Cornelius a Lapide

I Esdrae VI


Index


Synopsis Capitis

Darius suis sumptibus juxta decretum Cyri perficit templum, quod anno sexto, magna populi laetitia, multis victimis consecratur: mox celebratur Phase per septem dies.


Textus Vulgatae: I Esdrae 6:1-22

1. Tunc Darius rex praecepit: et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone, 2. et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum, talisque scriptus erat in eo commentarius: 3. Anno primo Cyri regis: Cyrus rex decrevit ut domus Dei aedificaretur, quae est in Jerusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta, 4. ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur. 5. Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo Jerusalem, et attulerat ea in Babylonem, reddantur et referantur in templum in Jerusalem in locum suum, quae et posita sunt in templo Dei. 6. Nunc ergo Thathanai dux regionis, quae est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachaei, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis, 7. et dimittite fieri templum Dei illud a duce Judaeorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam aedificent in loco suo. 8. Sed et a me praeceptum est, quid oporteat fieri a presbyteris Judaeorum illis, ut aedificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est de tributis quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus. 9. Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et haedos in holocaustum Deo coeli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum Sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia. 10. Et offerant oblationes Deo coeli, orentque pro vita regis et filiorum ejus. 11. A me ergo positum est decretum: Ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domo ipsius, et erigatur, et configatur in eo; domus autem ejus publicetur. 12. Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam, ut repugnet et dissipet domum Dei illam, quae est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo. 13. Igitur Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii ejus, secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt. 14. Seniores autem Judaeorum aedificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggaei prophetae, et Zachariae filii Addo, et aedificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israel, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe, regibus Persarum: 15. et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis. 16. Fecerunt autem filii Israel, Sacerdotes et Levitae, et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio. 17. Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, juxta numerum tribuum Israel. 18. Et statuerunt Sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi. 19. Fecerunt autem filii Israel transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi. 20. Purificati enim fuerant Sacerdotes et Levitae quasi unus: omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis Sacerdotibus, et sibi. 21. Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione Gentium terrae ad eos, ut quaererent Dominum Deum Israel. 22. Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in laetitia, quoniam laetificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israel.


Versus 2: In Ecbatanis

2. In Ecbatanis. — Hebraice, in Achmata; litterae enim beth et mem sunt labiales, ideoque saepe commutantur, et una pro alia substituitur.

In Medena. — Hebraice, Madai, id est Media; sive regno Medorum, quod a Persis jam erat subjugatum, et in provinciam redactum.


Versus 3: Altitudinem Cubitorum Sexaginta

3. Altitudinem cubitorum sexaginta. — Prius templum Salomonis erat duplo altius, erat enim altum 120 cubitis; sed noluit Cyrus novum hoc tam alte exstrui, ne Judaei ex eo arcem facerent et rebellarent.

Et latitudinem cubitorum 60. — Per latitudinem hic accipit extensionem, sive ea fiat in longum, sive in latum. Ita Chaldaeus; vetat enim templum extendi quaquaversum ultra 60 cubitos. Inde Lyranus: Latitudinem, inquit, hoc est longitudinem, longitudo enim templi, id est Sancti et Sancti sanctorum, erat cubitorum 60; latitudo vero viginti. Ita Ribera, lib. I De Templo, capite XXVII.


Versus 5: Posita Sunt in Templo

5. Posita sunt in templo, — id est ponenda sunt in templo aedificando. Septuaginta, ut ponantur. Melius, proprie «posita sunt in templo,» id est in gazophylacio templi, ut dixi, cap. V, vers. 15. Narrat enim Darius edictum Cyri jam esse expletum. Cyrus enim praeceperat vasa reponi in templo: Darius jam narrat esse reposita, juxta ejus praeceptum.


Versus 14: Jubente Cyro et Dario et Artaxerxe

14. Aedificaverunt, etc., jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe. — Hoc refer non ad aedificationem templi in se, puta Sancti et Sancti sanctorum; haec enim perfecta est anno sexto Darii, versu 15; sed ad consummationem atriorum et ornamentorum templi, et ad prosperitatem oblationum, donorum et celebritatum templi: haec enim perfecta est sub Artaxerxe. Rursum templi fabrica consummata fuit sub Dario, urbis vero Jerusalem sub Artaxerxe.

Quaeres: Quis fuit hic Artaxerxes, de quo hic et cap. VII et seq.? Nonnulli putant esse Xerxem; hic enim fuit Darii Hystaspis filius eique in regno successit. Neque enim apparet ratio cur Esdras omiserit Xerxem, et per saltum a Dario avo transiliret ad nepotem Artaxerxem Longimanum; praesertim cum celeberrimus fuerit hic Xerxes, utpote qui undecies centena millia militum duxit in aciem contra Graecos, ac copiis suis terras, classibus maria stravit, ideoque prius fuit terror Graeciae, sed mox ludibrium, cum victus pene solus fugere coactus est. Unde Xerxem speciatim descripsit Daniel, cap. XI, vers. 1. Adde: Xerxes optime in Judaeos fuit affectus, ut narrat Josephus, lib. XI Antiq. cap. V, quare videtur ipse fabricam templi promovisse. Denique Esdras jam plane grandaevus et senex, non videtur post tempora Xerxis idoneus fuisse tam arduae legationi in Jerusalem, de qua cap. VII, vers. 6. Unde Josephus ait Esdram senem sub Xerxe vita functum non multo post reformatam Rempublicam. Quocirca in hac reformatione clauditur hic liber gestorum Esdrae.

Verum alii passim probabilius censent Artaxerxem hunc esse Longimanum Xerxis filium: primo, quia non Xerxes, sed Longimanus proprie ab omnibus historicis vocatur Artaxerxes; secundo, idem liquet ex continuatione hujus historiae cum historia Nehemiae, quae olim unus erat liber cum hoc Esdrae. Nam qui hic dicitur Artaxerxes, et qui cap. VII, anno septimo regni sui misit Esdram in Jerusalem, idem Nehemia, cap. II, vers. 5, dicitur eodem misisse Nehemiam anno regni sui vigesimo: ille autem qui misit Nehemiam, fuit Longimanus, ut ibi patebit. Causa cur Esdras Xerxem omiserit, est quod ille totus occupatus bello Graeco, non cogitarit de Judaeis et templo, nec quid opis ad hoc eis contulerit. Porro Josephus confundit Xerxem cum Artaxerxe, nam Xerxi dat 28 annos, cum constet eum nonnisi viginti annos regnasse; quare caeteri octo anni dandi sunt Artaxerxi. De nomine «Artaxerxis» dixi cap. IV, vers. 6, quibus adde, quod «Artaxerxes,» Hebraice et Chaldaice dicitur Artachsasta, quod Hebraice idem est quod fervor gaudii, ait Pagninus, ab אור ratach, id est fervere et bullire, et שש sas quod gaudere. Aut idem est quod «lumen festinans ponere,» et sic derivatur ab אור or, id est lux, et חש chas, id est festinare, et שך sach, id est ponere. Denique causa cur Artaxerxes tam benevolus fuerit Judaeis, fuit Esther, quam multi putant ejus fuisse uxorem; ideoque ab eo suspensus fuit Aman, Mardochaeus vero exaltatus. Sed hoc examinabo prooemio in Esther.


Versus 15: Mensis Adar

15. Mensis Adar. — Hic est mensis duodecimus et ultimus Hebraeorum, qui nostro partim februario, partim martio respondet.

Qui est annus sextus Darii regis. — Igitur anno sexto Darii pars interior templi, quae proprie vocabatur «templum,» in quod solis Sacerdotibus ingredi fas erat, perfecta est; sed anno nono Darii omnes templi partes tam interiores quam exteriores, puta atria, porticus, aliaque templi ornamenta perfecta fuere. Ita Josephus, Ribera, Pererius, et alii.


Versus 20: Quasi Unus

20. Quasi unus, — scilicet unanimi consensu, quasi omnes fuissent vir unus, unum idemque habentes cor et animum.


Versus 21: Qui se Separaverant a Coinquinatione Gentium

21. Qui se separaverant a coinquinatione Gentium. — Qui relicto Gentilismo facti proselyti, per circumcisionem initiati erant Judaismo.


Versus 22: Converterat Cor Regis Assur

22. Et converterat cor regis Assur ad eos. — Hic est Darius rex Persarum, qui dicitur «rex Assur,» quia Assyrii olim rerum domini et monarchae, aeque ac Babylonii a Cyro subacti, jam suberant monarchiae Persarum ac Dario.