Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Judæi una manu fabricant, altera gladium tenent, ut Samaritas incursantes repellant; Nehemia instante et orante, fabrica murorum et portarum absolvitur.
Textus Vulgatae: II Esdrae 4:1-23
1. Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Judæos, 2. et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judæi faciunt imbecilles? Num dimittent eos gentes? Num sacrificabunt, et complebunt in una die? Numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt? 3. Sed et Tobias Ammanites proximus ejus, ait: Ædificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum. 4. Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui: converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis. 5. Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt ædificantes. 6. Itaque ædificavimus murum, et conjunximus totum usque ad partem dimidiam: et provocatum est cor populi ad operandum. 7. Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitæ, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod cœpissent interrupta concludi, irati sunt nimis. 8. Et congregati sunt omnes pariter, ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias. 9. Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos. 10. Dixit autem Judas: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus ædificare murum. 11. Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, et ignorent, donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus. 12. Factum est autem, venientibus Judæis, qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos, 13. statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus. 14. Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum. Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris. 15. Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum. 16. Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum, et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Juda, 17. ædificantium in muro, et portantium onera, et imponentium; una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium. 18. Ædificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et ædificabant, et clangebant buccina juxta me. 19. Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero: 20. in loco quocumque audieritis clangorem tubæ, illuc concurrite ad nos: Deus noster pugnabit pro nobis. 21. Et nos ipsi faciamus opus; et media pars nostrum teneat lanceas, ab ascensu auroræ donec egrediantur astra. 22. In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem, et diem, ad operandum. 23. Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra: unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.
Versus 2: Quid Judæi Faciunt Imbecilles
2. Num dimittent eos gentes? — q. d. Num nos Judæorum vicini, qui sumus gentes tot et tam validæ, sinemus ut Judæi suam Jerusalem ædificent, ex qua deinde nos invadant et vexent uti olim fecerunt? q. d. Minime gentium; nullo modo id nos permittere oportet, ut arcem hanc condant et nostris humeris imponant. NUM SACRIFICABUNT ET COMPLEBUNT UNA DIE? — q. d. Putantne se una die, id est brevissimo tempore, posse inchoare fabricam tantæ urbis (quod fiebat sacrificando et muros dedicando, indeque læte epulando) et simul complere? q. d. Neutiquam; nam tempestive occurremus, eosque interturbabimus, et per vim a fabrica cessare cogemus. NUMQUID ÆDIFICARE POTERUNT LAPIDES DE ACERVIS PULVERIS, QUI COMBUSTI SUNT? — Hebraice pro « ædificare » est vivificare, Septuaginta, sanare, q. d. Numquid lateres et lapides a Chaldæis combustos, et in cinerem redactos, Judæi poterunt reformare, et in pristinam lapidum laterumque soliditatem, robur et usum restituere, ut ex illis muros reædificent? q. d. Judæi tentant rem perdifficlem, imo fabricam impossibilem.
Versus 3: Si Ascenderit Vulpes
3. SI ASCENDERIT VULPES, TRANSILIET MURUM EORUM. — Hebræus, vulpes ascendet et dirumpet murum lapideum eorum. Est sarcasmus sive hostilis irrisio, q. d. Agant, laborent, sudent Judæi quantum volunt, tam fragilis et humilis erit murus quem erigunt, ut a vulpe transiliri, imo dirui possit. Ita Cajetanus.
Versus 5: Ne Operias Iniquitatem Eorum
5. Ne operias iniquitatem eorum — oblivione et impunitate, q. d. Recordare, Domine, harum injuriarum et sannarum quibus nos injuste agitant hostes nostri, eosque compesce et puni. Nam Deus cum parcit, dicitur tegere peccata; cum non parcit, sed punit, ea aperire, aspicere et ante oculos suos statuere. Unde S. Stephanus orans pro Judæis: « Domine, ait, ne statuas illis hoc peccatum, » Actorum cap. VII. Igitur Nehemias non supplicat ut Deus non ignoscat culpam pœnitentibus; hoc enim petere esset impium et diabolicum, sed ne pœnam impœnitentibus et in culpa persistentibus condonet.
Versus 10: Debilitata Est Fortitudo Portantis
10. DIXIT AUTEM JUDAS, — id est dixere Judæi, qui fessi labore et territi minis hostium cœperunt in opere languere, et obmurmurare Nehemiæ opus fabricamque urgenti. DEBILITATA EST FORTITUDO PORTANTIS, — id est operariorum et bajulorum lapides, ligna, aquam calcemque portantium humeri manusque tanto tamque assiduo, longoque labore debilitati sunt, ut amplius vix ea portare queant. ET HUMUS NIMIA EST, — q. d. Opus est nimia calce, humo, vel, ut Hebraice et Græce est, pulvere, intrita et commixta. Aut simplicius, q. d. « Humus, » id est in effodienda humo ac jaciendis murorum fundamentis, rudera terræ et lapidum nimis multa exhaurienda restant, quam ut a paucis operariis bajulisque eruderari et exportari queant. Vicit tamen hanc quoque suorum querelam Nehemiæ in patiendo lenitas, et in animando eos constantia.
Versus 12: Dicentibus Nobis per Decem Vices
12. DICENTIBUS NOBIS PER DECEM VICES, — id est pluries dicebant et indicabant nobis hostium insidias, et instantes occultos eorum insultus: EX OMNIBUS LOCIS, — q. d. Undique veniebant indices idem indicantes, scilicet hostes cogitare per insidias nos aggredi. Quocirca Nehemias suos armans et in acie collocans hostium insidias prævertit, discussit et avertit.
Versus 17: Una Manu Faciebat Opus
17. ÆDIFICANTIUM, etc. (subaudi unusquisque) UNA MANU SUA FACIEBAT OPUS ET ALTERA TENEBAT GLADIUM, — ut hostes repente ex insidiis incurrentes repelleret. Nota hic prudentiam æque ac constantiam et ardorem populi in fabricando.
Sic olim Hispani assidue cum Saracenis Hispaniam occupantibus confligentes, cum orarent, aut quid aliud agerent, gladium ad manus habebant, ut eos incursantes propellerent; unde mos adhuc viget, ut nunc quoque rustici in Hispania gladiati incedant, imo non arent nisi gladio accincti. Sic etiamnum Hungari ab aratro prosiliunt ad arma, cum vicini Turcæ repente eos invadunt.
Allegoriam et tropologiam vide apud Bedam qui ait: « Ædificantes namque gladio accinguntur renes, cum hi qui bonis insistunt operibus, et commissos sibi regulari curant ratione disponere (hoc enim est vivos lapides in ædificio Ecclesiæ ordine competenti locare), fluxo in se luxuriæ acumine verbi Dei restringere satagunt. » Igitur dum rationi, operi charitatis, prædicationi, aliisque piis virtutum actibus, quibus fabricam spiritualem meritorum in anima construimus, insistimus, altera manu teneamus gladium mortificationis, quo carnis tentationes et diaboli mundique suggestiones vanæ gloriæ, superbiæ, invidiæ, gulæ, libidinis, etc., fortiter repellamus, imo a nobis amputemus. Hæc sunt « arma justitiæ, » quibus quemlibet fidelem « a dextris et sinistris » communit Apostolus, II Cor. VI, 7, et fusius Ephes. VI, 13: « Induite, inquit, armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. » Deinde panopliam, qua militem Christi a capite ad talos obarmat, assignat, nimirum cingulum veritatis, loricam justitiæ, calceum præparationis Evangelii, scutum fidei, galeam salutis et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Vide ibi dicta.
Versus 21: Donec Egrediantur Astra
21. Donec egrediantur astra, — scilicet usque ad noctem, quando astra videntur quasi prodire e suis antris vel thalamis, in quibus tota die fulgente sole latuerunt, ut nocturnas agant excubias. Loquitur Scriptura ad sensum vulgi, quod censet astra per diem in suis latibulis abscondi, e quibus per noctem prodeant, ut stationem suam quasi castrensem peragant usque ad auroram, cum suas latebras repetunt, et « Lucifer a statione novissimus exit. » Ita Vatablus.
Versus 22: Unusquisque in Medio Jerusalem Maneat
22. Unusquisque cum puero (puta cum famulo suo) MANEAT (noctu quoque) IN MEDIO JERUSALEM, — nec alio abeat, ut si noctu hostes nos invadant, omnes simul juncti eis occurramus et resistamus.
ET SINT NOBIS VICES PER NOCTEM ET DIEM AD OPERANDUM. — Hebræus et Septuaginta, Et sit nobis nox custodia et dies opus. Clare Vatablus: Quisque cum puero suo pernoctet in medio Jerosolyma, ut noctu sint nobis excubiæ, interdiu autem in opus, ut scilicet noctu custodiant nos, et interdiu operentur in muro. Jubet ergo Nehemias ut omnes in urbe pernoctent cum famulis, atque ex eis aliqui designentur, qui noctu per vices excubent, cæteri vero dormiant, sed fere vestiti, ut si excubitores signum adventantis hostis dederint, illico armis correptis iis occurrant; per diem vero ita munia partiantur, ut pars una operetur, altera cum lanceis armata operantibus ad tutelam assistat.
Versus 23: Non Deponebamus Vestimenta
23. EGO AUTEM ET FRATRES MEI, ET PUERI MEI, ET CUSTODES QUI ERANT POST ME NON DEPONEBAMUS VESTIMENTA, — ut ego quasi dux cæteros cives et milites idem facere docerem, non tam verbo et jussu, quam facto et exemplo, ut scilicet vestes et arma noctu non deponerent, juxta illud ducis illius apud Livium, lib. VII: « Facta non dicta mea vos milites sequi volo: nec disciplinam modo, sed exemplum etiam a me petere. » Quod fecit Cato, de quo Lucanus, lib. IX: Ipse manu sua pila gerens præcedit anheli Militis ora, pedes: monstrat tolerare labores, Non docet. Simili modo cum in Belgio degerem, Marchio Spinola biennio obsidens Ostendam, per septem integros menses dormiens vestes nunquam exuit, atque hac sua vigilantia tandem urbem in maris faucibus sitam, ideoque quasi inexpugnabilem, cepit, magnaque nominis sui gloria de ea triumphavit.
UNUSQUISQUE TANTUM NUDABATUR AD BAPTISMUM, — Hebræus, cujusque dimissio vel depositio ejus (ejus redundat, more Hebræo) intellige vestium de quibus sermo præcessit, ad aquas, scilicet baptismales, id est purificatorias, cum nimirum vellet corpus abluere, seque mundare. Judæi enim tum ob immunditiem legalem, quam contactu rei legaliter immundæ, v. g. ex conversatione cum Gentilibus, facile contrahebant; tum ob calorem indeque sudorem et fœtorem, tum ob sordes aliunde contractos (unde Ammianus, lib. II, et Martialis, lib. IV Epigram. IV, Judæos appellant fœtentes) crebro totum corpus abluebant, imo vestes quoque et lectos. Vide dicta Marci cap. VII, vers. 3.