Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jesus Pontifex, et Zorobabel Dux cum populo redeuntes in Jerusalem exstruunt altare, in eo sacrificant, celebrant festum Tabernaculorum, et novi templi fundamenta jaciunt.
Textus Vulgatae: I Esdrae 3:1-13
1. Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Israel in civitatibus suis: congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem. 2. Et surrexit Josue filius Josedec et fratres ejus Sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et aedificaverunt altare Dei Israel, ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. 3. Collocaverunt autem altare Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere. 4. Feceruntque solemnitatem Tabernaculorum, sicut scriptum est: et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum, opus diei in die suo. 5. Et post haec holocaustum juge, tam in calendis, quam in universis solemnitatibus Domini, quae erant consecratae, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino. 6. A primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino: porro templum Dei nondum fundatum erat. 7. Dederunt autem pecunias latomis et cementariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis. 8. Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum Sacerdotes, et Levitae, et omnes qui venerunt de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini. 9. Stetitque Josue et filii ejus, et fratres ejus, Cedmihel et filii ejus, et filii Juda, quasi vir unus; ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei: filii Henadad, et filii eorum, et fratres eorum Levitae. 10. Fundato igitur a cementariis templo Domini, steterunt Sacerdotes in ornatu suo cum tubis: et Levitae filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israel. 11. Et concinebant in hymnis et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. 12. Plurimi etiam de Sacerdotibus et Levitis, et Principes patrum, et Seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum, flebant voce magna: et multi vociferantes in laetitia, elevabant vocem. 13. Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium, et vocem fletus populi; commixtim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.
Versus 1: Jamque Venerat Mensis Septimus
1. Jamque venerat mensis septimus. — Hebraice vocatus Tisri, qui nostro partim septembri, partim octobri respondet. Hebraei enim utebantur mensibus lunaribus, quos singulae lunae lunationes efficiunt. Hinc videtur quod Judaei Babylone discesserint initio veris, anno primo Cyri, et post quatuor menses itineris pervenerint in Jerusalem mense Julio, ac mox erexerint altare, seque praepararint ad festum Tabernaculorum, cateraque mense septimo celebranda. Simili modo Esdras septimo anno Artaxerxis primo die mensis primi discessit Babylone, et primo die mensis quinti pervenit in Jerusalem, ut audiemus capite VII, vers. 1.
Versus 2: Surrexit Josue Filius Josedec
2. Et surrexit Josue (sive Jesus) filius Josedec (qui mortuo patre Josedec, ei in Pontificatu successerat, eratque Esdrae ex fratre nepos; Esdras enim erat frater Josedec), et Zorobabel filius Salathiel, — filii Jechoniae, qui mortuo avo et patre, successit in ducatum populi. Hi duo ergo duces fuere populi reducis in Jerusalem: Jesus in Ecclesiasticis, Zorobabel in Politicis.
Versus 4: Solemnitatem Tabernaculorum
4. Feceruntque solemnitatem (id est celebrarunt festum «Tabernaculorum,» sive «Scenopegiae,» die 15 mensis septimi per septem dies) et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum, opus diei in die suo, — q. d. Obtulerunt tot quotidie per totam festi octavam victimas, quot et quales, qualique ritu eas offerri praeceperat Deus, Num. XXIX.
Versus 5: Holocaustum Juge
5. Et post haec holocaustum juge, — de quo dixi Num. XXVIII, 3.
Versus 8: Anno Secundo Adventus Eorum ad Templum
8. Anno autem secundo adventus eorum ad templum (ad locum in quo steterat templum jam a Chaldaeis exustum) Dei in Jerusalem, mense secundo coeperunt — reaedificare templum.
Versus 10: Fundato a Cementariis Templo Domini
10. Fundato igitur a cementariis templo (id est jactis jam templi fundamentis) ut laudarent Deum per manus David, — id est, per opera Davidis, puta per Psalmos a Davide compositos, et per musica instrumenta ab eo concinne instituta ad Dei laudes in templo concinendas.
Versus 11: Eo Quod Fundatum Esset Templum
11. Eo quod fundatum esset templum, — id est, eo quod fundamenta templi jam essent jacta, sed necdum parietes erecti, ut patet ex sequent.
Versus 12: Flebant Voce Magna
12. Flebant voce magna, — quod templi novi fundamenta non responderent magnitudini et majestati prioris templi, quodque ejus ruinas circumquaque conspicerent: vicissim tamen gaudebant de novi templi reaedificatione, deque suo in patriam reditu, ac Cyri benevolentia, sed praesertim de Deo prius irato jam sibi reconciliato: quare fletus hic gaudio miscebatur, ac voces flentium et exsultantium commixtae harmoniam efficiebant mixtam planctu et jubilo.