Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Nehemias divites Judæos reprehendit quod a fratribus pauperibus usuras exigant, eos cogit agros restituere et debita remittere, suamque ut ducis liberalitatem describit.
Textus Vulgatae: II Esdrae 5:1-19
1. Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus, adversus fratres suos Judæos. 2. Et erant qui dicerent: Filii nostri, et filiæ nostræ multæ sunt nimis: accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus. 3. Et erant qui dicerent: Agros nostros, et vineas, et domos nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame. 4. Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas: 5. et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt: et sicut filii eorum, ita et filii nostri. Ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi, et agros nostros, et vineas nostras alii possident. 6. Et iratus sum nimis, cum audissem clamorem eorum secundum verba hæc: 7. cogitavitque cor meum mecum: et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis: Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis? Et congregavi adversum eos concionem magnam, 8. et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judæos, qui venditi fuerant gentibus, secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent. 9. Dixique ad eos: Non est bona res, quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris? 10. Et ego, et fratres mei, et pueri mei, commodavimus plurimis pecuniam et frumentum: non repetamus in commune istud, æs alienum concedamus, quod debetur nobis. 11. Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas: quin potius et centesimam pecuniæ, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis. 12. Et dixerunt: Reddemus, et ab eis nihil quæremus: sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi Sacerdotes, et adjuravi eos, ut facerent juxta quod dixeram. 13. Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus, sicut erat dictum. 14. A die autem illa, qua præceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim, ego et fratres mei annonas, quæ ducibus debebantur non comedimus: 15. Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis, in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta; sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei: 16. quin potius in opere muri ædificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant. 17. Judæi quoque et magistratus, centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus quæ in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant. 18. Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam: insuper et annonas ducatus mei non quæsivi: valde enim attenuatus erat populus. 19. Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quæ feci populo huic.
Versus 3: Domos Nostras Opponamus
3. Domos nostras opponamus, — id est oppignoremus fæneratoribus. Recenter enim redierant Babylone, omniaque sua in viatico et in fabrica urbis consumpserant. Quare magna paupertate laborabant, ad quam levandam sua oppignorare, imo filios et filias suas vendere vers. 2, cogitabant. 4. IN TRIBUTA REGIS, — ut scilicet comparemus id quod loco tributi regi Persarum quotannis solvere debemus. 5. Et nunc (subaudi valde dure et inique a ditioribus exhaurimur, nam) SICUT CARNES FRATRUM NOSTRORUM, SIC CARNES NOSTRÆ SUNT; ET SICUT FILII EORUM, ITA ET FILII NOSTRI. — q. d. Nos et filii nostri hic duram servimus servitutem similem illi, quam serviunt fratres, id est contribules nostri, qui in Babylone et Perside remanserunt, idque ditiorum Judæorum iniquitate et injuria, qui nos fratres suos pauperes usuris et filiorum emptione opprimunt, ut sequitur. Quare pejori loco sumus quam fratres nostri in Perside: illi enim a Persis exteris et idololatris; nos vero a contribulibus nostris, qui sanguine et religione fratres nostri sunt, affligimur. Acerbius enim est ab amico et fratre, quam ab inimico et extero cruciari. Nam cum lex Deut. XXIII, 19, jubeat ut fratribus mutuum detur gratis, ipsi a nobis pro mutuo magnas usuras exigunt: quare cogimur filios et filias nostras vendere vel tradere in servitutem, ut usuras has solvamus. Ita Cajetanus, Vatablus, et alii.
Versus 7: Congregavi Concionem Magnam
7. Congregavi adversum eos (divites usurarios) CONCIONEM MAGNAM, — id est, cœtum magnum totius populi, ut coram eo a me reprehensi et confusi usuras suas dimitterent. 11. CENTESIMAM PECUNIÆ, FRUMENTI, VINI ET OLEI. — « Centesimam, » scilicet usuram, qua nimirum singulis mensibus pro usu mutui sive usura exigebant unum pro centum; hoc est annuatim duodecim pro centum. Hinc patet hanc usuram frequentem fuisse apud Judæos, uti postea fuit apud Romanos; eratque gravis utpote in qua singulis annis octava pars summæ capitalis mutuo acceptæ solveretur, nam duodecim v. g. aurei sunt octava pars centum aureorum, quia octies duodecim faciunt 96, quibus adde quatuor, habebis centum. Quare octavo anno usura æquabat pene ipsum capitale, ideoque illud duplicabat, ut pro mutuo centum aureorum solvendi essent pene ducenti aurei, scilicet præcise 196, ac post alios octo annos idem triplicabat, et post alios octo quadruplicabat. Cum vero dimidium hujus usuræ, sex pro centum quotannis solverentur, vocabantur usuræ semisses, sive dimidiatæ; cum quatuor pro centum penderentur, dicebantur trientariæ; cum unum duntaxat, nominabantur unciariæ, quæ erat usura minima, sicut illa duodenaria erat maxima.
Versus 11: Date Pro Illis
DATE PRO ILLIS, — id est illis condonate, quin et acceptam reddite, et restituite, uti præcessit: unde hæc non exstant in Hebræo, quia ex præcedenti repetenda subintelliguntur. Usura cum sit contra justitiam commutativam, non transit in dominium usurarii; unde ab eo restituenda est illi, qui eamdem pro mutuo dedit.
Versus 12: Reddemus
12. ET DIXERUNT (partim pudore, partim auctoritate et exemplo Nehemiæ, partim boni publici amore, partim pauperum commiseratione permoti): REDDEMUS (agros, vineas et oliveta, quæ pauperes pro mutuo accepto nobis oppignorarunt, et quasi pignora tradiderunt, donec mutuum redderent): ET AB EIS (deinceps) NIHIL QUÆREMUS, — id est, nihil pro usura exigemus. ET VOCAVI SACERDOTES (hujus usuræ reos), ET (secreto ob reverentiam sacerdotii, ne eos coram populo pudefacerem) ADJURAVI EOS, — ut usuras remitterent, hacque in re laicis usurariisque exemplo justitiæ et charitatis præirent.
Versus 13: Sic Excutiat Deus Omnem Virum
13. SIC EXCUTIAT DEUS OMNEM VIRUM QUI NON COMPLEVERIT VERBUM ISTUD DE DOMO SUA (ut domo sua spoliatus, exsul et vagus oberrare cogatur) ET DE LABORIBUS SUIS, — ut fructu et mercede laborum suorum privetur, uti ego sinum meum excussi. Qui enim alios per usuras excutiunt, merentur et ipsi a domibus et opibus suis excuti, exsulare et depauperari, uti sæpe justo Dei judicio fit.
Versus 14: Annonas Quae Ducibus Debebantur
14. A DIE AUTEM ILLA, QUA PRÆCEPERAT MIHI REX UT ESSEM DUX IN TERRA JUDA, AB ANNO VIGESIMO USQUE AD ANNUM 32 ARTAXERXIS, EGO ET FRATRES MEI ANNONAS, QUÆ DUCIBUS DEBEBANTUR, NON COMEDIMUS. — Solebant duces a civibus Jerosolymæ, quibus præerant, accipere annonas, id est, necessaria ad victum, verbi gratia, certam mensuram frumenti, vini, olei, pecuniæ, etc.; sed Nehemias noluit ea accipere, tum ne populum pauperem hac contributione gravaret, tum ut divitibus daret exemplum remittendi usuras: idque fecit per duodecim annos, quibus præfuit Jerosolymæ quasi dux: unde multi putant eum continue per duodecim annos commoratum fuisse Jerosolymæ. Verum hoc non satis respondet desiderio regis et reginæ optantium, ut illico Nehemias ad se rediret, ac tempore modico ab eo constituto, ut dictum est cap. II, 6. Quamobrem videtur Nehemias paulo post fabricam murorum absolutam, puta post 52 dies, ut dicitur cap. VI, 15, ad regem rediisse, ac vicarium loco sui sive viceducem Jerosolymæ reliquisse, qui populo præesset. Artaxerxes enim eum Jerosolymæ ducem constituerat per 13 annos, sive absens foret sive præsens. Quare absens jure suo poterat has annonas quasi stipendia ducatus sui a populo exigere, præsertim qui absens erat ob evocationem et obsequium regis; sed noluit ea accipere ob causas jam dictas. Ita Salianus et Sanchez. Hæc magis patebunt vers. 17 et cap. XIII, 6, ubi Nehemias anno 32 Artaxerxis rediens in Jerusalem correxit multos abusus, qui per duodecim annos quibus ipse abfuerat, in Jerusalem irrepserant.
Versus 15: Duces Primi Gravaverunt Populum
15. Duces autem primi qui fuerant ante me (ab Esdra jussu regis constituti, ut dictum est Esdra VII, 25), GRAVAVERUNT POPULUM, ET ACCEPERUNT AB EIS IN PANE ET VINO (certam mensuram panis et vini), ET PECUNIA QUOTIDIE SICLOS 40. — Ex Hebræo liquet eos præter panem et vinum in pecunia accepisse siclos 40.
sic enim habet: Aggravaverunt populum in pane et vino post argenti siclos 40, qui faciunt quadraginta florenos Brabanticos, sive 40 Francos Gallicos, quæ immanis erat summa et plebi adeo pauperi insolubilis. 16. Quin potius in opere muri ædificavi cap. III, nullum audivimus locum particularem Nehemiæ ad fabricandum assignatum, sed ipse quasi dux omnibus in loco sibi determinato fabricantibus aderat, et præerat omnes dirigendo, incitando, et opera per se et suos adjuvando; ET AGRUM NON EMI, — q. d. Rem meam et prædia non auxi, sed potius me meaque omnia expendi pro urbis et civium commodis. Fuit hæc mira continentia Nehemiæ, æque ac charitas et liberalitas in cives suos. Multi enim duces et præsides subditos expilant, ut se ditent; unde paucis præfecturæ suæ annis opibus onusti, domum redeunt. Non ita fecit Nehemias, cujus proinde memoria in benedictione est. Idem fecit Thomas Morus, qui cum plures annos Cancellarium Angliæ egisset, rem tamen suam et annuum censum non auxit ad aureos ducentos, uti narrat Stapletus in ejus Vita.
Versus 17: Centum Quinquaginta Viri in Mensa Mea
17. JUDÆI QUOQUE ET MAGISTRATUS (quos per Judæam jussu regis constitueram) 150 VIRI, ET QUI VENIEBANT AD NOS DE GENTIBUS (legati gentium vicinarum) QUÆ IN CIRCUITU NOSTRO SUNT, IN MENSA MEA ERANT. — q. d. Omnes hos alebam sumptu meo sive ex meis opibus, quas mihi rex donaverat. Hinc liquet Nehemiam non mansisse duodecim annos in Jerusalem. Nam tantos sumptus quotidie tot convivis per tot annos præstare non potuisset, imo regias opes exhausisset.
Versus 18: Inter Dies Decem Vina Diversa
18. INTER DIES DECEM VINA DIVERSA. — Locus hic obscurus est: unde primo Pagninus sic vertit et explicat, q. d. Tantum vini absumebant hi convivæ uno die, quantum mihi meæque familiæ suffecisset ad decem dies. Secundo, Vatablus, aptius ad Hebræa et Græca vertit: Decimo quoque die dabatur omnibus vinum affatim; cæteris vero novem diebus dabatur certa mensura. Tertio Sanchez: Porrigebantur, inquit, decem vinorum genera, singula diebus singulis, ita ut exacto decem dierum curriculo, decem illa vina jam essent propinata, et iterum atque iterum idem vinorum genus et series eodem ordine recurreret. Hæc sententia vulgatæ versioni conformior est, si to decem non ad vina (inusitatum enim est et insolens in uno convivio decem generum vina convivis propinare, quod ne reges quidem summique gulones fecerunt), sed ad dies referas, q. d. Singulis diebus dabantur varia vina, idque per decem dies, quibus exactis exhauriebantur dolia, ac alia vina pariter diversi generis suggerere oportebat. Magnus ergo et magnificus dux fuit Nehemias, ac in omnibus se eximium ostendit.
Vere Bias: « Magistratus, inquit, virum ostendit. » Et Cicero, lib. De Senectute, de magno illo Catone Censorio ait: « Bonus est senator, bonus imperator, bonus agricola. » Idem et plura dicas de Nehemia. 19. MEMENTO MEI, etc., — q. d. Præsta mihi, o Domine, talia qualia ego præstiti populo tuo et meo, ut tam sis liberalis in me quam ego fui in eum.