Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Nehemias facultatem a rege Artaxerxe obtinet reædificandæ Jerusalem, illuc cum litteris regiis et præsidio proficiscitur, muros diruptos noctu lustrat, et Judæos ad reædificandum hortatur contra Sanaballat, Tobiam et Gossem.
Textus Vulgatae: II Esdrae 2:1-20
1. Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum et levavi vinum, et dedi regi; et eram quasi languidus ante faciem ejus. 2. Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis; 3. et dixi regi: Rex, in æternum vive; quare non mœreat vultus meus, quia civitas domus sepulcrorum patris mei deserta est, et portæ ejus combustæ sunt igni? 4. Et ait mihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum cœli, 5. et dixi ad regem: Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Judæam, ad civitatem sepulcri patris mei, et ædificabo eam. 6. Dixitque mihi rex, et regina quæ sedebat juxta eum: usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? Et placuit ante vultum regis, et misit me: et constitui ei tempus. 7. Et dixi regi: Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans Flumen, ut traducant me, donec veniam in Judæam: 8. et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum. 9. Et veni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites. 10. Et audierunt, Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites: et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui quæreret prosperitatem filiorum Israel. 11. Et veni Jerusalem, et eram ibi tribus diebus, 12. et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Jerusalem, et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam. 13. Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas ejus consumptas igni. 14. Et transivi ad portam fontis, et ad aquæductum regis, et non erat locus jumento cui sedebam, ut transiret. 15. Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii. 16. Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem: sed et Judæis et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram. 17. Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus, quia Jerusalem deserta est, et portæ ejus consumptæ sunt igni; venite, et ædificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium. 18. Et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum, et verba regis, quæ locutus esset mihi, et aio: Surgamus, et ædificemus. Et confortatæ sunt manus eorum in bono. 19. Audierunt autem, Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gossem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quæ est hæc res quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis? 20. Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos: Deus cœli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus; surgamus et ædificemus: vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem.
Versus 1: In Mense Nisan Anno Vigesimo
1. FACTUM EST AUTEM IN MENSE NISAN ANNO VIGESIMO ARTAXERXIS — Longimani; hic enim (non vero Xerxes pater ejus, cui proinde perperam hoc ascribit Josephus) 32 annis et amplius regnavit, ut dicitur cap. XIII, 6. Ita Julius Africanus, S. Hieronymus, Augustinus, Eusebius, Chrysostomus, Theodoretus, Beda, Rupertus et alii quos citat Pererius, lib. XI in Daniel, qui proinde passim ab hoc anno vigesimo Artaxerxis, quo ipse Nehemiæ facultatem dedit Jerosolymæ reædificandæ, inchoant 70 hebdomades Danielis, cap. IX, 25. Vide ibi dicta. Fuse enim ibidem hunc locum pertractavi. Quare ea hic non repetam.
ET LEVAVI VINUM (de mensa) ET DEDI REGI, — in manus, ut biberet, quasi ejus pincerna. Quæres quomodo Nehemias adeo evectus sit, ut Artaxerxi monarchæ fuerit familiaris, imo a poculis, quod officium in aula est primarium, nec nisi magnis et fidelissimis committitur. Respondeo: Prima causa fuit sapientia, virtus et gratia Nehemiæ, ut dixi, qua se insinuabat in animos Principum, ut eos sibi suæque genti Judaicæ conciliaret.
Secunda causa fuit, quod multi censeant Esther fuisse uxorem hujus Artaxerxis, quæ illum sibi, Nehemiæ et Judæis astrinxit. Sed hoc examinandum in libro Esther.
Tertia causa magis particularis exstitit, quod reges Persarum biberent vinum Syriacum sive e Syria advectum, teste Suida, lib. XV, et Athenæo; Syriæ autem pars vel appendix est Judæa. Quare Nehemiam Judæum voluit Artaxerxes esse suum pincernam, ut is velut vinorum patriæ suæ apprime peritus, meliora vina e Judæa vel Syria sibi devehi curaret, eaque accurate conservaret et regeret ea arte et modo, quo in Syria conservari et regi solebant, ne acorem aliudve vitium contraherent.
Audi Athenæum, lib. I, cap. XXIX: « Persarum reges, inquit, vinum Chalibonium tantum bibebant. Possidonius in Damasco Syriæ gigni tradit, illicque satas a Persis vites. » Porro de eorum aqua, quam potabant, ita scribit idem Athenæus, lib. II, cap. VI: « Herodotus, ait lib. I, scribit regi Persarum aquam vehi ex Choaspe fluvio Susa præterlabente, ex quo tantum et alio nullo bibit. »
Fuit hæc mira regum superstitio, ut dignitate regia indignum ducerent aliam aquam bibere. Audi Ælianum, lib. XII: Cum alii commeatus magnificentia et ostentatione pleni sequebantur Xerxem, tum etiam aqua ex Choaspe simul vehebatur. Cum vero in loco deserto sitirent, neque siti remedium ullum inveniretur, proclamatum in exercitu est, si quis aquam ex Choaspe haberet, ut regi eam daret bibendam, et inventus est quidam qui pauxillum haberet idque putridum. Bibit igitur illam Xerxes, et eum qui dederat in benefactoris loco habuit; quoniam, nisi illa fuisset inventa, periisset.
ET ERAM QUASI LANGUIDUS ANTE FACIEM EJUS. — Hebræus, et antea non fueram malus (hoc est tristis) coram eo. Ita Vatablus et Pagninus. Verum Noster pro אל lo per א, id est non, legit זל lo per ז, id est ei; unde vertit: Et eram quasi malus, id est tristis, macilentus, exhaustus, languidus coram eo; nimirum mœror, vigiliæ, jejunia faciem ejus pallentem, macilentam et languidam effecerant. Porro Septuaginta pro רע ra, id est malus, legentes aliis punctis rea, id est socius, vertunt: Et non erat alter (id est socius), coram eo, q. d. Ego solus eram cum rege.
Versus 2: Quare Vultus Tuus Tristis Est
2. DIXITQUE MIHI REX: QUARE VULTUS TUUS TRISTIS EST, CUM TE ÆGROTUM NON VIDEAM? NON EST HOC FRUSTRA, SED MALUM NESCIO QUOD EST IN CORDE TUO. — Suspicatus est rex ex vultu dejecto Nehemiæ illum habere aliquid quod eum valde affligeret, aut certe eum facinus aliquod machinari, et forte insidias aliquas contra se moliri. Unde causam tristitiæ ab eo exquirit, et ambigue loquitur, ut Nehemias causam sincere expromat, aitque: « Malum nescio quod est in corde tuo; » « malum, » id est afflictio, dolor, mœror, q. d. Mæstus est vultus tuus; ergo mœstitia aliqua est in corde tuo: hæc enim mæsto vultu se ostendit et pandit; aut « malum, » id est malitia, maligna machinatio, ut forte contra me quid mali mediteris; unde Septuaginta vertunt: Non est hoc nisi poneria, id est pravitas cordis. Hebraice enim רע ra, id est malum, tam pravitatem et malitiam, quam tristitiam et afflictionem significat, ut Matth. VI: « sufficit diei malitia, » id est afflictio « sua; » sicut ex adverso « bonum » significat tam bonitatem et honestatem virtutis, quam jucunditatem et felicitatem, juxta illud: « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum, » Psal. CXXXIII, 2.
Videtur metuisse rex ne Nehemias sibi in vino venenum propinaret. Reges enim, qui sibi suoque apici formidant multosque habent æmulos, omnia tuta timent, ac præsertim venena in cibo et potu; nam, ut ait Seneca in Thyeste: « Venenum in auro bibitur; » præsertim si Nehemias idipsum a rege oblatum ex mœrore bibere noluit, quod non est incredibile.
Versus 3: Rex, in Aeternum Vive
3. Rex, in æternum vive, — q. d. Opto ut diutissime et in æternum, si fieri potest, vivas. Dicit hoc, ut timorem regi eximat, sciatque se nihil contra ejus vitam moliri.
QUIA CIVITAS DOMUS SEPULCRORUM PATRIS MEI DESERTA EST, — q. d. Ego mæstus sum, quia Jerusalem, in qua sepulti sunt patres mei, exstantque eorum sepulcra, deserta est. Sepulcra vocat domus, quia domus Hebræis significat quemvis locum, antrum, thecam, loculum, qui aliquod corpus ambit et continet: sic nidi vocantur domus avium, flumen et mare vocantur domus piscium.
Porro magna fuit priscis cura et religio sepulcri patrum et avorum, ne ossa eorum exhumarentur, et abjicerentur, aut profanarentur, et rebus profanis vel immundis miscerentur. Unde Baruch, cap. II, 24, idipsum a Chaldæis factum luget et deplorat dicens: « Statuisti verba tua quæ locutus es in manibus puerorum tuorum Prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo, et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis. Hoc enim eis comminatus erat Deus per Jeremiam, cap. VIII, 1. « Ejicient, inquit, ossa regum Juda; et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem de sepulcris suis. » Apud omnes gentes enim valde gravis injuria et infamia habita fuit violatio sepulcrorum. Unde Horatius in Epodo, Ode 16, id metuens ita luget: Barbarus, heu, cineres insistet victor, et urbem Eques sonante verberabit ungula. Quæque carent ventis, et solibus ossa Quirini (Nefas videre) dissipabit insolens.
Quocirca Artaxerxes hanc justam gravemque Nehemiæ querelam æquis auribus accepit, memor quid Scythæ Dario avo suo respondissent. Rem gestam narrat Valerius Maximus, lib. V, cap. IV: « Dario, inquit, totius regni sui viribus in eorum regiones subinde impetum facienti; paulatim cedentes ad ultimas Asiæ solitudines pervenerant. Interrogati deinde ab eo per legatos quem fugiendi finem, aut quod initium pugnandi facturi essent, responderunt se neque urbes ullas, neque agros cultos, pro quibus dimicarent, habere. Cæterum, cum ad parentum suorum monumenta venisset, sciturum quemadmodum Scythæ præliari solerent. »
Sic etiamnum Arabes, licet feri et barbari, sepulcra suorum ducum et patrum tuentur, pro iisque quasi pro aris et focis depugnant, uti mihi Romæ narrarunt eorum vicini Maronitæ.
Versus 4: Oravi Deum
4. ORAVI DEUM, — brevi oratione jaculatoria, sed ardenti, ut sicut ipse cœperat regem mihi meisque facere benevolum, sic et pergeret, ut postulationi meæ quam ei propositurus eram de reædificanda Jerusalem, annueret.
Versus 6: Rex et Regina
6. DIXITQUE MIHI REX ET REGINA, (scilicet Esther, inquit Torniellus, Gordonus, Serarius, Salianus, Sanchez et Bellarminus, tom. I, lib. I, cap. VII, de quo plura in proœmio Esther:) USQUE AD QUOD TEMPUS ERIT ITER TUUM? q. d. Quantum temporis in itum et reditum insumes? optamus enim te quam citissime redire, ut in tuo pincernæ officio, quo tam egregie perfungeris, nobis inservire pergas; nolumus enim diu tua tam grata nobis carere præsentia. Quid ad hæc responderit Nehemias non narrat; certum tamen est ipsum respondisse et tempus aliquod assignasse, idque breve, quamvis forte postea dicto et opinione sua diutius detentus fuerit Jerosolymæ; illi enim ut dux præfuit per duodecim annos, scilicet ab anno 20 Artaxerxis usque ad 32, ut patet cap. VI, 1, et cap. XIII, 6. Unde nonnulli putant eum toto hoc tempore abfuisse a rege per duodecim annos, sed regis et reginæ desiderium non videtur tulisse tam longam absentiam; quare verisimile est Nehemiam paulo post 52 dies, quibus murorum fabricam perfecit, ad regem rediisse, ut patebit cap. VI, vers. 14.
Versus 7: Trans Flumen
7. TRANS FLUMEN (Euphraten) UT TRADUCANT ME, DONEC VENIAM IN JUDÆAM. — Cis Euphraten enim omnes fere gentes usque ad Judæam erant æmulæ et inimicæ Judæorum, ut nollent Jerusalem urbem olim tam potentem et celebrem sibique formidabilem restaurari. Deus enim omnes regiones a Jerusalem usque ad Euphraten dederat Judæis, et Euphraten eis dederat limitem. Unde et David victoriosa sua arma protulit usque ad Euphraten. Hinc et Josephus, lib. XI, cap. v, ait has gentes tempore Nehemiæ diu noctuque grassatas fuisse in agros Judæorum, omnia cædibus, rapinis et cladibus miscendo. Quare id sciens Nehemias merito a rege petiit, ut curaret salvum se conduci usque in Jerusalem; rex vero hoc et amplius ei indulsit; addidit enim ei ad tutelam militum præsidium.
Versus 8: Epistolam ad Asaph Custodem Saltus Regis
8. ET EPISTOLAM AD ASAPH CUSTODEM SALTUS REGIS, — qui erat in monte Libano, ut inde darentur mihi ligna, ac per mare in Joppen mitterentur ad fabricam urbis Jerusalem. Ita Sanchez et Vilalpandus, tom. III, lib. III.
UT TEGERE POSSIM PORTAS TURRIS DOMUS — Dei, puta templi, ut habent Complutentia. Licet enim templum jam esset exstructum, appendices tamen templi necdum erant exstructæ. Ita Vatablus. Unde Hebraice est: Ut tegere possim portas palatii regii, quod erat domui, scilicet Dei, id est templo annexum.
Versus 11: Eram Ibi Tribus Diebus
11. ET ERAM IBI TRIBUS DIEBUS, — latens et absconditus, ut noctu lustrarem ruinas urbis, videremque quid statim resarciri oporteret, ne Sanaballat et socii consilia mea rescirent et impedirent.
Versus 12: Jumentum Non Erat Mecum
12. ET JUMENTUM NON ERAT MECUM, NISI ANIMAL CUI SEDEBAM, q. d. Ego solus ob senium et fatigationem vehebar equo vel asino; socii vero mei pedites incedebant, ne ex equorum equitumque numero et strepitu hostes nostri excitarentur ad nos infestandum.
Versus 13: Egressus Sum per Portam Vallis
13. EGRESSUS SUM PER PORTAM VALLIS. (Porta hæc non erat illa orientalis, quæ ducebat in vallem Josaphat, sed altera occidentalis, quæ respiciebat valles cadaverum et Calvariæ. Ita Septuaginta.) Et ante fontem draconis, (ex quo scilicet aquæ saliebant et vomebantur per os ænei vel lapidei draconis:) et portam stercoris, — per quam stercora evehebantur. Ita Borchardus, Vilalpandus, Adrichomius, Salianus.
ET CONSIDERABAM MURUM JERUSALEM DISSIPATUM. — Hebræus, הם פרוצים hem parutsim, id est ipsi, scilicet muri dissipati, ubi in hem mem finale, quod solet esse clausum, est apertum, ut indicetur murus urbis fuisse hians et apertus, quia disjectus et dissipatus.
Versus 14: Portam Fontis et Aquaeductum Regis
14. ET TRANSIVI AD PORTAM FONTIS (Siloe) ET AD AQUÆDUCTUM REGIS — Ezechiæ; Ezechias enim aquas fontis Siloe per aquæductum, perfossa rupe, derivavit in puteos urbis Jerusalem, ut cives obsessi a Sennacherib haberent aquam ad potum, et Assyrii obsidentes, aquarum inopia laborantes siti conficerentur. Id patet ex libro II Paralip. cap. XXXII, vers. 30: « Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem portam aquarum Gihon, et avertit eas subter ab occidente urbis David. » Et clarius Eccli. cap. XLVIII, vers. 19: « Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam, et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum. » Vide ibi dicta.
ET NON ERAT LOCUS JUMENTO, UT TRANSIRET, — quia hinc erant rupes præruptæ, inde rudera murorum disjectorum, atque aquæ omnia opplentes; quare iter reflectere coactus sum.
Versus 15: Ascendi per Torrentem Nocte
15. Et ascendi per torrentem (Cedron) nocte, ET CONSIDERABAM MURUM, — ut viderem quid primo in eo restaurandum foret, et cui parti statim manus adhibere deberem: ET REVERSUS VENI AD PORTAM VALLIS cadaverum et Calvariæ, de qua vers. 12.
Versus 16: Reliquis Qui Faciebant Opus
16. ET RELIQUIS QUI FACIEBANT OPUS, — id est opificibus et præfectis operum, qui scilicet destinati erant ad fabricam murorum, sed ob hostium incursus et vexationes opus intermiserant, vel tarde et remisse illud exercebant.
Versus 18: Manum Dei Mei Quod Esset Bona Mecum
18. ET INDICAVI EIS MANUM DEI MEI, QUOD ESSET BONA MECUM. — Manus symbolum est opis et auxilii, item directionis et protectionis; hanc enim a Deo senserat Nehemias, tum quod regem Artaxerxem tam sibi benevolum et liberalem effecisset, tum quod suum iter per tot hostes et difficultates, iis superatis prosperasset. Igitur Nehemias significans Judæis partim Dei, partim regis erga se et ipsos benevolentiam, animavit eos ut fabricam murorum urbis ob Samaritarum insultus omissam, vel negligenter curatam generose et ferventer resumerent.
Versus 19: Sanaballat Horonites
19. AUDIERUNT AUTEM SANABALLAT HORONITES — Alius est hic a Sanaballat socero Manassis, primi Pontificis Samaritanorum in monte Garizim. Ille enim Horonites hunc Manassis socerum antecessit 109 annis, ait Salianus, de quo plura inferius.
Et Tobias servus Ammonites, — qui ex servo et mancipio evectus, ac Ammonitidis Præfectus a rege Persarum erat constitutus, æque ac Sanaballat Samariæ, et Gosem Arabiæ. Hi ergo tres Præfecti vicinarum regionum Nehemiæ et Judæis erant infensi et in fabrica adversarii.
Versus 20: Non Est Pars et Justitia et Memoria
20. VOBIS AUTEM NON EST PARS ET JUSTITIA, ET MEMORIA IN JERUSALEM. — « Justitia, » id est jus, q. d. Vos quasi Samaritani estis (olim ab Assyriis traducti ad incolendam Samariam, IV Reg. XVII). Ammonitæ et Arabes, a Persis jus accepistis ad administrandam Samariam, Ammonitidem et Arabiam, non autem ad Judæam et Jerusalem, nec hactenus in Jerusalem habitastis; nulla enim in ea vestri est memoria. Quare agite res vestras apud vestros vobis commissos, nostris autem rebus nolite vos immiscere; ego enim a rege Persarum potestatem reædificandæ Jerusalem pleno jure accepi: quare cavete ne vos mihi opponatis; alioquin enim regi Persarum vos opponetis, eumque vindicem experiemini. Ita Cajetanus, Sanchez et alii.