Cornelius a Lapide

2 Esdrae (Nehemiah) I


Index


Synopsis Capitis

Nehemias, auditis Judæorum in Judæa ærumnis, luget et gemit, ac jejuniis et precibus Dei opem implorat.


Textus Vulgatae: II Esdrae 1:1-11

1. Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro. 2. Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda: et interrogavi eos de Judæis qui remanserant et supererant de captivitate, et Jerusalem. 3. Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæ sunt igni. 4. Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis: jejunabam, et orabam ante faciem Dei cœli. 5. Et dixi: Quæso, Domine Deus cœli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua: 6. fiant aures tuæ auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie, nocte et die, pro filiis Israel servis tuis; et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi: ego et domus patris mei peccavimus, 7. vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et ceremonias et judicia quæ præcepisti Moysi famulo tuo. 8. Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens: Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos; 9. et si revertamini ad me, et custodiatis præcepta mea, et faciatis ea, etiamsi abducti fueritis ad extrema cœli, inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi, ut habitaret nomen meum ibi. 10. Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida. 11. Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc; ego enim eram pincerna regis.


Versus 1: Verba Nehemiæ

1. VERBA NEHEMIÆ. — Loquitur enim hic Nehemias, suaque facta pro Judæis enarrat et enarrando conscribit. Unde liquet eum hujus libri esse auctorem. Nota: Nehemias sub Cyro cum Zorobabele Judæos e Babylone reduxerat in Jerusalem: mox cum Cambyses Cyri filius urbis templique fabricam impediret, rediit in Babylonem, ac sua industria, sanctitate et obsequio Artaxerxem regem sibi et Judæis devinxit.

IN MENSE CASLEU (qui nostro partim novembri, partim decembri respondet) ANNO VIGESIMO — Artaxerxis, non Mnemonis, ut vult Scaliger et Pererius, sed Longimani, ut passim docent Interpretes.

ET EGO ERAM IN SUSIS CASTRO. — Susa erat sedes et palatium Artaxerxis et regum Persarum, sic dicta a liliis, et fertilitate liliorum. Susan enim significat lilium. Vide dicta Danielis VIII, 2. Urbs hæc erat munitissima, ideoque vocatur castrum.


Versus 2: Hanani Unus de Fratribus Meis

2. Et venit Hanani unus de fratribus meis, — id est, contribulibus meis, puta oriundus ex tribu Levi, e qua ego descendo.


Versus 3: Murus Jerusalem Dissipatus Est

3. ET MURUS JERUSALEM DISSIPATUS EST, ET PORTÆ EJUS COMBUSTÆ SUNT IGNI — a Chaldæis, IV Reg. cap. ult., 10. Verum hoc jam pridem sciebat, imo viderat Nehemias, cum sub Cyro rediit in Jerusalem. Quare videntur Judæi sub Dario Hystaspis ædificantes templum, simul urbem, muros et portas levi opere instaurasse. Ubi enim habitassent tuta et secura tot millia Levitarum, et sacerdotum templo servientium, et civium e Babylone reductum, nisi in Jerusalem muris cincta et portis clausa? Hic apparet quod, post reditum Nehemiæ e Jerusalem in Babylonem, Samaritæ aliique hostes Judæorum Jerusalem invaserint, muros dissiparint, et portas combusserint, idque Hanani hic nuntiat Nehemiæ, qui id audiens ingemuit, et patriæ suæ, cujus erat amantissimus, calamitatem deploravit. Videntur enim multi Judæorum, qui e Babylone in Jerusalem redierant, cum viderent urbis desolationem et hostium crebros insultus, rediisse in Babylonem, ideoque hostibus facile fuit muros urbis dissipare, et portas comburere: templum non item, quia hoc erat instar arcis et a paucis Judæis pro aris et focis pugnantibus strenue defendebatur.


Versus 9: Extrema Cœli

9. Extrema cœli, id est extremas terræ regiones: quæ enim in horizonte nostro extremæ sunt, videntur contingere cœli curvi et rotundi extremitatem. Ita judicat vulgi oculus, cujus sensui subinde S. Scriptura se conformat. Septuaginta vertunt, in summitate fundamenti cœli, id est ab ea parte, ubi videtur cœlum fundari, ac quasi inniti et incumbere extremitati terræ. Sic dicitur Deuter. XXX, 4: « Si ad cardines cœli, » id est ad extrema terræ, quæ videntur esse quasi cardines sustinentes cœlum, « fueris dissipatus, inde te retrahet. »


Versus 10: Quos Redemisti

10. Quos redemisti, — ex Ægyptia servitute, ac deinceps sæpe e jugo Philistinorum, Ammonitarum, Madianitarum, etc., ut patet ex libro Judicum et Regum.


Versus 11: Da Ei Misericordiam Ante Virum Hunc

11. Et da ei (mihi Nehemiæ) misericordiam ante virum hunc — Artaxerxem regem, cujus ego pincerna sum, ut ab eo impetrem quod data occasione postulare desidero, scilicet restaurationem Jerosolymæ.