Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Samaritani per praefectos Persarum impetrato a Cambyse Cyri successore rescripto, impediunt fabricam urbis et templi.
Textus Vulgatae: I Esdrae 4:1-24
1. Audierunt autem hostes Judae et Benjamin, quia filii captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israel: 2. et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis: Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc. 3. Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israel: Non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum. 4. Factum est igitur, ut populus terrae impediret manus populi Judae, et turbaret eos in aedificando. 5. Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum. 6. In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem adversus habitatores Judae et Jerusalem. 7. Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam Mithridates, et Thabeel, et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum: epistola autem accusationis scripta erat Syriace, et legebatur sermone Syro. 8. Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi: 9. Reum Beelteem, et Samsai scriba et reliqui consiliatores eorum, Dinaei, et Apharsathachaei, Terphalael, Apharsaei, Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, Dievi, et Aelamitae, 10. et caeteri de Gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus: et habitare eas fecit in civitatibus Samariae, et in reliquis regionibus trans Flumen in pace: 11. (Hoc est exemplar epistolae, quam miserunt ad eum) Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans Fluvium, salutem dicunt. 12. Notum sit regi, quia Judaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam aedificant, exstruentes muros ejus, et parietes componentes. 13. Nunc igitur notum sit regi quia, si civitas illa aedificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt; et usque ad reges haec noxa perveniet. 14. Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, 15. ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est. 16. Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa aedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans Fluvium non habebis. 17. Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae, et caeteris trans Fluvium, salutem dicens et pacem. 18. Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me, 19. et a me praeceptum est: et recensuerunt, inveneruntque, quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et praelia concitantur in ea: 20. nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est: tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant. 21. Nunc ergo audite sententiam: Prohibeatis viros illos, ut urbs illa non aedificetur, donec si forte a me jussum fuerit. 22. Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges. 23. Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum: et abierunt festini in Jerusalem ad Judaeos, et prohibuerunt eos in brachio et robore. 24. Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.
Versus 1: Hostes Judae
1. Hostes Judae, — scilicet Samaritani, sive incolae Samariae perpetui Judaeorum inimici, ut patet vers. 2 et 10. De his dixi IV Reg. XVII, 24.
Filii captivitatis, — id est Judaei nuper captivi, et jam ex captivitate reversi.
Versus 2: Asor Haddan
2. Asor Addan. — Hic est Asar Haddan filius Sennacherib, ultimus rex Assyriorum, de quo IV Reg. XIX, vers. ult.
Versus 3: Non Est Vobis et Nobis
3. Non est vobis et nobis (societas et communio in hac templi fabrica ut vobiscum conjuncti) aedificemus domum Deo nostro, — quia vos estis schismatici, imo haeretici et idololatrae: nam cum Deo nostro et vero colitis idola, quae coluistis in Assyria, ex qua traducti estis in Samariam. Noluerunt ergo Judaei Samaritas habere in fabrica socios. Primo, quia ipsi erant haeretici: unde disce quam communionem cum haereticis fugere debeamus, praesertim in rebus sacris et Sacramentis. Secundo, quia ipsi erant hostes Judaeorum; unde fraudem in fabrica committere potuissent, ut pro templo idolum fabricarent. Tertio, ne Samaritae templum quasi a se fabricatum sibi vindicarent, aut certe ejus partem habere vellent, in eoque suas superstitiones et idolorum cultus celebrarent. Quarto, ne malo dolo arenam pro calce, ac terram pro lapidibus fabricae immiscerent, itaque fabrica templi ruinas ageret, ac tandem rueret.
Versus 4: Populus Terrae
4. Populus terrae. — Samaritani jam dicti, accolae et incolae terrae vicinae, puta Samariae.
Versus 5: Conduxerunt Consiliatores
5. Conduxerunt (pretio et donis) consiliatores, — id est consiliarios, puta Persarum in Samaria, Syria et Judaea praefectos ac quaestores, ut vivente Cyro, quem sciebant favere fabricae urbis et templi, tarde et parce suppeditarent sumptus, aliisque dolis et malis artibus opus impedirent. Mortuo autem anno sequente Cyro, Cambysem ejus filium aggressi, ad eum scripserunt litteras quibus Judaeos ut pacis turbatores, et seditiosos accusabant; itaque ab eo rescriptum impetrarunt, quo jubebantur Judaei a fabrica supersedere. Ubi nota epistolas tam Regum quam Praefectorum hoc cap. et cap. seq. vers. 6 et 7 in textu Hebraeo, proprio ipsorum idiomate scilicet Chaldaeo scribi, non Hebraeo. Idem fit in Daniele. Praesertim quia Hebraei nuper in Babylone captivi ibidem linguam Chaldaeam didicerant, ac inde redeuntes, in illam declinarunt, atque avitam linguam Hebraeam cum Chaldaea commiscuerunt: ex qua commixtione orta est lingua Syro-Hebraea, vel Chaldaeo-Hebraea, quam alii Jerosolymitanam vocant. Sic lingua latina a Gothis cum Gothica commixta peperit nobis linguam Hispanicam, Italicam, Francicam.
Dices: Cur Judaei non recurrerunt ad Cyrum sibi faventem, eique fraudes et dolos Samaritarum et Praefectorum detexerunt? Respondeo: Quia teste Josepho Cyrus domo abierat, profectus in bellum contra Lydos rebellantes, ac deinde contra Scythas, ubi et anno sequenti interiit. Cyro ergo absente, domi regebat Cambyses; cujus consiliarios muneribus corruperunt Samaritae, ut templi fabricam impedirent. Fuit autem hoc per biennium, ut habet liber III Esdrae, cap. V, vers. ultim., ex quo liquet octo annos, qui vulgo dantur regno Cambysis, inchoandos esse ab eo tempore, quo patre Cyro apud Lydos et Massagetas occupato, ipse rebus imperii domi praeerat. Nam post biennium occiso Cyro, solus Cambyses regnavit sex annos duntaxat. Vide Josephum.
Versus 6: In Regno Assueri
6. In regno autem Assueri, — id est Cambysis. Ita Josephus, et patet ex praeced., hic enim patri Cyro in regno successit. Nota: Assuerus Chaldaice, Persice Artaxerxes, erat commune nomen regum Persarum et Babyloniorum, sicut Aegyptiorum regum commune nomen erat Pharao, et postea Ptolemaeus, ac Romanorum Caesar. Id ita esse patet ex hoc capite, ac ex Esther I, 1, collato cum cap. XIII, 1, et cap. XVI, 1. Assuerus vel, ut Chaldaice dicitur, Achasueros deducitur ab achas, id est magnus, et ros, id est caput, hoc est magnum caput, scilicet magnus rex et princeps. Unde iisdem fere litteris in aliam linguam transumptis, mutatis tamen vocalibus Graece vocatur Oxyares, id est acer Mars, martius, bellicosus: et Xerxes, quae vox Graece, ait Herodotus lib. VI, significat bellatorem; Artaxerxes autem, magnum bellatorem. Unde Scaliger, sect. VI, part. II, aliique linguarum periti asserunt haec nomina fere idem esse, idemque significare, scilicet Oxyares, Ochsoserces, Ochsoarses, Xerxes, Assuerus, Artaxes, Artaxerxes, vel ut Persae pronuntiant Xestes, Artaxestes, vel Artaxata: ita enim est in Hebraeo, vers. 3.
Versus 7: In Diebus Artaxerxis
7. In diebus Artaxerxis. — Est idem Cambyses, qui Chaldaice dictus est Assuerus, Persice Artaxerxes, uti jam dixi ex Septuaginta. Unde to Artaxerxes non est in Hebraeo. Id ita esse patet ex Septuaginta. Quae enim hic dicuntur scripta ad Assuerum, ibi leguntur ad Artaxerxem data: imo nonnulli Codices hic vers. 6, sic habent: «In regno autem Assueri, ipse est Artaxerxes (ita Complutensia, idque patet ex fine capitis, vers. ult.,) usque ad Darium;» solus enim Cambyses post Cyrum legitimus rex usque ad Darium intercessit. Idem patet ex Josepho: Esdras enim descripturus, ait Cajetanus, modum quo praefecti ad regem scripserunt, more Hebraeo resumit tempus quo scripserunt, nominando eumdem alio nomine, scilicet Persico, quod ipse epistolis suis praefigere solebat. Videtur enim Esdras ex publicis chronicis et diariis Persarum, epistolam Samaritanorum descripsisse cum suo titulo qui erat: «Et in diebus Artaxerxis,» ita ut quem Esdras vocat «Assuerum,» chronica Persica vocarent nomine Persico «Artaxerxem.» Aliter Christophorus a Castro in cap. I Aggaei, sub initium, qui censet Assuerum esse Cambysem, Artaxerxem vero esse Smerdem magum, qui Cambysi successit, et se per fraudem in regnum intrusit. Pejus Scaliger censet Assuerum esse Xerxem; Artaxerxem vero esse Longimanum Xerxis filium, de quo plura vers. 24. Similis resumptio sermonis est Marci XV, 8 et 9, et saepe alibi.
Cambyses fuit Judaeorum hostis, unde ab eis vocabatur secundus Nabuchodonosor, teste Eusebio in Chronico: erat enim Cambyses deorum contemptor, sacrilegus et parricida: nam fratrem proprium interfecit, ait Justinus; sororem vero duxit in uxorem, quam deinde interemit. Unde justa numinis vindicta seipsum occidit; insilienti enim in equum vagina gladii excidit, unde nudatus gladius in ejus femur infixus est, ex quo vulnere paulo post obiit, ait Herodotus et Justinus.
Notat Cajetanus, quod licet Samaritae sub Cyro per consiliarios impedierint aedificationem templi ex sumptibus publicis et regiis, non tamen Judaeos a fabrica cessasse; sed in illa perrexisse ex privatis propriisque sumptibus: unde hoc quoque impediverunt litteris ad Cambysem datis.
Versus 8: Beelteem
8. Beelteem, — est nomen officii significans praefectum rationis, vel magistrum sapientiae, ait Lyranus. Arias vero vult esse nomen proprium, et significare possessorem saporis, vel gustus, vel rationis, vel eloquii; taam enim Hebraice et Chaldaice teem est super, gustus, et metaphorice sapientia; Hebraice Baal et Chaldaice Beel est Dominus, praefectus, praeses; igitur «Beelteem,» vel ut Hebraei pronuntiant Baaltaam, idem est quod praeses rationis et consilii, quod agitabatur in senatu et concilio, hoc est Cancellarius: hujus enim erat ad regem facta omnia referre, eaque scripto tabulis publicis consignare, et sua manu, sigilloque obsignare. Ita Josephus.
Versus 10: Osnappar
10. Asenaphar. — Hic est Asarhaddon, vel Sennacherib, vel quis alius ex ejus cognatis, vel agnatis.
Versus 13: Si Muri Instaurati Fuerint
13. Si muri (civitatis Jerusalem, quam Judaei aedificant) instaurati fuerint, tributum, etc. non dabunt, — quia confisi suis muris rebellabunt, et in libertatem (cujus sunt avidissimi) se asserent. Hinc patet Judaeos, licet e Babylone liberos, mansisse tamen Cyro et Persis vectigales et tributarios. Rursum Cyrum Judaeis facultatem dedisse non tantum templi, sed et urbis reaedificandae.
Versus 14: Memores Salis Quod in Palatio Comedimus
14. Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, — q. d. Nos memores sumus alimoniae et salarii (hoc enim a sale est dictum) quod nobis in aula dedisti, ut gratum erga te nos alentem animum ostendamus, monemus te de periculo, quod tibi a fabrica urbis Jerusalem imminet, ut eam impedias. Sic Pythagoras hoc symbolo: «Salem et mensam ne praetereas,» suos gratitudinis admonebat, quasi dicat: In rebus prosperis ne memoria excidat gratitudo debita amicis, qui sui salis et mensae participem te fecerunt. Sal enim notat convivium, quia in eo omnia sale condiuntur, ut sapiant. Hebraice est, quoniam sale palatii saliti sumus. Ita Septuaginta, id est quoniam in palatio tuo educati sumus. Potest quoque verti: Sale templum salivimus, id est omnino illud destruximus; olim enim cum locum aliquem desolare vellent, seminabant in eo sal.
Versus 24: Intermissum Est Opus Domus Domini
24. Tunc intermissum est opus domus Domini (fabrica templi) in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.
Quaeres: Quis fuit hic Darius? Scaliger et Severus Sulpitius, lib. II Histor., censent esse Darium Nothum, qui fuit filius nothus sive spurius Artaxerxis Longimani, ac post eum regnavit 19 annis. Contendit enim Scaliger Assuerum, cujus mentio facta est vers. 6, esse Xerxem; Artaxerxem vero de quo vers. 7, esse Longimanum Xerxis filium; Darium de quo hoc vers. esse Nothum; Artaxerxem, qui cap. VII, 1, misit Esdram et Nehemiam in Jerusalem, esse Artaxerxem cognomento Mnemonem, Darii Nothi filium et successorem. Quare sub Dario Notho aedificatum fuisse templum, urbem vero Jerusalem sub Artaxerxe Mnemone, atque ab anno secundo Darii Nothi inchoandas esse 70 hebdomades, quae fluxere usque ad ortum Christi, de quibus Daniel cap. IX.
Ita Scaliger, qui dum unus ipse aerem omnium Chronologorum agit Aristarchum, omnes vicissim in se acriores provocat Aristarchos. Nam sub Dario non Notho, sed Hystaspis filio, qui Cambysi successit, aedificatum esse templum et urbem, patet ex communi Chronologorum, Interpretum et Doctorum consensu. Secundo, ex Josepho, qui id expresse docet. Tertio, ex lib. III Esdrae, cap. IV, vers. 43, ubi Darius hic vovit aedificare templum, si rex fieret, de quo mox plura. Quarto, quia juxta Scaligerum a Cyro, et a soluta captivitate Babylonica usque ad instaurata moenia Jerusalem, fluxissent anni 144; tot enim sunt a Cyro usque ad Darium Nothum: quod licet admittat Scaliger, repugnat tamen Aggaeus, cap. II, 4, ubi illi qui primitus e Jerusalem in Babylonem captivi abducti fuerant, adhuc superstites, videntes novam novi Zorobabelis templi fabricam, eam prae templo priori Salomonis, quasi parvi vel nullius pretii habuerunt.
A combusto autem templo Salomonis per Chaldaeos, usque ad Darium Nothum fluxere anni 176, ait ipse Scaliger. Quis, quaeso, illo aevo vitam prorogabat ad annum 176? Rursum, si Esdras missus fuit ab Artaxerxe Mnemone in Jerusalem, ergo Esdras vixit ducentos fere annos: genitus est enim a Saraia Pontifice, qui occisus est a Chaldaeis anno primo captivitatis Babylonicae. Insuper Zorobabel, et Jesus filius Josedec, qui sub Cyro praefuerunt reductioni captivitatis, et postea interfuerunt huic reaedificationi templi sub Dario, fuissent 130 aut 140 annorum, cum tamen libro III Esdrae cap. III, 4, Zorobabel vocetur «adolescens unus e custodibus Darii.» Fuit ergo hic Darius non Nothus, sed Hystaspis. Ita Josephus, lib. XI Antiq. cap. IV, Eusebius in Chron., S. Hieronymus in cap. IX Daniel, Bellarminus, Genebrardus, Torniellus, Salianus, et passim recentiores. Argumenta Scaligeri solvam Nehemiae cap. XII, 10, et cap. XIII, 28; vult enim ipse Sanaballat, de quo ibi agitur, fuisse coaevum Jaddo Pontifici et Alexandro Magno, sed falso. Anno ergo secundo Darii Hystaspis resumpta est templi fabrica per annos novem intermissa, ac sexto ejusdem anno fuit absoluta, scilicet fabrica Sancti et Sancti sanctorum; nam atrium sive exterior pars templi, et per consequens totum templum quoad omnia consummatum fuit anno 6 Darii, ut habet Josephus, lib. XI, cap. IV, 16. Porro, causa quae Darium movit ad reaedificandum templum, fuit Zorobabel, qui Dario fuit aulicus gratissimus et in deliciis, eique adhuc principi suggessit, ut votum faceret de aedificando templo si crearetur rex: creatus proposita quaestione: «Quid esset omnium fortissimum?» cum unus dixisset esse vinum, alius esse mulieres, tertius esse regem, Zorobabel dixit esse veritatem, de eaque re tam sapienter et eleganter disseruit, ut Darius jusserit eum petere quicquid vellet: quo audito Zorobabel ita orsus est lib. III Esdrae cap. IV, 43: «Memor esto voti tui, quod vovisti, aedificare Jerusalem in die qua regnum accepisti, et omnia vasa quae accepta sunt ex Jerusalem remittere, quae separavit Cyrus, quando mactavit Babyloniam, et voluit remittere ea ibi. Et tu vovisti aedificare templum quod incenderunt Idumaei, quando exterminata est Judaea a Chaldaeis. Et nunc hoc est quod postulo, Domine, et quod peto: hoc est, majestas, quod a te postulo, ut facias votum quod vovisti regi coeli ex ore tuo. Tunc surgens Darius rex osculatus est illum, et scripsit epistolas ad omnes dispensatores et praefectos et purpuratos, ut deducerent eum, et eos qui cum illo erant omnes ascendentes aedificare Jerusalem. Et omnibus Praefectis qui erant in Syria, et Phoenice, et Libano scripsit epistolas, ut traherent ligna cedrina a Libano in Jerusalem, ut aedificarent cum eis Civitatem.»
Denique «Darius» Persice significat φρόνιμον, id est prudentem, ait Hesychius. Prudentia enim et providentia est prima dos regis, ad rite gubernandum; unde Herodotus, lib. I, sub finem, hoc de eo Cyri contra Scythas (ubi et periit) tendentis somnium recenset: «Videbatur Cyrus in somniis cernere maximum natu filiorum Hystaspis habentem in humeris alas, quarum altera Asiam, altera Europam inumbraret. Erat ex Hystaspi Achaemenide Arsamenis filio, ex liberis natu maximus Darius, tunc ferme vigesimum aetatis annum agens, in Perside relictus, quod non maturus militiae esset. Experrectus Cyrus visum suum intra se retractabat. Quod cum ei magni momenti videretur, vocato Hystaspi, remotis arbitris, inquit: Filius tuus Hystaspes mihi atque regno meo insidiari deprehensus est.»
Addidit deinde se id rescivisse ex somnio jam dicto, quod Hystaspi enarravit.
«Quapropter tu, ait, celerrime in Persidem revertere, facitoque ut cum ego subactis Massagetis illuc rediero, filium tuum mihi sistas ad causam dicendam.»
Sed occisus Cyrus successorem reliquit Cambysem, cui successit Darius. Hinc «Darius» Graece idem est quod coercitor, ait Herodotus lib. VI, δερήσεται enim idem est quod vapulabit, a δέρω, id est caedo, verbero, excorio. Hebraice vero «Darius» idem est quod investigator, a rad. דרש daras, id est, quaesivit, investigavit: hoc est opus prudentis, qualis erat «Darius,» qui Persice idem est quod prudens: aut «Darius» idem est quod generatio et duratio: דור enim est generatio et duratio. Apte: Darii enim stirps duravit in imperio Persico usque ad Darium Ochum.