Cornelius a Lapide

I Esdrae I


Index


Synopsis Capitis

Cyrus Deum Israelis agnoscit, daeque Judaeis e Babylone in Judaeam remigrandi dat facultatem, ac praefectis mandat ut eos in reaedificanda urbe et templo, sua ope et opibus adjuvent; sacra vasa e templo a Chaldaeis ablata restituit. Quare Judaei laeti cum Levitis in patriam redeunt.


Textus Vulgatae: I Esdrae 1:1-11

1. In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum; et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per Scripturam, dicens: 2. Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus coeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quae est in Judaea. 3. Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quae est in Judaea, et aedificet domum Domini Dei Israel, ipse est Deus qui est in Jerusalem. 4. Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo, argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem. 5. Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin et Sacerdotes, et Levitae, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad aedificandum templum Domini quod erat in Jerusalem. 6. Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis, in supellectili, exceptis his quae sponte obtulerant. 7. Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo Dei sui. 8. Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda. 9. Et hic est numerus eorum: phialae aureae triginta, phialae argenteae mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta. 10. Scyphi argentei secundi quadringenti decem: vasa alia mille. 11. Omnia vasa aurea et argentea, quinque millia quadringenta: universa tulit Sassabasar, cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem.


Versus 1: In anno primo Cyri regis Persarum

1. In anno primo Cyri regis Persarum, — quo scilicet Cyrus monarchiam a Chaldaeis ad Persas transtulit. Fuit ergo hic Cyri annus primus non regni Persici, sive quo ipse primo creatus rex coepit regnare in Perside, indeque triginta totos annos regnavit, uti volunt Eusebius et Africanus in Chronico, S. Hieronymus in cap. I Zachar., Pererius in Daniel, cap. V, et alii; sed fuit annus hic Cyri primus monarchiae et regni Babylonici, quo scilicet ipse superato Baltasare, et capta eversaque Babylone, monarchiam a Chaldaeis ad se et Persas transtulit. Non potuit enim Judaeos eripere e Babylone, et Chaldaeorum manibus, nisi iis superatis et victis. Patet id clare ex verbis Cyri, vers. 2, dicentis: «Omnia regna terrae dedit mihi Dominus.» Unde III Esdrae VI, 17, dicitur: «In primo anno, regnante Cyro rege Babyloniae, scripsit Cyrus rex domum hanc aedificare,» etc.; licet enim Darius Medus, Cyri avunculus, dicatur capta Babylone successisse in ejus regnum, Daniel, cap. V, vers. ult., tamen Darius, utpote senex, totum regimen concessit nepoti suo Cyro, juveni animoso, ac eodem anno vita functus eidem totum cessit imperium. Quare Cyrus eodem anno primo monarchiae suae, qui fuit septuagesimus et ultimus captivitatis Judaeorum in Babylone, inde eosdem liberavit.

Nota ex Herodoto, Justino, Eusebio, Josepho et aliis, Cyrum coepisse regnare in Perside sola Olympiade 55; et inde universi regni ejus anni numerantur triginta: sensim vero ultra Persidem propagasse imperium, tandemque Babylonem expugnasse, et Chaldaeorum monarchiam evertisse, seque fecisse monarcham; ac tum solvit captivitatem Judaeorum in Babylone, cum jam expleti essent 70 anni captivitatis de quibus vaticinatus erat Jerem. XXV et XXIX. Fecit hoc autem Cyrus anno 27 Persici sui regni, adeoque verisimilius est eum deinceps tres duntaxat annos, capta Babylone, monarcham regnasse; id enim docet Seder Olam, sive Chronicon Hebraeorum, ac passim Hebraei, ac Lyranus in Daniel, Vatablus in cap. I Daniel, et alii, quin et Josephus, lib. XI Antiq. cap. II. Unde Daniel, summatim annos Cyri per ejus gesta portexens, ultra tertium non progreditur.

Nec obstat Xenophon, lib. VIII Cyropaediae, ubi septem annos tribuit principatui Cyri. Unde Bellarminus, Torniellus, Salianus et Ribera in Zachar. I, num. 33, putant Cyrum septem annos regnasse ut monarcham; quia illi libri a Xenophonte scripti sunt, non tam ad fidem historiae, quam ad efformandam in Cyro veri principis effigiem. Rursum ille principatus Cyri septennis accipi posset a subjugata per eum non Babylone, sed Asia. Denique magis credendum est lib. III Esdrae cap. V, vers. ult., quam Xenophonti. Ibi enim sat expresse dicitur Cyrum per biennium tantum regnasse a coepta reaedificatione templi, quae, ut patet hoc capite, facta est statim a soluta captivitate, scilicet anno secundo monarchiae Cyri: hoc enim secundo anno coepisse Judaeos reaedificare templum diserte docet Esdras hic, cap. III, vers. 8; ac cap. IV, vers. 6, narrat templi fabricam illico a Cuthaeis fuisse impeditam omnibus diebus Cyri. Idem clarius docet Josephus, lib. XI, cap. II, ubi ait Cuthaeos eam impedivisse, Cyro nesciente, utpote in aliis negotiis occupato, ac praesertim bello Massagetico, in quo et interiit. Unde et cap. III, narrat Esdras templi fabricam, a Cyro primo suae monarchiae anno concessam, per novem annos fuisse suspensam, scilicet per duos annos reliquos Cyri, et per sex quibus regnavit Cambyses ejus filius, cui successit Darius Hystaspis, qui anno secundo regni sui eamdem redintegravit. Non ergo septem annis supervixit Cyrus, uti opinantur nonnulli. Quomodo enim Cyrus, Judaeis ita benevolus, per septem annos Cuthaeorum objecta in templi fabrica impedimenta nescisset aut tulisset? Quomodo Judaei, ac praesertim Daniel, Cyrum per se aut per legatos de tota re non informassent? Denique Herodotus, Justinus, Berosus et alii scribunt Cyrum, post captam Babylonem, postremum bellum contra Lydos, qui rebellaverant, gessisse, ac demum Massagetico praelio occubuisse. Quae omnia triennio fecisse Cyrum credibile est: erat enim ipse bellicosissimus, et quietis impatiens.

Quaeres: Unde nomen suum accepit Cyrus? quidque significat? Primo, Strabo, lib. XV, Cyrum nomen accepisse putat a flumine Cyro. Secundo, Vilalpandus, part. I Appar., lib. III, cap. II, pag. 137, censet Cyrum dictum a Cyno, id est cane, qui eum fingitur nutrivisse, ut sit Cyrus quasi κυνίον, id est caninus. Nam, ut narrat Herodotus in Clio, Astyages Cyri avus Cyrum infantem tradidit Harpago, ut eum exponeret et perderet, eo quod ex oraculo audisset ab eo sibi auferendum regnum. Harpagus tradidit eum Mithridati bubulco Astyagis, cujus uxor vocabatur Graeca lingua Cyno (κύων), id est canis, Medica, Spaco. Nam canem Medi spaca appellant. Unde Cyrus crescens commemorabat se ab uxore bubulci fuisse educatum, semper eam laudibus prosequens, ita ut in omni ejus sermone esset Cyno. Quod nomen accipientes ejus parentes, ut divinitus videretur Persis filius fuisse servatus, divulgarunt a cane Cyrum, cum esset expositus, fuisse educatum. Unde haec fabula emanavit. Haec Herodotus. Hinc et Trogus Cyrum a cane educatum tradit. Verum non ait Herodotus a Cyno dictum esse Cyrum: et Cyrus Persicum videtur nomen, non Graecum. Unde Justinus, lib. I: «Nutrici, inquit, sparcon postea nomen fuit, quia canem Persae sic vocant (eo quod in sylvis Cyrum a cane lactatum alendum sibi assumpsisset); puer deinde cum esset, inter pastores Cyri nomen accepit:» ubi nullam Cyno, quasi inde dictus sit Cyrus, mentionem facit. Tertio, Suidas in voce Cyrus: «Cyrus, ait, Graece est κῦρος, id est Princeps, Rex, quod per lusum inter adolescentes regni auctoritatem (quod Graecis est κῦρος) adeptus est. Darium Persae vocarunt cauponem, ob tributa imposita; Cambysen, dominum; Cyrum, patrem. Nam ille quidem vendebat omnia: Cambyses saevus erat et temerarius; Cyrus clemens et populi commodorum studiosus.» Haec Suidas, sed rursus ipse graecum Cyro dat etymon, non persicum. Quarto ergo et verius Plutarchus in Vita Artaxerxis Mnemonis: «Cyrus, inquit, Persice idem est quod sol;» hunc enim ut numen colebant Persae, aeque ac Cyrum monarcham suum: unde Jeremias Cyrum vocat liberatorem quasi solem Judaeorum.

Cur Cyrus sive rex comparetur soli, apposite per octodecim analogias ostendi Isaiae cap. XLI, vers. 1. Hinc ferunt Cyrum in somnis vidisse solem apud pedes suos adstantem, cumque cum Cyrus vellet apprehendere, solem aufugisse, idque tertio: rogati divini quidnam hoc portenderet, responderunt portendi Cyrum per triginta annos regnaturum. Cyrus ergo inter reges gentium interque Persas effulsit quasi sol, tum sapientia, tum justitia, tum temperantia, tum magnanimitate, tum liberalitate, adeoque «omnium regiarum virtutum fuit exemplum,» inquit Xenophon. Audi Ciceronem, lib. I De Divin. ex Dionysio Persico: «Cum dormienti ei (Cyro) sol ad pedes visus esset, ter eum scribit frustra appetivisse manibus, cum se convolvens sol elaberetur et abiret, ei magos dixisse (quod genus sapientum et doctorum habebatur in Persis) ex triplici appetitione solis, triginta annos Cyrum regnaturum esse, portendi; quod ita contigit, nam ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus annos regnare coepisset.»

Porro Cyrus Hebraice idem est quod tanquam haeres regnorum et opum Babylonis et mundi, a radice ירש iaras, id est haereditavit; Caph enim initiale est nota similitudinis, significans: sicut, tanquam. Aut Cyrus idem est quod, quasi pauper, a radice רש ras, id est pauper; quia ex se erat pauper, sed a Deo factus est dives. Rursum in morte occisus a Tomyri, factus est pauper. Tunc enim Cyrus factus est Irus, imo Iro pauperior. Ita Pagninus in nom. Hebr.

Graece vero Cyrus idem est quod auctoritate pollens, dominus, imperans, legislator; κῦρος enim est auctoritas, principatus, potestas, arbitrium, dominium; et κυρόω est authenticare, ratum facio, firmo, confirmo, obtineo, vim et pondus addo, constituo, decerno.

Denique, Cyrus ducentis annis prior fuit Alexandro Magno, Socrate, Platone, Aristotele; nam «sub Cyro floruit Thales praeceptor Anaximandri, hic Anaximenis, hic Anaxagorae, hic Periclis; Anaxagorae vero temporibus Xenophanes et Pythagoras fuerunt,» ait Eusebius, lib. X De Praepar. in fine.

Genuinum ergo Cyri etymon est persicum, significans solem, ait Brissonius, lib. I De regno Persarum, quem alii sequuntur. Idem asserit Ctesias; scribens enim de uxore Darii Nothi: «Peperit, inquit, ei alterum filium regina, et impositum est ei nomen a sole Cyrus.» Refellit hoc Scaliger, lib. VI De Emend. temp., quia, ait, Cyrus Hebraice scribitur Cores; ac sol Persice vocatur Chors. Cores vero Persice significat cibum et alimoniam. Verum magis credendum est priscis Plutarcho et Ctesiae, qui a primis Persis id acceperunt, quam uni moderno Scaligero, praesertim quia Cores Persicum videtur acceptum ab Hebraeo Cheres, id est sol. Adde Cores idem esse quod Coresed, dempta ultima littera D. Adde quoque quod κῦρος idem est quod princeps, caput; ros enim Hebraice et Chaldaice est caput, κυ Persice est princeps; unde vocatur Κυαξάρης Cyaxares, q. d. princeps Ares. Ita Scaliger, lib. VI. Sic Mithri (unde Mithridates) dicitur a Mither, comparativo gradu, hoc est μείζων, sive major (Hebraice enim יתר iatar significat superesse, excellere, esse majorem), et sumitur pro Dynasta sive Domino. Hinc solem vocarunt Mithra, id est Dominum, Principem. Ita Scaliger ibidem.

Allegorice Cyrus fuit typus Christi, qui est sol justitiae. Tropologice Cyrus est rex, antistes, doctor, et quilibet sapiens et sanctus, qui quasi sol sapientiae et virtutis toto orbe resplendet.

Suscitavit Dominus spiritum (id est cor, mentem, voluntatem) Cyri regis, et traduxit (Cyrus) vocem (Praeconis) in omni regno suo etiam per Scripturam, — puta per epistolas scriptas quaquaversum missas: q. d. Excitavit Deus affectum et voluntatem Cyri ad Judaeorum liberationem, ac Jerusalem et templi restaurationem, objiciendo ejus menti regna et beneficia sibi a Deo Hebraeorum collata, oracula de eo pronuntiata, aliaque divinitatis signa, e quibus Cyrus agnovit verum Deum Hebraeorum, ac immittendo ejus voluntatis pias affectiones ad opus hoc fabricae moraliter bonum et pium reipsa exsequendum, ut hac ratione per eum vera Dei Ecclesia in Israele conservaretur, et juxta morem pristinum publico Dei in templo ejus cultu coalesceret. Haec Deus operatus est interius in mente Cyri, sed exterius valde eum excitavit per oraculum ab Isaia de Cyro editum, capite XLIV, ultim., etc.; capite XLV, versu 1, ubi et Cyri nomen enuntiat, et eum vocat suum Christum, eidemque promittit se subjugaturum gentes, ac divitem potentemque effecturum. Audi Isaiam: «Qui dico Cyro: Pastor meus es, et voluntatem meam complebis. Qui dico Jerusalem: Aedificaberis, et templo fundaberis.» Et rursum cap. XLV, vers. 1: «Haec dicit Dominus Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam. Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Et dabo thesauros tibi absconditos, etc., ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel, propter servum meum Jacob, et Israel electum meum,» ut scilicet tu, o Cyre, Judaeis et Israelitis posteris Jacobi meis fidelibus benefacias, et templum aedifices. Hanc prophetiam Judaei, praesertim Daniel propheta, qui familiaris, imo conviva fuit tam Cyro, quam Dario Medo, ostendit Cyro; itaque eumdem ad Deum Israelis agnoscendum venerandumque ac ad Israeli benefaciendum allexit, uti docet Josephus, lib. XI, cap. I, et Theodoretus in cap. I Danielis, praesertim quia Isaias haec de Cyro praedixerat ducentis annis ante Cyri ortum. Id ipsum esse patet ex epistola Cyri, quam subdit hic Esdras.


Versus 2: Omnia Regna Terrae Dedit Mihi Dominus

2. Omnia regna terrae dedit mihi Dominus. — Cyrus hac epistola confitetur se agnoscere Deum verum Israelis, eique omnia sua regna accepta refert. Ad haec asserit eumdem Deum sibi mandasse, ut templum Jerosolymae reaedificet; quare id reaedificari praecipit, cunctosque tam Israelitas, quam alios sibi subditos, ad ejus fabricam promovendam exhortatur et impellit. Vide hic in Cyro impleri illud Prov. XXI, 1: «Cor regis in manu Domini, quocumque voluerit, inclinabit illud.»

Omnia regna. — Intellige accommode «omnia,» id est, pleraque omnia, plurima; aut «omnia,» scilicet quae subjecta fuere monarchiae Chaldaeorum: q. d. Deus me fecit monarcham, ideoque omnia regna subjecta Chaldaeis cum monarchia ad me transtulit. Sic Luca cap. II, vers. 1, dicitur: «Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis,» nimirum Augusto et Romano imperio subjectus. Nam Indi multique alii non subjecti, non fuere descripti. Porro Xenophon, lib. I, ait Cyrum subjugasse Syros, Assyrios, Arabes, Cappadoces, Phryges, Lydos, Cares, Phoenices, Babylonios, Bactrianos, Cilices, Indos, Paphlagones, Sacos, Mariandynos, Cyprios, Aegyptios, et alias plurimas gentes quas formidine nominis sui et terrore concutiebat, et simul benevolentia sapientiaque alliciebat, ut ab eo gubernari optarent. Audi Cyrum ducibus et militibus praecipientem apud Xenophontem, lib. I: «Dux, ait, nunquam cesset aut prodesse sibi, aut nocere hostibus: difficile est enim vel unum hominem alere otiosum, difficilius totam domum, sed omnium difficillimum universum exercitum otiosum alere, itaque exercitum cessare nunquam decet. Imperator sedulus et non cessator efficiet ut et milites commeatu abundent, et eorum corpora valetudine sint firmissima.» Hinc et Cyrus cibum non sumebat, nisi prius corpus exercuisset et sudasset. Aiebat enim tum cibum suavissime sapere ac corpus exercitio roborari, et ad labores quosvis assuefieri. Ita Xenophon.

Ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum (templum) in Jerusalem. — «Praecepit,» id est praeordinavit, decrevit, et hoc ipso tacite «praecepit» per Isaiam, cap. XLIV, vers. ult., cujus verba paulo ante recitavi. Inde enim Cyrus intellexit voluntatem Dei esse, ut ipse restauraret templum a Chaldaeis combustum, quam voluntatem ipse hic vocat praeceptum.


Versus 3: Quis Est in Vobis de Universo Populo Ejus

3. Quis est in vobis de universo populo ejus (qui scilicet cupit e Babylone redire in Jerusalem)? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, et aedificet domum Domini Dei, (q. d. Quicumque Judaei vel Israelitae sunt in regno meo, qui cupiunt remigrare in suam Judaeam, age, congregentur in unum, ut simul e captivitate in patriam redeant: ego enim eis plenam do facultatem redeundi, urbemque et templum reaedificandi: imo eis apprecor Dei sui favorem et opem ad id perficiendum.) Nam ipse est Deus, qui est in Jerusalem, — Vatablus, qui est verus ille ac solus Deus, q. d. Non est alius Deus verus, quam Deus, quem Israelitae coluerunt et colunt in Jerusalem. Cyrus ergo hic profitetur se agnoscere Deum Judaeorum esse verum Deum, caeteros Gentium Deos non esse veros, vel certe esse minoris dignitatis et potestatis, ac Deo Hebraeorum subjectos, quos Plato et Philosophi vocabant semideos. Unde Xenophon, libro VIII Cyrop., asserit Cyrum quoque deos gentium coluisse, ac jam moriturum habuisse somnium, quo invitabatur ut ad deos ascenderet: quare cum adorasse invocasseque Jovem et Solem, ac multa de animi immortalitate, quod post mortem ad Deos esset transiturus, locutum expirasse.


Versus 4: Adjuvent Eum Viri de Loco Suo

4. Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo, argento et auro, — q. d. Reliqui Judaeorum, qui in Babylone aliisve locis sedes fixerunt, uxores duxerunt, liberos procrearunt, agros coemerunt, ut non possunt vel nolint illis dimissis redire in Jerusalem, hi adjuvent eos, qui redire cupiunt argento et auro, tum ad viaticum tam longi itineris, tum ad urbis templique restaurationem.

Viri de loco suo, — id est, quisque in loco et de loco suo, puta de agris et domibus suis suppeditet id quod habet. Cyrus ergo hic Judaeos in Babylone remanentes, redeuntibus in Jerusalem quasi vectigales constituit. Rursum «omnes reliqui» non solum Judaei, sed et caeteri populi meae ditioni subjecti similiter adjuvent redeuntes in Jerusalem, praesertim Praefecti provinciarum, quos Josephus «amicos regios» vocat. Unde hi ex hoc Cyri edicto juverunt Judaeos regredientes, ut patet vers. 6, cap. III, vers. 7.

Excepto quod voluntarie offerunt templo Dei. — To «excepto,» vox est augentis et confirmantis, q. d. Scio multos jam mente designasse, et animo destinasse certa dona, quae ipsi cupiunt offerre templo: illa ergo non veto, sed laudo et confirmo, cupioque offerri; sed praeter hoc volo ut quisque insuper alia adjungat, quae redeuntibus serviant pro viatico, et urbis domorumque reaedificatione, atque ad alias multiplices necessitates et usus. Unde nonnulli censent Cyrum taxasse pretium, quod quisque ad eos conferre deberet, sicut postea fecere Darius et Artaxerxes Cyri successores; imo Cyrum decrevisse ut templum ex regio aerario suoque sumptu aedificaretur, patet cap. VI, vers. 4. Unde pro «excepto quod voluntarie offerunt,» Hebraice est, cum munere spontaneo, q. d. cum oblatione quam sponte offerunt templo, dabunt etiam alia pro viatico, etc. Ita Vatablus, Pagninus et alii.


Versus 5: Surrexerunt Principes Patrum de Juda et Benjamin

5. Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin. — «Principes patrum» sunt principes familiarum; quaeque enim familia suum habebat caput et patrem: sed diversae familiae ab uno capite descendentes suum habebant principem et quasi Patriarcham.


Versus 7: Rex Quoque Cyrus Protulit Vasa Templi Domini

7. Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor. — Fuere ea numero 5400, ut dicitur vers. 11; quae omnia a Chaldaeis sacrilege ablata, et dicata suo idolo Belo, Cyrus restituit Deo et templo.


Versus 8: Per Manum Mithridatis Filii Gazabar

8. Per manum Mithridatis filii Gazabar. — To «filii,» non est in Hebraeo nec in Graeco. Unde Vatablus, Pagninus, Marinus, Cajetanus et alii vertunt, per manum Mithridatis thesaurarii; Josephus, per Mithridatem aerarii regii praefectum. A gaza enim dicitur gazabar, id est thesaurarius, ut patet cap. VII, vers. 21, ubi Noster vertit, «arcae custodibus.» Nisi dicas Nostrum subaudisse to ben, id est filii, et to Gazabar fuisse nomen commune, sed officio proprium, sicut vulgo eum, qui gazae principis praeest, vocamus thesaurarium, quasi hoc nomen sit ei non ex baptismo, sed ex officio proprium, in quo saepe filii parentibus succedunt. Porro «Mithridates» componitur ex Mithri, id est major, dynasta, princeps, et דת dath, id est legis, q. d. dynasta legem ferens, et jus dictans.

Et annumeravit ea Sassabasar principi Juda. — Hoc est, Zorobabeli, nepoti Jechoniae regis ex patre Salathiel. Ita Josephus, Lyranus, Dionysius, Vatablus, Mariana, Torniellus, Salianus et alii. Quare tam pater Salathiel, quam avus Jechonias, hoc anno primo Cyri videntur vita fuisse functi: nam deinceps eorum nulla fit mentio, sed semper Zorobabelis, quasi ducis Juda. Porro Salathiel filio nascenti indidit nomen «Zorobabel,» id est peregrinus in Babylone, eo quod in Babylonica captivitate eum genuerit, sed cum Evilmerodach e carcere eduxit avum ejus Jechoniam, cumque mensae suae regiae convivam effecit, Zorobabeli mutatum est nomen, ut vocaretur «Sassabasar,» id est gaudens in tribulatione. Ita Eusebius, lib. XI De Praepar. cap. III et IV, sas enim est gaudens, ba significat in, shar significat tribulatione. Rursum Pagninus in Nomin. Hebr. Sessabasar interpretatur, sex in tribulatione; ses enim significat sex, vel byssum. Hebraei enim tradunt eum sic appellatum quod in sex tribulationibus steterit fortis et constans, ut in eo impletum sit illud Job V, 19: «In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.»

Ubi nota olim Hebraeis, Chaldaeis, Persis, Phoenicibus aliisque gentibus Orientalibus familiare fuisse peregrinis mutare nomina, illisque dare patria et propria gentis suae cui inserebantur; patria, inquam, certum quid et personae appositum significantia, uti fecit Adam indens rebus nomina naturae earum apposita, Genes. I, 19, ut nomina essent quasi omina rei naturam, virtutem aut proprietatem aliquam praesentem aut futuram significantia. Sic Daniel, cap. I, Hebraea nomina Ananias, Azarias, Misael in Babylone a Chaldaeis commutata sunt in Chaldaea Sidrach, Misach, Abdenago. Sic cap. II, vers. 63, Hebraeus Nehemias a Chaldaeis Chaldaice nuncupatus est Athersata. Idem de Graecis docet Plato in Cratylo. Quocirca Eusebius, lib. XI De Praepar. cap. III et IV, ex hoc argumentum sumit pro exquisita Hebraeorum sapientia, quod scilicet sacra Scriptura hominum propriorum significatione et vi utatur.


Versus 10: Scyphi argentei secundi

10. Scyphi argentei secundi, — «secundi» scilicet ordinis et generis, qui nimirum censebantur secundo loco, tam pretio quam pulchritudine: primi enim ordinis erant scyphi aurei; secundi vero argentei.