Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Esdras delictum populi (quod gentilitias duxissent uxores), vestes lacerando, et crines vellendo deplorat: Deumque obsecrat, ut iram a populo avertat.
Textus Vulgatae: I Esdrae 9:1-15
1. Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israel, Sacerdotes et Levitæ, a populis terrarum, et abominationibus eorum, Chananæi videlicet, et Hethæi, et Pherezæi, et Jebuzæi, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Ægyptiorum, et Amorrhæorum: 2. tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. 3. Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbæ, et sedi mœrens. 4. Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verbum Dei Israel, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant; et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum: 5. et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum, 6. et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cœlum, 7. a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et Sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus sicut et die hac. 8. Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiæ, ut daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra, 9. quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem. 10. Et nunc quid dicemus, Deus noster, post hæc? quia dereliquimus mandata tua, 11. quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est, juxta immunditiam populorum, cæterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua. 12. Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quæratis pacem eorum, et prosperitatem eorum, usque in æternum: ut confortemini, et comedatis quæ bona sunt terræ, et hæredes habeatis filios vestros usque in sæculum. 13. Et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie. 14. ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias ad salutem? 15. Domine Deus Israel, justus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro, non enim stari potest coram te super hoc.
Versus 2: Tulerunt de Filiabus Eorum Sibi
2. Tulerunt enim de filiabus eorum sibi — uxores. Nota: Deus, Exodi XXXIV, et Deuter. VII, 3, præceperat Judæis ne uxores ducerent Chananæas quæ incolebant terram sanctam a Judæis occupandam, idque ob periculum perversionis: ne scilicet ab idololatris uxoribus pellicerentur ad colendum idola, ut insinuat Nehemias, cap. ult., vers. 24 et 26. Idem judicium erat de Ammonitis, Moabitis, Ægyptiis, etc.: intellige nisi uxores prius abjectis idolis ad Deum verum et Judaismum se converterent; tunc enim licebat eas ducere, uti Salmon duxit Rahab, et Booz duxit Ruth.
Causam peccati Lyranus et Glossa assignant hanc, quod Judæi venientes in Jerusalem, videntes uxores suas ex labore et ærumnis itineris macilentas, rugosas et deformes, eas contempserint, ideoque duxerint e vicinis gentibus juvenculas, vegetas et speciosas.
Manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima, — quasi dicat: In hoc opere ducendi uxores gentiles, primi fuere principes, qui alios ab hoc scelere avertere et compescere debuissent. Manus enim adhibetur operi ut illud operemur; atque manu juncta manui solet dari fides mutua mariti et uxoris.
Versus 7: Sicut et Die Hac
7. Sicut et die hac, — cernimus, experimur et sentimus plagas jam dictas, quibus Deus dorsa nostra assidue verberat, et peccata nostra flagellat.
Versus 8: Facta Est Deprecatio Nostra apud Dominum
8. Et nunc quasi parum et ad momentum facta est (grata et exaudita) deprecatio nostra apud Dominum, — q. d. Parvum quiddam et parvo, ut verendum est, tempore duraturum deprecatione nostra obtinuimus a Deo, ut scilicet liceret nobis e Babylone redire in patriam. Unde Septuaginta vertunt: Et nunc ut parum mansuefactus est nobis Dominus. Timebat enim Esdras ne ob conjugia hæc cum Gentilibus inita, Deus rursum iratus reditum in Jerusalem revocaret, impediret, et aliis ærumnis involveret.
Et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, (ita lege cum Hebræo, Septuaginta, Romanis, non, « pax illius, » q. d. « Et daretur nobis paxillus, » id est modica firmitas (paxillis enim et clavis figebant tabernacula, trabes et ligna, ut firma consisterent) habitationis nostræ in Jerusalem.
Unde Septuaginta pro « paxillus, » vertunt firmamentum. Ita Cajetanus, Vatablus et alii. Symbolice, « paxillus » significat principes et magistratus e gente Judaica: ab his enim pendebat populus, sicut vas vel trabs pendet a paxillo, ut dixi Isaiæ XXII, 23, ad illa Dei de Eliacim Pontifice: « Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris ejus. » Esdras ergo pro magno beneficio computat, quod Artaxerxes Judæis dederit e gente sua principes et magistratus, qui eos secundum leges et instituta patria regerent, et in vero Dei cultu promoverent; si enim Persas dedisset, parum illi Dei cultum conservare curassent. Et hoc beneficio) illuminaret (id est recrearet, lætificaret (sicut enim tenebræ tristitiæ, sic lux lætitiæ est symbolum et causa)) oculos nostros Deus noster: et daret nobis vitam modicam in servitute nostra. — « Vitam, » intellige jucundam, liberam et lætam; nam vivere in mœrore et servitute, mors potius est quam vita. Adde quod tradit Xenophon, lib. VII Cyropædiæ, Cyrum, cum capta Babylone Persæ sævirent in cives, præcepisse ut parcerent et vitam darent eis qui loquerentur lingua Syriaca, id est Judaice: hanc enim mentem ei indidit Deus in gratiam Judæorum.
Versus 9: Exstrueret Solitudines Ejus et Daret Nobis Sepem
9. Et exstrueret solitudines, (ita vocat ruinas et domos desolatas in Jerusalem, quæ jam restaurabantur:) Et daret nobis sepem — (ita lege cum Romanis non « spem, » ut legunt alii,) id est munimen, tutelam et securitatem a Samaritis, aliisque hostibus qui nunc sub Cambyse fabricam urbis et templi impediverunt; idque factum est per favorem Artaxerxis, tam benevoli tamque potentis monarchæ.
Versus 11: Repleverunt Eam ab Ore Usque ad Os
11. Qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua, — id est impleverunt eam ab omni parte, sicut vas impletur ab ore ad os, id est, ab una extremitate usque ad aliam aceto, aliove liquore. Addit Sanchez: « Os, ait, mensuram denotat, quia mensura omnis maxime liquidorum orificium habet, quod est in vase summum, et ubi magna est alicujus liquoris abundantia, ex uno vase jam pleno in aliud per canalem transfunditur, et inde rursus in aliud, donec omnia vasa ad summum expleantur. » Quo dicendi modo, multæ provinciæ significantur plenæ abominatione gentilitia.
Versus 12: Nunc Ergo
12. Nunc ergo, — sunt verba Dei prohibentis, ne quis ducat uxorem gentilem.
Et non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum, — q. d. Ne curetis, ametis, quæratis prosperitatem Gentium vicinarum, quæ pace fruentes abundant opibus et deliciis, ut propterea cupiatis cum eis fœdus et matrimonia inire; sed potius Deo vestro servite in terra vestra, ab eoque prospera omnia petite et exspectate. Secundo, q. d. Non sitis solliciti de Gentium vicinarum pace et prosperitate, ut de ea gaudeatis; et si illa eis auferatur, doleatis; nolo enim vos cum eis amicitiam inire, et matrimonia jungere, sed potius cupio vos ab eis esse aversos et inimicos, ut eos conculcetis, evertatis et exscindatis, ut jussit Deus, Exodi XXIII, 32.
Versus 13: Post Omnia Quae Venerunt super Nos
13. Et post omnia quæ venerunt super nos in operibus (id est propter opera: est enim כ pretii sive meriti) nostris pessimis, et in delicto nostro, (magno idololatriæ, quo sub Salomone, Manasse, Jechonia, etc., relicto Deo coluimus idola gentium;) quia tu Deus noster liberasti nos (e captivitate Babylonica, in quam ob peccata nostra incideramus,) et dedisti nobis salutem (libertatem, ut salvi rediremus in Jerusalem) sicut est hodie, — id est sicut hodie factum cernimus, gaudemus et gratulamur; idque, Domine, fecisti hoc fine, ut tanto beneficio tuo illecti,
Versus 14: Non Converteremur
14. Non converteremur — ad pristina idola et vitia. Nota: Τὸ ki, id est quia, hic non sumitur proprie ut significet causam, sed improprie idque dupliciter; primo ut sit particula nil significans, sed per pleonasmum redundans et ornatus causa duntaxat addita: sic enim Hebræi sæpe usurpant τὸ כי, præsertim cum rem gravem vel eximiam, vel valde desideratam aut gratam significare volunt, ut Joan. IV, ubi Christus ait Samaritanæ: « Bene dixisti, quia non habeo virum; » id est me non habere virum. Et Osee, cap. X, vers. 5: « Quia luxit super eum populus. » Et cap. eodem, vers. 3: « Quia nunc dicent: Non est rex nobis. » Et Psalm. XVII, quater particula τὸ ki Hebraice ad ornatum ponitur, et quoniam latine, quæ illi respondet, quæ idem valet quod quia, vers. 31, 32, 33, 35. Quare sensus erit: Post hæc omnia, quæ propter nostra opera scelerata pertulimus, tu Deus noster liberasti nos. Ita Sanchez.
Secundo, magis nervose Vatablus pro quia vertit tamen. Hebraice enim ki, id est quia, sæpe est adversativum et sumitur pro sed, tamen, verumtamen, ut Isaiæ XXXVI: « Numquid parturiet terra in una die? quia parturivit et peperit Sion; » id est non poterit parere uno die terra; verumtamen poterit Sion. Psalm. XXXVI, cum dixisset David de justis: « Non confundentur in tempore malo; » subjicit de impiis: « Quia peccatores peribunt; » id est, verumtamen peccatores peribunt. Et Psalm. XIII, cum dixisset de peccatoribus: « Trepidaverunt timore, ubi non erat timor; » de justis statim subjicit: « Quoniam Dominus in generatione justa est, » id est verumtamen Deus cum justis erit et ideo non timebunt.
Sic et hic: unde Vatablus vertit: Posteaquam vero omnia hæc venerunt super nos propter opera nostra mala, et propter ingentia delicta nostra; tu tamen, o Deus noster, pepercisti, ne nos deprimeres ob iniquitates nostras. Admiratur enim Esdras immensam Dei in Judæos clementiam, quod eos ob tanta scelera in Babylone non dereliquerit, nec plane disperdiderit, sed pepercerit; quin et novis magnisque donis auxerit, nimirum libertate, reditu in patriam, restauratione urbis et templi; adeo ut beneficiis suis cum ipsorum ingratitudine et maleficiis certasse videatur. Hæc est divina clementia omnem humanam superans, et Deo soli propria. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem (ut nos plane disperderes et consumeres) ne dimitteres nobis reliquias ad salutem? — ne scilicet ex tot millibus Judæorum salvares paucos aliquos, quasi populi reliquias? q. d. Minime gentium: licet enim tu id optimo jure nobis facere potuisses ob nostra scelera, tamen noluisti. Vicit enim tua clementia tuam justitiam, ut non tantum paucas reliquias, sed multa millia Judæorum tam in Judæa quam in Babylone salvaris, et in vita conservaris, quæ pristinum Israelis ac Reipublicæ et Ecclesiæ tuæ decus et splendorem quasi emortuum suscitabunt, et redivivum gloriosumque exhibebunt.
Versus 15: Domine Deus Israel Justus Es Tu
15. Domine Deus Israel, justus es tu: quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac, — apparet et ab omnibus cernitur, q. d. Multi quidem e nobis perierunt ob peccata, quia justo tuo judicio eos condemnasti; non pauci tamen in vita superstites derelicti sunt qui salvarentur: qua in re excessum quemdam justitiæ fecisti, ut justissimus sis et dicaris, eo quod non omnes perdideris, uti juste poteras; sed multos salvaris, ut justitiam tuam clementia magna temperares; imo justitia tua sineret se vinci a tua clementia, aut potius ipsa se converteret in clementiam, faceretque ut clementia justitiæ locum occuparet. Hic enim est excessus justitiæ, cum justitia locum suum cedit clementiæ, imo in eam se commutat et transformat.
Ecce coram te sumus in delicto nostro, — q. d. Reos nos tibi sistimus gravissimi delicti, scilicet quod uxores gentilitias duxerimus.
Non enim stari potest coram te super hoc, — q. d. Non potest hoc ulla ratione negari, excusari, velari, vel defendi; Hebræus: Non enim est stare coram te super hoc; quin in judicio causa cadamus, judicemurque peccatores, ingrati, et rei læsæ divinæ majestatis. Quare præ pudore vultum velamus, imo in terram projicimus, flagitantes gratiam et misericordiam tuam. Talis debet esse pœnitentium sensus et oratio, pudor et contritio.