Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Sanaballat et socii Nehemiam in insidias pellicere tentant, pseudoprophetam conducunt ut eum terreant, sed Nehemias dolum perspicit; murus quinquaginta duobus diebus absolvitur.
Textus Vulgatae: II Esdrae 6:1-19
1. Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et cæteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis), 2. miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus fœdus pariter in viculis in Campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum. 3. Misi ergo ad eos nuntios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur, cum venero et descendero ad vos. 4. Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem. 5. Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo: 6. In gentibus auditum est, et Gossem dixit quod tu et Judæi cogitetis rebellare, et propterea ædifices murum, et levare te velis super eos regem: propter quam causam, 7. et prophetas posueris, qui prædicent de te in Jerusalem, dicentes: Rex in Judæa est. Auditurus est rex verba hæc: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter. 8. Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba hæc quæ tu loqueris: de corde enim tuo tu componis hæc. 9. Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere, et quiesceremus. Quam ob causam magis confortavi manus meas: 10. et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te. 11. Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? Non ingrediar. 12. Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum. 13. Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi. 14. Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia: sed et Noadiæ prophetæ, et cæterorum prophetarum, qui terrebant me. 15. Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus. 16. Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes, quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. 17. Sed et in diebus illis, multæ optimatum Judæorum epistolæ mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos. 18. Multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniæ filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ; 19. sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.
Versus 2: Percutiamus Foedus
2. Percutiamus fœdus pariter in viculis. — Sic et Septuaginta et Vatablus. Verum Pagninus retinet nomen Hebræum quasi proprium, vertitque in Kephirim. Utrumque verum, quia Kephirim erat nomen loci ita dicti a copia villarum et viculorum. In Campo Ono. — Campus hic erat juxta Jordanem in tribu Benjamin, vulgoque dicebatur « Vallis artificum. » Ita Adrichomius, idque sat liquet ex cap. XI, vers. 31 et 35. UT FACERENT MIHI MALUM, — ut me caperent, vel occiderent.
Versus 6: Levare Te Velis Super Eos Regem
6. ET LEVARE TE VELIS SUPER EOS REGEM, — scilicet quod tu, o Nehemia, velis te super eos exaltare et regem constituere. Hæc erat eorum accusatio et calumnia. 7. ET PROPHETAS POSUERIS QUI PRÆDICENT DE TE IN JERUSALEM, DICENTES: REX IN JUDÆA EST. — Prophetas proprie accipe. Criminantur enim Nehemiam, quod is se velit regem facere, ideoque prophetas subornet, qui populo vaticinentur idipsum velle Deum, ut scilicet Judææ, quæ tot annis regibus caruit, jam suus rex restituatur. Ita Sanchez. Alii tamen per « prophetas » intelligunt præcones, qui per plateas Nehemiam regem proclament.
Versus 10: Domum Semaiae
10. ET INGRESSUS SUM DOMUM SEMAIÆ FILII DALAIÆ FILII METABEEL SECRETO. — Semaia erat Sacerdos de vico Dalaiæ, quæ ordine erat vigesima tertia, ut liquet I Paral. XXIV, 18, atque domi manebat quasi studio et orationi deditus. Unde Sanaballat eum pecunia corrupit, ut quasi vir religiosus, imo propheta, ut patet vers. 12, Nehemiam ad se evocaret, eique quasi vaticinans metum hostium injiceret, ideoque fugam suaderet, idque hoc fine ut Nehemiam probro timiditatis afficeret, et populo contemptibilem redderet; imo ut Nehemia timente et fugiente, timeret pariter et fugeret populus. Patet ex seqq.
Versus 11: Num Quisquam Similis Mei Fugit
11. ET DIXI: NUM QUISQUAM SIMILIS MEI (magni animi et dux populi) FUGIT? — q. d. Non decet meam magnanimitatem nec dignitatem turpis hæc fuga. Duce enim fugiente, fugiet totus populus. ET QUIS UT EGO (mei similis, magnanimus et princeps) INGREDIETUR TEMPLUM ET VIVET? — Vatablus, ut vivat, q. d. Ne quidem vitæ servandæ causa me ad templum fugere decet; satius enim est generose mori quam turpiter fugere, et inferre crimen gloriæ suæ, ut aiebat Judas Machabæus. Aut et vivat, q. d. Si fugiam ad templum, non vivam, sed occidar a populo quasi timidus et fugitivus, qui eos in hoc periculum hostium temere conjecerim, et quasi sceleris alicujus conscius. Ita Sanchez.
Versus 12: Intellexi Quod Deus Non Misisset Eum
12. Et intellexi, — vel Deo revelante, vel solertia et sagacitate ingenii mei ex verbis et gestibus Semaiæ, ipsum venditare se esse prophetam, ac ut talem vaticinare minas hostium, cum revera esset pseudopropheta pretio subornatus a Sanaballat, ut me terrendo, populo redderet vilem et exosum. 13. UT TERRITUS (oraculo ficto periculi instantis) FACEREM (quod ipse suadebat, scilicet fugerem in templum quasi timidus; aut quasi sceleris alicujus conscius confugerem ad templum quasi ad asylum) ET PECCAREM, — tum in Deum per diffidentiam, tum in me per pusillanimem fugam, tum in populum, eum mea fuga percellendo et in fugam agendo.
Versus 14: Memento Mei Domine
14. MEMENTO MEI, DOMINE, PRO TOBIA ET SANABALLAT JUXTA OPERA EORUM TALIA, — ut me ab eis liberes ac illos castiges, ut vel ipsi, vel alii ipsorum exemplo et castigatione sapiant, discantque viros probos non vexare, nec eis insidiari.
SED ET NOADIÆ PROPHETÆ. — Hebraice prophetissæ (erat enim femina), hoc est pseudoprophetissæ pretio corruptæ a Sanaballat, quæ similes minas et metus mihi injiciebat. Repete: « Memento, Domine, ut eam pro meritis castiges et castigando emendes, vel ipsam vel alios ipsius exemplo. » Dixit hæc Nehemias ex justo dolore et zelo non vindictæ privatæ, sed justitiæ publicæ.
Versus 15: Completus Est Murus Quinquaginta Duobus Diebus
15. Completus est autem murus 25 die mensis ELUL (sexti qui nostro partim augusto, partim septembri respondet) 52 DIEBUS. — Nonnulli hos 52 dies inchoant non ab initio fabricæ, sed a minis et insidiis hisce Sanaballat Nehemiæ intentatis: unde Josephus asserit murorum fabricam perfectam fuisse duobus annis et tribus mensibus, anno 28 Xerxis, id est Artaxerxis. Josephum sequuntur Historici Scholastici, Cajetanus, Vatablus et Mariana. Verius est hoc 52 dies inchoandos ab initio fabricæ, ut censent Lyranus, Dionysius, Vilalpandus et Sanchez. Si enim fabrica murorum per biennium durasset, utique Sanaballat sollicitando vicinas gentes, conflato exercitu eam impedivisset. Instabat ergo Nehemias, urgebatque opus ut illico absolveretur. Idque fieri potuit 52 diebus, tum quia omnes operi strenue et ardenter incumbebant, et opus in singulos, nemine excepto, ordinate erat distributum; tum quia fundamenta murorum, quæ Chaldæi diruere non potuerant, supererant, imo multis in locis muri integri. Chaldæi enim muros dumtaxat variis in locis destruxerant, hoc est, interruperant, ut patet IV Reg. cap. ult., vers. 4 et 10. Portæ quoque non erant dirutæ, sed eorum valvæ combustæ, ut patet Esdræ I, 3, valvas ergo tantum restaurari oportuit. Ad hæc fabricabant ex lapide non cæso et polito, sed rudi et impolito, imo ex lapidibus quos inveniebant in ruinis et ruderibus veterum murorum. Denique Deus eos secundavit, ut spatio 52 dierum muros perficerent. Sic Alexander Magnus muros novæ Alexandriæ ad Tanaim per longitudinem stadiorum sexaginta erexit spatio 17 dierum, ut vult Q. Curtius; vel viginti, ut narrat Arianus. Sic hodie Hollandi urbes vastas obsidentes, easdem spatio viginti dierum circumquaque ita vallo cingunt, ut eis succurri nequeat. Nam more Romano milites singuli cum armis ligones vel trullas deferunt ad fodiendum vel fabricandum. Tot autem manus junctæ illico opus ingens perficiunt.
Versus 16: Ut Timerent Universae Gentes
16. UT TIMERENT UNIVERSÆ GENTES, — nos, nostramque fabricam, quam tam cito videbant esse perfectam, ut ipsæ faterentur hoc esse opus Dei potius quam hominum.
Versus 17: Epistolae ad Tobiam
17. MULTÆ OPTIMATUM JUDÆORUM EPISTOLÆ MITTEBANTUR AD TOBIAM. — Erant hi patriæ proditores, qui contra Nehemiam cum hostibus conspirarant, eisque gesta et consilia Nehemiæ perscribebant, ut ea disturbarent. Causam subdit: 18. MULTI ENIM ERANT IN JUDÆA HABENTES JURAMENTUM EJUS, — q. d. Multi Judæorum jurarant Tobiæ, eique per juramentum fidem suam addixerant, se scilicet illi fore amicos et fideles, et proinde cum eo contra me et patriam suam conjurarant. QUIA (Tobias) GENER ERAT SECHENIÆ, q. d. Causa cur multi Judæorum faverent Tobiæ hosti Judæorum, erat quod cum eo ejusque fœderatis affinitatem per matrimonia mutua contraxerant. Nam ET JOHANAN FILIUS EJUS (Tobiæ) ACCEPERAT FILIAM MOSOLLAM FILII BARACHIÆ, — qui erant Judæi et Judæorum optimates.
Versus 19: Laudabant Eum Coram Me
19. SED ET LAUDABANT EUM (Tobiam) CORAM ME. — Hebræus, quin et bonitatem (vel benefacta sive munificentias) ejus prædicabant coram me. Alludunt ad nomen Tobia, quod Hebraice significat bonitatem Dei, q. d. Ipse vere est Tobias juxta nomen suum, qui in omnes existit bonus et beneficus. Ita Vatablus. Hæc fuit summa Judæorum iniquitas, et summa Nehemiæ injuria et afflictio, scilicet civium suorum proditio, quam tamen ipse dissimulando, patientia, consilio et constantia superavit.