Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jerusalem jam muris cincta, e plebe decima pars per sortem deligitur, quae eam incolat et aedificet: caeteri vero ad alias Judaeae urbes et pagos excolendos mittuntur: unde mox tam Jerusalem, quam caeterarum urbium incolae nominantur et numerantur.
Textus Vulgatae: II Esdrae 11:1-36
1. Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem, qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. 2. Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem. 3. Hi sunt itaque principes provinciae, qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, Sacerdotes, Levitae, Nathinaei, et filii servorum Salomonis. 4. Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin: de filiis Juda, Athaias filius Asiam, filii Zachariae, filii Amariae, filii Saphatiae, filii Malaleel: de filiis Phares, 5. Maasia filius Baruch, filius Cholhosa, filius Hazia, filius Adaia, filius Joiarib, filius Zachariae, filius Sinomitis: 6. omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes. 7. Hi sunt autem filii Benjamin: Sellum filius Mosollam, filius Joed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia, 8. et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo, 9. et Joel, filius Zechri praepositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus. 10. Et de Sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin. 11. Saraia filius Helciae, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei, 12. et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariae, filius Pheshur, filius Melchiae. 13. Et fratres ejus principes patrum, ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer, 14. et fratres eorum potentes nimis: centum viginti octo, et praepositus eorum Zabdiel filius potentium. 15. Et de Levitis Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni, 16. et Sabhathai, et Josabed, super omnia opera quae erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum. 17. Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Bechecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithum: 18. Omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quatuor. 19. Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo. 20. Et reliqui ex Israel Sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua. 21. Et Nathinaei, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinaeis. 22. Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiae, filius Mathaniae, filius Michae. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. 23. Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos. 24. Et Phathabia filius Mesezebel, de filiis Zara, filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi, 25. et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus: et in Dibon, et in filiabus ejus: et in Cabseel, et in viculis ejus, 26. et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth, 27. et in Hasersual, et in Berabee, et in filiabus ejus, 28. et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus, 29. et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth, 30. Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis, et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom. 31. Filii autem Benjamin, a Geba Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus: 32. Anathoth, Nob, Anania, 33. Asor, Rama, Gethaim, 34. Hadid, Seboim, et Neballat, Lod, 35. et Ono valle artificum: 36. et de Levitis portiones Judae et Benjamin.
Versus 1: Principes Populi in Jerusalem
1. HABITAVERUNT AUTEM PRINCIPES POPULI IN JERUSALEM, — tanquam in metropoli, ac civitate sancta, et a Deo electa ad templum aeque ac regnum, vel regimen. RELIQUA VERO PLEBS MISIT SORTEM, UT TOLLERENT UNAM PARTEM DE DECEM, QUI HABITATURI ESSENT IN JERUSALEM CIVITATE SANCTA, NOVEM VERO PARTES IN CIVITATIBUS, — caeteris Judaeae. Erat enim Jerusalem tam incolis, quam domibus destituta; quare decima pars plebis sorte delecta est ad eam incolendam, ac ad domos, fora, plateas in ea aedificandum, quod duobus annis incolae sorte delecti perfecerunt, teste Beda et Josepho, XI Antiq. cap. V. Sorte delectis accessere ii qui sponte se obtulerunt ad habitandum in Jerusalem, ut dicitur vers. 2.
Versus 3: Filii Servorum Salomonis
3. Et filii servorum Salomonis. — Quinam fuerint hi, dixi I Esdrae II, 43, et lib. Paralip. IX, 2.
Versus 9: Judas Super Civitatem Secundus
9. ET JUDAS FILIUS SENUA SUPER CIVITATEM SECUNDUS, — q. d. Primus civitatis Jerusalem praefectus sive praepositus erat Joel, qui praecessit: secundus vero erat Judas.
Versus 11: Princeps Domus Dei
11. SARAIA, etc., PRINCEPS DOMUS DEI. — Princeps, id est procurator: nam eum non fuisse Pontificem liquet ex cap. seq. vers. 10, ubi inter Pontifices non nominatur.
Versus 14: Filius Potentium
14. FILIUS POTENTIUM, — id est unius e potentibus et primoribus.
Versus 15: Semeia Filius Hasub
15. Semeia filius Hasub (qui Hasub erat) filius Azaricam (qui Azaricam erat) filius Hasabia (qui Hasabia erat) filius Boni. — Unde Vatablus et alii vertunt: Semeia filius Hasub, filii Azaricam, filii Hasabia, filii Boni. Simili modo to filius exponendum est vers. 7, 9, 10 et omnibus sequentibus, subaudiendo «qui erat.» Unde clarius ubique pro «filius» cum Pagnino et Vatablo vertas filii.
Versus 16: Josabed Super Opera Forinsecus
16. JOSABED SUPER OMNIA OPERA, QUAE ERANT FORINSECUS IN DOMO DEI A PRINCIPIBUS LEVITARUM, — quasi dicat: Josabed praeerat culturae agrorum, item curae vasorum ad templum pertinentium; quorum adaptatio a principibus Levitarum facienda erat.
Versus 17: Mathania Princeps ad Laudandum
17. MATHANIA, etc., PRINCEPS AD LAUDANDUM. — hoc est, praeerat cantoribus et instrumentis musicis.
Versus 22: Episcopus Levitarum
22. Et episcopus Levitarum, — id est praefectus Levitarum: episcopus enim Graece idem est quod superintendens. Unde Cicero, lib. VII Epistol. ad Atticum, Campaniae Praefectum vocat episcopum.
Versus 23: Praeceptum Regis
23. PRAECEPTUM QUIPPE REGIS SUPER EOS ERAT. ET ORDO IN CANTORIBUS PER SINGULOS DIES, — quasi dicas: Artaxerxes praecepit ut Levitae quotidie per vices juxta ordinem a Davide et Salomone institutum Deo in templo psalmos et hymnos concinerent.
Versus 24: Phathahia in Manu Regis
24. ET PHATHAHIA, etc., IN MANU REGIS JUXTA OMNE VERBUM POPULI. — Hebraeus, Phathahia erat ad manum regis ad omne negotium populi; q. d. Phathahias jurisperitus constitutus erat ab Artaxerxe, ut nomine ejus cum Nehemia duce omnes populi causas litesque decideret; sic etiamnum Praetoribus et Judicibus adjungi solet assessor juris legumque peritus.
Versus 25: In Domibus per Omnes Regiones
25. ET IN DOMIBUS PER OMNES REGIONES EORUM. — Hebraeus, et in villis, scilicet extra Jerusalem; quasi dicas: Hucusque recensui incolas Jerusalem, jam recensebo incolas villarum et urbium extra Jerusalem sitarum, per omnes Judaeae et Judaeorum regiones.
Versus 35: Ono Valle Artificum
35. Et Ono valle artificum, — quis fuerit hic locus dixi cap. VI, vers. 2.
Versus 36: Portiones Judae et Benjamin
36. ET DE LEVITIS PORTIONES JUDAE ET BENJAMIN, — q. d. Levitae non habitabant simul omnes in Jerusalem, sed sparsi erant per omnes urbes: quare portiones eorum erant distributae per omnes regiones Judae et Benjamin, ut quaeque ex eis suum haberet numerum, qui incolas ea quae ad Dei legem et cultum spectabant, doceret. Hoc enim sanxerat Deus per Mosen. Unde Vatablus clare vertit: Levitae vero possessionem habebant tam in Juda, quam in Benjamin. Alii: In confinio Juda et Benjamin. Hebraice est: Ex Levitis divisiones, vel partitiones erant Juda et Benjamin; q. d. Levitae dividebantur per Juda et Benjamin. Septuaginta: ex Levitis partes in Juda et Benjamin.