Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Aggaeus et Zacharias prophetae hortantur Judaeos ut fabricam templi resumant; qua de re Darium regem consulunt ejus praefecti, an id ei placeat.
Textus Vulgatae: I Esdrae 5:1-17
1. Prophetaverunt autem Aggaeus Propheta et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judaeos, qui erant in Judaea et Jerusalem, in nomine Dei Israel. 2. Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et coeperunt aedificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetae Dei adjuvantes eos. 3. In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis, et muros ejus instauraretis? 4. Ad quod respondimus eis, quae essent nomina hominum auctorum aedificationis illius. 5. Oculus autem Dei eorum factus est super senes Judaeorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam. 6. Exemplar epistolae, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliatores ejus Arphasachaei, qui erant trans flumen, ad Darium regem. 7. Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: Dario regi pax omnis. 8. Notum sit regi isse nos ad Judaeam provinciam, ad domum Dei magni, quae aedificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus, opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum. 9. Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc aedificaretis, et muros hos instauraretis? 10. Sed et nomina eorum quaesivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi: scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis. 11. Hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis, dicentes: Nos sumus servi Dei coeli et terrae, et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat et exstruxerat. 12. Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum coeli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, domum quoque hanc destruxit, et populum ejus transtulit in Babylonem. 13. Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei haec aedificaretur. 14. Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Jerusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sassabasar vocabulo, quem et principem constituit, 15. dixitque ei: Haec vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Jerusalem, et domus Dei aedificetur in loco suo. 16. Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Jerusalem, et ex eo tempore usque nunc aedificatur, et necdum completum est. 17. Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in bibliotheca regis, quae est in Babylone, utrumnam a Cyro rege jussum fuerit ut aedificaretur domus Dei in Jerusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.
Versus 1: Zacharias Filius Addo
1. Zacharias filius Addo. — «Filius,» id est nepos, ut patet Zachar. I, 1. Hebraei enim nepotes quoslibet vocant filios, ut patet Matth. I, 1; Judith VIII, 1, et alibi.
Versus 5: Oculus Dei Eorum
5. Oculus autem Dei, — q. d. Divinae providentiae, gratiae et favoris (hujus enim signum et symbolum est oculus benignus, quo Deus Judaeos respexit) erga Judaeos opus fuit, quod ipse Thathanai Praefecto hanc mentem injecerit, ut non impediret templi urbisque fabricam, licet necdum consuluisset Darium, imo ut scriberet apposite Dario ad utilitatem Judaeorum, ac Darius lectis ejus litteris concesserit templum restaurari. Nullus enim hostium Judaeis se opponebat, ac Darius in Judaeos fuit benevolus opera Zorobabelis, qui erat aulicus Darii, ut dixi. Similis phrasis est VII, 6, et Exodi XII, 36, et Numer. VI, 25.
Nota: S. Scriptura Deo dat oculos, aures, brachia, pedes, non vere et proprie, ut voluerunt Anthropomorphitae censentes Deum habere corpus (quod etiam sensisse videtur Tertullianus, licet eum excuset Pamelius), teste S. Epiphanio et S. Augustino in eorum haeresi; sed metaphorice, ut humano captui se accommodet, ac per humanas actiones et membra Dei attributa significet, scilicet per oculos, quod omnia videat; per aures, quod omnia audiat; per brachia, quod omnia possit; per pedes, quod sit summe stabilis, constans et aeternus. Ita S. Eucherius, De formulis spiritual. cap. II.
Versus 11: Rex Israel Magnus
11. Rex Israel magnus, — sapientia, opibus, imperio, fama et gloria, puta Salomon.
Versus 15: Haec Vasa Tolle et Pone ea in Templo
15. Haec vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Jerusalem, et domus Dei aedificetur. — Est hysteronproteron, sive ordo praepositus: prius enim erat aedificanda domus Dei sive templum, antequam in ea vasa a Chaldaeis ablata reponi possent: ita Cajetanus. Aut certe per templum intellige locum, et gazophylacium vicinum templo jam exusto: in hoc enim inserebantur et servabantur vasa et dona templi.
Versus 17: In Bibliotheca Regis
17. In Bibliotheca Regis. — Chaldaeus בבית bebet ginzaia, id est, ut Septuaginta, in domo thesaurorum, vel gazae regiae ubi erat Bibliotheca non philosophorum, sed librorum, et scripturarum archivum maxime ad opes, expensas (v. g. quas Cyrus fecerat in templum, cap. VI, 8), census et ad rem nummariam pertinentium. Ita Vatablus. Ita pariter servabantur authentica exemplaria legum et decretorum regiorum.