Cornelius a Lapide

2 Esdrae (Nehemiah) VII


Index


Synopsis Capitis

Nehemias custodes Jerusalem constituit, librum census eorum qui e Babylone redierant invenit, et dona ad fabricam oblata recenset.


Textus Vulgatae: II Esdrae 7:1-73

1. Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas: 2. præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus cæteris videbatur) 3. et dixi eis: Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ: et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. 4. Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ. 5. Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos, et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo. 6. Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem, et in Judæam, unusquisque in civitatem suam. 7. Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel: 8. filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo: 9. filii Saphatia, trecenti septuaginta duo: 10. filii Area, sexcenti quinquaginta duo: 11. filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo: 12. filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor: 13. filii Zethua, octingenti quadraginta quinque: 14. filii Zachai, septingenti sexaginta: 15. filii Bannui, sexcenti quadraginta octo: 16. filii Bebai, sexcenti viginti octo: 17. filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo: 18. filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem: 19. filii Beguai, duo millia sexaginta septem: 20. filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque: 21. filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo: 22. filii Hasem, trecenti viginti octo: 23. filii Besai, trecenti viginti quatuor: 24. filii Hareph, centum duodecim: 25. filii Gabaon, nonaginta quinque: 26. filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo. 27. Viri Anathoth, centum viginti octo. 28. Viri Bethazmoth, quadraginta duo. 29. Viri Cariathiarim, Cephira et Beroth, septingenti quadraginta tres. 30. Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus. 31. Viri Machmas, centum viginti duo. 32. Viri Bethel et Hai, centum viginti tres. 33. Viri Nebo alterius, quinquaginta duo. 34. Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. 35. Filii Harem, trecenti viginti. 36. Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. 37. Filii Lod, Hadid et Ono, septingenti viginti unus. 38. Filii Senaa, tria millia nongenti triginta. 39. Sacerdotes: Filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. 40. Filii Emmer, mille quinquaginta duo. 41. Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem. 42. Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ: 43. Filii Josue et Cedmihel filiorum. 44. Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores: 45. Filii Asaph, centum quadraginta octo. 46. Janitores: Filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai, centum triginta octo. 47. Nathinæi: filii Soba, filii Hasupha, filii Thebbaoth, 48. filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai, 49. filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher, 50. filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda, 51. filii Gezem, filii Aza, filii Phasea, 52. filii Besai, filii Munim, filii Nephussim, 53. filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, 54. filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa, 55. filii Bercos, filii Sisara, filii Thema. 56. filii Nasia, filii Hatipha, 57. filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida, 58. filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel, 59. filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim, filio Amon. 60. Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. 61. Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israel essent. 62. Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo. 63. Et de Sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem: et vocatus est nomine eorum. 64. Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et ejecti sunt de sacerdotio. 65. Dixitque Athersatha eis, ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret Sacerdos doctus et eruditus. 66. Omnis multitudo quasi vir unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta, 67. absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadraginta quinque: 68. Equi eorum, septingenti triginta sex: muli eorum, ducenti quadraginta quinque. 69. Cameli eorum, quadringenti triginta quinque: asini, sex millia septingenti viginti. Hucusque refertur quid in commentario scriptum fuerit, exin Nehemiæ historia texitur. 70. Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta. 71. Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas. 72. Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem. 73. Habitaverunt autem Sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israel, in civitatibus suis.


Versus 2: Praecepi Hanani Fratri Meo

2. PRÆCEPI HANANI FRATRI (cognato) MEO. (Hic est ille Hanani, qui nuntium desolationis Jerusalem ad Nehemiam in Persidem detulit, cap. I, vers. 2.) ET HANANIÆ PRINCIPI (id est præfecto) DOMUS, — scilicet palatii regii, ut habent Hebræi in monte Sion. Hos duos, utpote præ cæteris viros veraces, id est sinceros et integros, ac timentes Deum, Nehemias posuit custodes urbis Jerusalem.


Versus 3: Non Aperiantur Portae

3. Cumque adhuc assisterent, — q. d. Non nisi his duobus custodibus, scilicet Hanani et Hanania præsentibus et assistentibus vespere claudebantur portæ, ne qua fieret fraus ex hostium insidiis. Rursum mane non aperiebantur « ante calorem solis, » id est, ante clarum diem, cum omnes vigilant.


Versus 4: Populus Parvus

4. ET POPULUS PARVUS, — qui pauci Babylone redierant, et ex his paucis nonnulli videntes desolationem urbis et hostium minas, ad alias Judææ urbes et vicos se contulerant, alii in Babylonem vel Persidem reversi erant, inter quos fuit Dux Zorobabel.


Versus 5: Deus Dedit in Corde Meo

5. Deus autem dedit in corde meo, — q. d. Deus mihi suggessit consilium modumque supplendi paucitatem incolarum Jerosolymæ, nimirum recensendo catalogum eorum qui primitus cum Esdra e Babylone redierant, ac juxta eum, illos invitando et evocando ad incolendam Jerusalem, quod reipsa per sortem factum esse audiemus cap. XI. Unde mox catalogum continentem censum populi, qui redierat, recenset.


Versus 6: Filii Provinciae Qui Ascenderunt

6. ISTI (SUNT) FILII PROVINCIÆ, QUI ASCENDERUNT DE CAPTIVITATE MIGRANTIUM, — id est qui redierunt e transmigratione Babylonis, puta e Babylone in Jerusalem cum Zorobabel sub Cyro. Hic est catalogus, sive census populi, quem recensuit Esdras, cap. II, sed aliis subinde verbis et numeris fere diversis, præsertim in medio; nam initium et finis utrobique est idem. Ratio est quod census hic populi, sive catalogus sæpius sit initus et descriptus; scilicet primo in Babylone, cum inde egressi sunt Judæi: secundo in Jerusalem, cum primum eo appulerunt; tertio cum templo reædificato, illud solemni populi concursu dedicatum fuit. Hi autem census inter se variabant; quia aliis morientibus alii nascebantur, aliis abeuntibus alii adventabant. Quare ex uno censu catalogum suum descripsit Esdras, ex alio Nehemias; ideoque variant. Vide Franciscum Lucam in Notat. 79.


Versus 65: Dixit Athersatha

65. Dixitque Athersatha, — hoc est Nehemias, ut patet cap. VIII, vers. 9. Hucusque catalogus. Annotatio hæc sequestris non exstat in Hebræo, Græco et quibusdam Latinis. Unde Græcus Epanorthotes, aliique eam omittendam censent, imo rejiciunt, ut Lyranus et Carthusianus. Sane diversus character sat arguit hæc inserta verba, neque de textu esse, neque de fide, ait Sanchez. Habent tamen annotationem hanc Biblia Romæ correcta. Videtur ergo addita ab Interprete, uti multa similia addita sunt in libro Esther, vel a paraphraste, aut commentatore aliquo: ita Franciscus Lucas, Notat. 79.


Versus 70: De Principibus Familiarum

70. NONNULLI AUTEM DE PRINCIPIBUS, — Hic est catalogus donariorum ad fabricam oblatorum, estque idem cum eo quem recensuit Esdras, cap. II, sed ut dixi, in numeris diversus; forte, quod Esdras plurium dona complexus sit, nempe eorum etiam omnium qui ex regno Cyri, sive Judæi sive Persæ, hortante Cyro, de opibus suis aliquid ad fabricam contulerunt aut postea in Jerusalem submiserant: Nehemias autem Judæorum tantum e captivitate redeuntium dona, eaque præcipua duntaxat, ideoque pauciora quam Esdras recenseat, ait Franciscus Lucas loco citato.