a dignis et indignis legerentur; quae cum libris de quibus agimus nihil habent commune. Plura vide apud Bellarminum, tomo I, lib. II, cap. I, et Pererium praefatione in Genesim, cap. VII.

Ad Patres respondeo, plerosque non aliud voluisse, quam Esdram libros sacros indigestos in rectum ordinem digessisse, et in lectiones (quae Hebraice פרשיות Parasioth vocant, et successive in Synagogis legunt) divisisse: Ad haec, errata, quae vitio descriptorum multa irrepserant, correxisse, librosque pristinae puritati et nitori restituisse, idque scientia non tam acquisita, quam coelitus infusa. Unde Esdrae cap. VIII, 8, Septuaginta aiunt Esdram legisse ea quae in illis libris scripta erant, in scientia Domini, id est, per scientiam a Deo infusam.

Denique Esdras, quae in libris singulis deerant, supplevit. Unde multi censent eum assistente Spiritu Sancto Mosi addidisse cap. XXXIV Deuter. eoque Mosis mortem et sepulturam descripsisse; idem fecisse Josue, cap. ult., ac Jeremiae, cap. ult., ubi regnum Evilmerodach et exaltatio Jechoniae narratur: hanc enim scribere nequivit Jeremias, utpote jam mortuus. Simili modo videtur supplevisse finem Tobiae et Judith: liber enim Judith scriptus putatur a Joachim Pontifice qui ante Judith vita functus est. Sic Esdras addidisse videtur to «usque ad praesentem diem,» ubicumque id dicitur, quod toties inscribitur et iteratur; ita Salianus anno mundi 3621, num. 10, et Beda, lib. II Alleg. in Esdram.

Addunt S. Hieronymus in Prologo Galeato; et Eusebius in Chron. anno mundi 4740, Esdram invenisse novas litteras Hebraicas, quibus etiamnum utimur, et priscas reliquisse Samaritanis, ut Judaei nullum cum eis, ne litterarum quidem, haberent commercium.

Addunt alii, puncta (quae Hebraeis sunt loco vocalium) ab Esdra fuisse inventa, sed errant: haec enim non fuere tempore Septuaginta Interpretum, qui Esdra ducentis annis fuere posteriores, nec tempore S. Hieronymi qui nongentis: sed paulo post eum a Rabbinis adinventa sunt in Tiberiade urbe Galilaeae, post Christum natum anno 476, ut ex Elia in Massareth docet Genebrardus sub annum mundi 4573.

Quaeres quarto, quo tempore historia Esdrae et Nehemiae contigerit? Respondeo, eo tempore quo, finitis 70 annis captivitatis, Judaei e Babylone per Cyrum liberati fuere. Liber Esdrae ergo continet ea quae circa hanc liberationem contigere ab anno primo monarchiae Cyri usque ad annum septimum Artaxerxis regis, quo Esdras e Babylone cum aliis Sacerdotibus et Levitis rediit in Jerusalem, ut patet cap. VII, quod est spatium 73 annorum. Liber vero Nehemiae reaedificationem urbis Jerosolymae ab anno 7 usque ad annum 32 ejusdem Artaxerxis, ut patet cap. XIII, 6, quod est spatium 25 annorum. Hinc duo hi libri scripti sunt Hebraice, sed immixtis multis vocibus Chaldaicis. Hebraei enim in Babylone linguam Hebraicam corruperunt, et cum Chaldaea commiscuerunt. Epistolas quoque regum Babylonis eadem lingua qua ab eis scriptae fuere, scilicet Chaldaea, recenset cap. IV, V, VI, VII; qua de causa Daniel quoque suum librum partim Hebraice, partim Chaldaice conscripsit.

Hinc liquet Esdram valde longaevum fuisse, et vitam prorogasse ad 132 annos. Vixit enim usque ad annum septimum Artaxerxis, ut patet cap. VII, vers. 8. Nam cum pater ejus Saraias occisus sit anno undecimo Sedeciae, necesse est ut ipse eodem saltem anno jam fuerit natus, vel posthumus. Porro ab undecimo Sedeciae ad primum Cyri fluxere 60 anni. His adde tres annos Cyri, sex Cambysis, 36 Darii Hystaspis, 27 Artaxerxis, habebis annos 132, quot necesse est vixisse Esdram, ac forte pluribus vixit. Nescimus enim quousque postea vitam prorogarit, nescimus etiam quoto anno ante mortem patris sit natus.

Esdrae et Nehemiae synchroni et coaevi fuere e Prophetis Jeremias, Baruch, Daniel, Aggaeus, Zacharias, Malachias; e stirpe regia, Jechonias, Salathiel et Zorobabel; e Pontificibus Saraias pater Esdrae, Josedec ejusdem frater, et Jesus nepos.

Hoc tempore collecta fuit Synagoga sive Synodus magna, in qua editus fuit Canon librorum sacrae Scripturae, cui praesederunt Esdras, Nehemias, Daniel, Mardochaeus, Zorobabel et Jesus filius Josedec, in qua pariter actum est de libris sacrae Scripturae emendandis, ac in suas sectiones et capita dividendis, cujus rei cura data fuit Esdrae. Ita tradunt Hebraei.

Tempore Esdrae floruit monarchia Chaldaeorum sub Nabuchodonosor, Evilmerodach, Baltassar: in Media regnarunt Cyriaxares et Astyages: in Perside Cyrus, Cambyses, Darius, Xerxes et Artaxerxes. Romae, expulsis regibus, surrogati sunt primi consules, Junius Brutus et Lucius Collatinus. In Graecia floruere Historici, Poetae et Philosophi, Herodotus, Pindarus, Simonides, Anacreon, Aristoxenes, Archilocus, Alcaeus, Sappho, Arion, Sophocles, Euripides, Parmenides, Empedocles, Socrates, atque e Sibyllis Cumana et Hellespontica. Ita Eusebius, Torniellus, Genebrardus, Salianus et alii.

Porro quia crebra in hisce libris, aeque ac in lib. Judith et Esther, mentio facienda est regum Persarum, ad quos monarchia a Cyro, capta Babylone, translata fuit; hinc eorum seriem et annos hic subjungam: magnam enim lucem libris his affert.


Series Priscorum Regum Persarum

Primus fuit Cyrus, Astyagis regis Medorum ex filia Mandane nepos, ac filius Cambysis regis Persarum, ait Xenophon: qui triginta annos regnavit, sed tribus ultimis tantum fuit monarcha, quibus Judaeos Babylone liberavit, ut monarcha ergo regnavit 3 annis.

Secundus, Cambyses Cyri filius, qui patre Cyro contra Scythas (ubi et periit) proficiscente, in Perside imperavit per biennium; mortuo vero patre regnavit 6 annis. Hunc Esdras cap. IV, vocat Assuerum, ac vers. 7 et 8, Artaxerxem. Hic fabricam templi a Cyro permissam impedivit, cap. IV, vers. 23.

Tertius, Smerdes magus, regnavit 7 mensibus.

Quartus, Darius filius Hystaspis, hinnitu equi creatus rex, regnavit 36 annis. Hic dedit Judaeis facultatem perficiendi templi, Esdrae VI, 7. Nonnulli putant Darium hunc fuisse maritum Esther, quare historiam Mardochei et Aman suspensi sub eo contigisse; sed in prooemio Esther idipsum examinabo.

Quintus fuit Xerxes, filius Darii, qui regnavit 20 annis. Sub hoc multi putant contigisse historiam Judith: de quo ibidem agam.

Sextus fuit Artaxerxes manu una longiore cognominatus Longimanus, filius Xerxis, qui anno septimo regni Esdram, et anno 20 Nehemiam remisit ad restaurandam Jerusalem: unde ab eo incipiunt 70 hebdomades Danielis, cap. IX, quae finiuntur in Christo. Hic regnavit 40 annis.

Septimus fuit Darius, filius Nothus Artaxerxis jam dicti. Hic regnavit 19 annis.

Octavus, Xerxes secundus, qui regnavit 2 mensibus.

Nonus, Sogdianus, qui regnavit 8 mensibus.

Decimus, Artaxerxes, cognomento Mnemon, id est memor, a memoriae praestantia. Fuit hic Darii Nothi filius, et regnavit 43 annis.

Undecimus, Artaxerxes Ochus, 23 annis.

Duodecimus, Arses vel Arsames Ochi filius, 3 annis.

Decimus tertius, Darius Arsis filius, cognomento Codomannus, 6 annis. Septimo enim anno regno et vita spoliatus fuit ab Alexandro Magno, qui monarchiam a Persis ad Graecos transtulit.

Regnarunt ergo hi reges in Perside per 227 annos, sed a monarchia Cyri ducentos duntaxat. Cyrus enim factus est monarcha anno 27 regni sui.

Allegorice in hac Judaeorum liberatione per Cyrum significata fuit liberatio humani generis e captivitate diaboli facta per Christum; tropologice liberatio Christianorum ab Ethnicis oppressorum facta a Constantino, Theodosio, Carolo Magno, etc.; item liberatio animae fidelis et paenitentis, quae in dies fit a viris Apostolicis. Vide Bedam tomo tertio, qui allegoriam tam in Esdram, quam in Nehemiam conscripsit.

Accipe nunc seriem Pontificum Judaeorum, qui regibus jam dictis fuere coaevi et synchroni.


Series Pontificum Judaeorum a Captivitate Babylonica ad Alexandrum Magnum et Ptolemaeum Philadelphium

1. Saraias, vel ut Josephus, Sareas, filius Azariae Pontificis. Hunc, capta Jerosolyma, Nabuchodonosor occidit cum 70 Primoribus, lib. IV Reg. cap. ultim., vers. 18.

2. Josedec Saraiae filius, translatus in Babylonem, illic Pontificem egit toto tempore captivitatis usque ad Cyrum, I Paral. VI, 45.

3. Josue vel Jesus, filius Josedec. Hic cum Zorobabele Judaeos e Babylone in Jerusalem sub Cyro reduxit, et templum reaedificavit, Esdrae III, 2.

4. Joacim, filius Josue, Pontificatum gessit sub Dario Hystaspis et Xerxe, Nehem. XII, 10.

5. Eliasib, filius Joacim, Pontifex fuit sub Artaxerxe Longimano, Nehem. III, 1, et cap. ult., vers. 4 et 6.

6. Joiada, filius Eliasib, Pontifex sub Dario Nothe Longimani filio, Nehem. XII, 10.

7. Jonathan, filius Joiadae, Pontifex sub Artaxerxe Mnemone Darii Nothi filio, Nehem. XII, 11.

8. Jeddoa vel Jaddo, filius Jonathan, Nehem. XII, 11. Hic occurrit Alexandro Magno, eumque Judaeis offensum reconciliavit, teste Josepho, libro XI Antiq. in fine. Jaddi frater fuit Manasse, primus Pontifex Samaritanorum in monte Garizim. Vide Josephum, lib. XI Antiq. cap. VII.

9. Onias primus filius Jaddi, Pontifex sub Ptolemaeo Lagi, primo post Alexandrum rege Aegypti, teste Josepho, Eusebio et aliis.

10. Simon Oniae filius, cognomento justus, cujus elogia describit Eccli. cap. L.

11. Eleazarus Simonis frater et Oniae filius. Hic misit 70 Interpretes ad Ptolemaeum Philadelphum secundum Aegypti regem: qui sacram Scripturam ex Hebraeo in Graecum converterunt, teste Josepho, Aristea, Eusebio et aliis.