Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Artaxerxes mittit Esdram in Jerusalem, ut Judæos visitet, instruat, dirigat et regat.
Textus Vulgatae: I Esdrae 7:1-28
1. Post hæc autem verba, in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Saraiæ, filii Azariæ, filii Helciæ, 2. filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob, 3. filii Amariæ, filii Azariæ, filii Maraioth, 4. filii Zaraiæ, filii Ozi, filii Bocci, 5. filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron Sacerdotis ab initio. 6. Ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus Deus dedit Israel: et dedit ei rex, secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus. 7. Et ascenderunt de filiis Israel, et de filiis Sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de janitoribus, et de Nathinæis, in Jerusalem, anno septimo Artaxerxis regis. 8. Et venerunt in Jerusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis. 9. Quia in primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit in Jerusalem, juxta manum Dei sui bonam super se. 10. Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israel præceptum et judicium. 11. Hoc est autem exemplar epistolæ edicti, quod dedit rex Artaxerxes Esdræ Sacerdoti, scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini, et cæremoniis ejus in Israel. 12. Artaxerxes rex regum Esdræ Sacerdoti, scribæ legis Dei cœli doctissimo, salutem. 13. A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel, et de Sacerdotibus ejus, et de Levitis, ire in Jerusalem, tecum vadat. 14. A facie enim regis, et septem consiliatorum ejus, missus es, ut visites Judæam et Jerusalem in lege Dei tui, quæ est in manu tua: 15. et ut feras argentum et aurum, quod rex et consiliatores ejus sponte obtulerunt Deo Israel, cujus in Jerusalem tabernaculum est. 16. Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de Sacerdotibus quæ sponte obtulerint domui Dei sui, quæ est in Jerusalem. 17. libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos, et sacrificia, et libamina eorum, et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Jerusalem. 18. Sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit, de reliquo argento et auro ut faciatis juxta voluntatem Dei vestri facite. 19. Vasa quoque, quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Jerusalem. 20. Sed et cætera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur de thesauro, et de fisco regis, 21. et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras Sacerdos, scriba legis Dei cœli, absque mora detis, 22. usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura. 23. Omne, quod ad ritum Dei cœli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei cœli: ne forte irascatur contra regnum regis, et filiorum ejus. 24. Vobis quoque notum facimus de universis Sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et janitoribus, Nathinæis, et ministris domus Dei hujus, ut vectigal, et tributum, et annonas, non habeatis potestatem imponendi super eos. 25. Tu autem Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu tua, constitue judices et præsides, ut judicent omni populo qui est trans Flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere. 26. Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis diligenter, judicium erit de eo, sive in mortem, sive in exsilium, sive in condemnationem substantiæ ejus, vel certe in carcerem. 27. Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis, ut glorificaret domum Domini, quæ est in Jerusalem, 28. et in me inclinavit misericordiam suam coram rege et consiliatoribus ejus, et universis principibus regis potentibus: et ego confortatus manu Domini Dei mei, quæ erat in me, congregavi de Israel principes qui ascenderent mecum.
Versus 1: Post Haec Verba
1. Post hæc verba, — post hæc acta et gesta.
Esdras (scriptor hujus libri) filius Saraiæ, — Pontificis occisi a Chaldæis, et frater Josedec, ac patruus Jesu Pontificis.
Versus 6: Scriba Velox in Lege Moysi
6. Ipse scriba velox in lege Moysi, — q. d. Esdras legis Mosaicæ erat peritissimus, in eaque docenda et explicanda promptissimus; « scriba » ergo idem est quod « legis peritus » vel « legis doctor. » Nota: Sicut Græci olim suos sapientes vocabant Philosophos, Chaldæi Magos, Galli Druydas, Indi Brachmanes, Gymnosophistas; ita Judæi suos Doctores vocabant סופרים Sopherim, quod Septuaginta vertunt γραμματεύς; Noster « scribas » a ספר sepher, id est littera vel scriptura, q. d. Litterati, aut scribæ, eo quod circa S. Litteras describendas, docendas, explicandas versarentur. Scribarum enim officium erat S. Scripturam incorruptam servare, correctæ ejus descriptioni invigilare, illam interpretari tum scripto, tum viva voce: inde responsa conscribere, tractatus conficere, variis modis eam enarrare, etc.; ita S. Epiphanius, Hæresi 15. Unde sepher, id est « scriba, » derivari potest a ספר saphar, id est enarrare, recensere, ut sopher sit idem quod enarrator legis; sed Noster et Septuaginta ad etymon sepher respexerunt, ut dixi: sic Grammatici olim nuncupati sunt qui γράμματα, id est litteras, versabant, et obscuras dubiasque poetarum sententias explicabant. Omne enim Judæorum studium erat in sacris litteris; nam profanas et gentiles vix norant. Ita Jansenius, Toletus, Maldonatus et alii, ubi agunt de legisperitis cum quibus Christus crebre disseruit. Inter hos scribas eminuit Esdras, ut dixi in Proœmio. Hinc Elias Germanus, in Thisbi: « Scribæ, ait, sunt sapientes, qui alio nomine vocantur magistri: » Sopher ergo idem est quod Rabbi, Rab, Rabban. Idem innuit S. Hieronymus, epist. 152.
Ascendit de Babylone, — in Jerusalem.
Et dedit ei rex (Artaxerxes) secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus. — « Manus » significat favorem et operationem, qua Deus faciebat Esdram gratiosum regi, ait Cajetanus, ut rex ei concederet quicquid peteret.
Non dubium autem Esdram petiisse a rege, ut Jerusalem restauraretur, et muris cingeretur, ideoque illud impetrasse. Unde ab hoc anno septimo Artaxerxis, et ab hac regis concessione, multi inchoant septuaginta hebdomades, usque ad Christum, ut dixi Daniel. IX.
Versus 7: Anno Septimo Artaxerxis
7. Anno septimo Artaxerxis. — A sexto anno Darii, quo absolutum et dedicatum fuit templum, usque ad annum septimum Artaxerxis, qui Darii ex filio Xerxe fuit nepos, fluxere anni 57. Quare Esdras tunc erat grandævus et plusquam centenarius, sed fortis adhuc et vegetus, Deo eum sustentante ad commodum populi, ut eum in lege Domini erudiret et expoliret. Unde sequitur:
Versus 9: Paravit Cor Suum ut Investigaret Legem
9. Esdras enim præparavit cor suum, ut investigaret legem Domini, (ut scilicet eam cognosceret, et plane perspectam haberet,) et (deinde) faceret, (id est opere adimpleret,) et (denique) doceret in Israel præceptum et judicium, — quid scilicet lex fieri, vel non fieri præcipiat, quidque per eam sit justum, vel injustum (hoc enim discernere, est « judicium »), licitum, vel illicitum.
Disce hic ab Esdra ordinem docendi esse hunc, primo ut plene discas; secundo, ut quod didicisti, prior ipse facias et opere impleas; tertio, ut idem alios doceas. Sic Christus « cœpit » primo « facere, » deinde « docere, » Act. I, 1.
Versus 13: A Facie Regis et Septem Consiliatorum
13. A facie (id est, jussu et auctoritate), regis et septem consiliatorum ejus. — Persarum enim reges habebant septem summos principes et consiliarios. Unde congrue ad hunc numerum deinceps in Scriptura similiter nominantur septem Angeli primarii quasi principes Dei: « Septem viri aulæ cœlestis. » Nam, ut ait Aristoteles, (vel quisquis est Auctor, lib. De mundo, post medium), « majestas et gubernatio regum Persarum fuit imago divinæ majestatis et providentiæ. » Vide dicta Apoc. I, 4, ad illa: « Et a septem Spiritibus. »
Ut visites Judæam in lege Dei tui. — Rex ergo hic constituit Esdram visitatorem Judæorum sibi subjectorum, ut videat an ipsi observent legem Dei, et sicubi ab ea aberrent, eos erudiat, corrigat et castiget.
Versus 20: Dabitur de Thesauro Regis
20. Dabitur de thesauro regis. — Vide hic pietatem regum Gentilium, scilicet Artaxerxis, qui æque ut Cyrus et Darius, ex suo ærario præstitit sumptus necessarios ad templi ministeria.
Versus 24: Non Habeatis Potestatem Imponendi
24. Ut vectigal, etc., non habeatis potestatem imponendi super eos. — Hinc patet Judæos fuisse servos et tributarios Persarum; sed rex eorum hic ab omni tributo similive onere publico immunes facit Sacerdotes, Levitas, cæterosque templi ministros. Quod notent Principes Christiani.
Versus 25: Constitue Judices et Praesides
25. Tu autem Esdra, etc., constitue judices et præsides ut judicent omni populo, — ut lites dissidentium in populo juridice definiant, et judicialiter decidant.
Versus 26: Omnis Qui Non Fecerit Legem
26. Et omnis qui non fecerit legem, etc., judicium erit de eo sive in mortem. — Ecce hic rex dat Esdræ, et judicibus ab eo e populo constituendis, potestatem necis in prævaricatores, quam Judæis negarunt Romani: illam enim duntaxat Pilato, cæterisque suis præsidibus concesserunt. Unde Judæi, dicente Pilato, ut ipsi Christum secundum legem judicarent, responderunt: « Nobis non licet interficere quemquam, » Matth. XXVII.