Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Recensentur Sacerdotes et Levitae tempore Nehemiae. Unde, vers. 27, ipse eosdem convocat ad murorum dedicationem, quae vers. 31, facta narratur eorumdem per muros solemni processione cum duobus choris canentium, populi plausu, et immolatione hostiarum. Denique, vers. 43, statuuntur qui praesint gazophylaciis et templi sumptibus, ac Sacerdotibus et Levitis de alimentis prospiciant.
Textus Vulgatae: II Esdrae 12:1-46
1. Hi sunt autem Sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue: Saraia, Jeremias, Esdras, 2. Amaria, Melluch, Hattus, 3. Sebenias, Rheum, Merimuth, 4. Addo, Genthon, Abia, 5. Miamin, Madia, Belga, 6. Semeia et Joiarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias. 7. Idaia. Isti principes Sacerdotum, et fratres eorum, in diebus Josue. 8. Porro Levitae, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum: 9. et Bechecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo. 10. Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Joiada, 11. et Joiada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa. 12. In diebus autem Joacim erant Sacerdotes et principes familiarum: Saraiae, Maraia: Jeremiae, Hanania: 13. Esdrae, Mosollam: Amariae, Johanan: 14. Milicho, Jonathan: Sebeniae, Joseph: 15. Haram, Edna: Maraioth, Helci: 16. Adaiae, Zacharia: Genthon, Mosollam: 17. Abiae, Zechri: Miamin et Moadiae, Phelti: 18. Belgae, Sammua: Semaiae, Jonathan: 19. Joiarib, Mathanai: Jodaiae, Azzi: 20. Sellai, Celai: Amoc, Heber: 21. Helciae, Hasebia: Idaiae, Nathanael. 22. Levitae in diebus Eliasib et Joiada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et Sacerdotes in regno Darii Persae. 23. Filii Levi principes familiarum, scripti in Libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib. 24. Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta praeceptum David viri Dei, et observarent aeque per ordinem. 25. Mathania, et Bechecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas. 26. Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiae ducis, et Esdrae Sacerdotis scribaeque. 27. In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis, ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem, et laetitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis. 28. Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphati, 29. et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth: quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem. 30. Et mundati sunt sacerdotes et Levitae, et mundaverunt populum, et portas, et murum. 31. Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii. 32. Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda, 33. et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias. 34. Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiae, filius Mathaniae, filius Michaiae, filius Zechur, filius Asaph, 35. et fratres ejus, Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael, et Judas, et Hanani, in vasis canticis David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta Fontis. 36. Et contra eos ascenderunt in gradibus Civitatis David, in ascensu muri super domum David, et usque ad portam Aquarum ad Orientem. 37. Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum, 38. et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium, et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et steterunt in porta custodiae, 39. steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum. 40. Et Sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioenai, Zacharia, Hanania, in tubis, 41. et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Aelam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia praepositus. 42. Et immolaverunt in die illa victimas magnas, et laetati sunt: Deus enim laetificaverat eos laetitia magna; sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Jerusalem procul. 43. Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, Sacerdotes et Levitas: quia laetificatus est Juda in Sacerdotibus et Levitis adstantibus. 44. Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta praeceptum David, et Salomonis filii ejus, 45. quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum, in carmine laudantium, et confitentium Deo. 46. Et omnis Israel, in diebus Zorobabel, et in diebus Nehemiae, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitae sanctificabant filios Aaron.
Versus 1: Esdras
ESDRAS. — Cajetanus putat hunc Esdram esse diversum ab Esdra de quo lib. I, quem ipse conscripsit. Probat, quia hic simpliciter vocatur Esdras, ille vero, lib. I, vocatur Sacerdos et scriba. Verum Sanchez et alii censent esse unum eumdemque. Nam hic quoque vers. 35, vocatur «Esdras scriba,» diciturque praefuisse uni choro cantorum. Quare Esdras hoc anno 20 Artaxerxis superstes jam erat 147 annorum, ut superius dixi. Addit Historia Scholastica in Judith cap. X: Dedicatis jam moenibus, defunctus est Esdras et Jerosolymae sepultus.
Versus 7: Principes Sacerdotum
7. ISTI PRINCIPES SACERDOTUM, etc., IN DIEBUS JOSUE, — hoc est Jesu filii Josedec Pontificis, qui anno primo Cyri cum Zorobabel Judaeos e Babylone reduxit, et templum reaedificavit.
Versus 10: Josue Genuit Joacim
10. JOSUE AUTEM GENUIT JOACIM, ET JOACIM GENUIT ELIASIB, ET ELIASIB GENUIT JOIADA. 11. ET JOIADA GENUIT JONATHAN, ET JONATHAN GENUIT JEDDOA. — Jeddoa est Jaddo, qui pontificalibus indutus occurrit Alexandro Magno, eumque Judaeis offensum (eo quod ipsi Dario Codomanno regi Persarum, cui erant subditi, favissent, non sibi eum invadenti) placavit. Unde eum supplex veneratus est Alexander, teste Josepho, lib. XI Antiq. cap. VIII.
Dices: Nehemias non potuit Jaddum videre pontificem; sic enim debuisset vivere ducentos annos: tot enim fluxere a Cyro ad Alexandrum, totque annis stetit monarchia Persarum, quam victo Dario Alexander transtulit ad Graecos. Vixit enim et gessit haec Nehemias sub Artaxerxe Longimano, qui Alexandrum antecessit centum annis et amplius: quare non potuit ipse Jaddum sub Alexandro videre pontificem. Hoc argumento convictus Scaliger, De Emendatione Temporum, contendit Artaxerxem, qui misit Nehemiam in Judaeam, non fuisse Longimanum sed Mnemonem, qui paulo ante Alexandrum regnavit in Perside.
Verum respondeo: Haec omnia in argumento conjecta vera esse; ideoque hunc vers. 11, aeque ac vers. 22, non esse scriptum a Nehemia, sed post ejus mortem huic libro hoc loco insertum a Synagoga Judaeorum, quae tum regebatur a Spiritu Sancto, vel ab aliquo scriptore Hagiographo, ad ostendendam continuam Pontificum successionem toto tempore regni Persarum usque ad Alexandrum, a cujus gestis incipiunt libri Machabaeorum, ut continuam Israelis, hoc est reipublicae et Ecclesiae Dei historiam pertexant per Machabaeos Pontifices et Principes usque ad Christum. Primus enim Josue, sive Jesus, qui hic nominatur, fuit pontifex sub Cyro: ultimus vero Jeddoa, sive Jaddo, fuit Pontifex sub Dario Codomanno et Alexandro: intermedii vero fuere Pontifices successive sub Dario, Xerxe, Artaxerxe aliisque regibus Persarum pariter intermediis, uti ostendi in catalogo et serie horum Pontificum, quam praefixi Esdrae. Id ita esse colligitur ex vers. 23 et 26 ubi dicitur, tempore Nehemiae fuisse Pontifices Joacim et Eliasib, «usque ad dies Jonathan filii Eliasib;» Jonathan autem fuit pater Jeddoae, sive Jaddi: quare eum Nehemias non vidit Pontificem. Simili modo libris Mosis ac Josue et aliorum, ab Esdra addita sunt ultima capita, quibus eorum mors describitur, ut dixi prooemio in Esdram. Respondeo secundo, Nehemiam vidisse Jaddum puerum, sed non Pontificem. Id liquet ex cap. XIII, vers. 28, ubi dicitur aliquis filiorum Joiadae Pontificis dedisse filiam suam uxorem Sanaballat Horonitae: itaque eum sibi fecisse generum, «quem, inquit Nehemias, fugavi a me.» Nam hic filius Joiadae fuit Jonathan pater Jaddi, vel certe fuit frater Jonathan. Quare si tunc Jonathan, vel frater ejus habebat filiam nubilem, utique poterat et filium habere Jaddum. Sicut ergo Esdras, Deo dante, fuit longaevus vixitque 147 annos; sic et longaevus fuit Nehemias Esdrae coaevus, aeque ac longaevi fuere Jesus filius Josedec, Daniel et similes illo aevo, idque hoc fine, ut Synagogam in captivitate ex parte prolapsam, in fide, lege et cultu veri Dei, instaurarent, nimirum, ut ille ait: «Senium non sentit charitas.» Quare Jaddo pontifex, tempore Alexandri Magni, videtur fuisse grandaevus, scilicet 94 circiter annorum, ita ut natus sit sub Artaxerxe, vel Dario Notho ejus filio, visusque a Nehemia puer, vel juvenis existens; nam ab ultimo anno Artaxerxis ad Alexandrum fluxere 94 anni. Et hac de causa Jeddoa hic non vocatur pontifex, sed simpliciter nominatur duntaxat, diciturque genitus a Jonathan.
Versus 12: In Diebus Joacim
12. IN DIEBUS AUTEM JOACIM ERANT SACERDOTES ET PRINCIPES FAMILIARUM (sacerdotalium tum recentium et prae caeteris florentium): SARAIAE, MARAIA: JEREMIAE, HANANIA: ESDRAE, MOSOLLAM, etc., — q. d. in familia Saraiae, quae tempore Josue, sive Jesu pontificis inter sacerdotales familias erat celebris et prima, ut dictum est versu 1, jam tempore Joacim filii Jesu Pontificis primarius et princeps erat Maraia: in familia vero Jeremiae primus et princeps erat Hanania; in familia vero Esdrae caput et princeps erat Mosollam; et ita de caeteris qui sequuntur.
Versus 22: Levitae Scripti Principes
22. LEVITAE IN DIEBUS ELIASIB ET JOIADA ET JOHANAN, ET JEDDOA, SCRIPTI PRINCIPES FAMILIARUM, ET SACERDOTES (supple, erant ii quos suo longo versu 24; hucusque enim recensuit principes Levitarum familiarum sacerdotalium: nunc simili modo recenset principes familiarum Leviticarum) in regno (Hebraeus, usque ad regnum, ut vertunt Pagninus et Vatablus) Darii Persae, — scilicet Darii Codomanni ultimi Persarum regis, quem anno septimo regni vicit Alexander, itaque monarchiam a Persis ad Graecos transtulit. Hic versus videtur insertus Nehemiae ab aliquo posteriore, ut dixi versu 11; nam Nehemias non vidit Darium Codomannum, nec Jaddum sub eo Pontificem: sic enim debuisset vivere annos ducentos. Nisi dicas Darium hic accipi non Codomannum, sed Nothum, qui fuit filius spurius Artaxerxis Longimani, illique in regno successit. Hunc enim videre potuit Nehemias, adeoque si Jaddus natus est initio regni Darii Nothi, tempore Alexandri Magni erat 94 circiter annorum.
Versus 23: In Libro Verborum Dierum
23. In Libro verborum dierum, — id est, in annalibus, sive diariis et chronicis Pontificum Judaeorum. Hos enim annales exacte conscripsisse Judaeos liquet ex libro Paralip. et ex Josepho, idque per seriem annorum Pontificum, utpote regibus jam exstinctis. Unde pariter patet annales hos diversos esse a libro Paralip., nam ab eo citantur.
Versus 27: Dedicatio Muri Jerusalem
27. IN DEDICATIONE AUTEM MURI JERUSALEM. — Hinc patet solemnem hanc dedicationem fuisse muri Jerusalem; ideoque paulo post 52 dies, quibus murus perfectus fuit, esse peractam, ut censent Salianus, Sanchez et alii: licet nonnulli putent hanc dedicationem fuisse non muri duntaxat, sed totius urbis, postquam in illa domus, fora, vici et plateae fuere reaedificatae et perfectae per spatium biennii, teste Josepho, quare hanc dedicationem totius urbis factam aiunt anno 22 Artaxerxis. Unde ipsi ab hoc anno 22 quo dedicata est urbs, inchoant 70 hebdomades Danielis usque ad Christum.
Porro ritus hujus dedicationis describitur versu 30 et sequentibus. Hinc coepit usus pius dedicandi novas urbes et domos, quem proinde etiamnum religiosiores studiose observant. Idem fecere Gentiles, ut dixi superius. Hinc Justinus Imperator, lib. sacra loca IX, § Sanctae, ff. de rerum divisione: «Sanctae quoque res, inquit, velut muri et portae civitatis quodam modo divini juris sunt, et ideo nullius in bonis sunt.» Sacros esse muros apud Romanos multis docet Servius ad illud Virgilii, lib. V Aeneid.: Interea Aeneas urbem designat aratro. Ubi certos ostendit ritus et sacrificia, quae in murorum designationem et fabricam adhibebantur.
Versus 30: Mundaverunt Populum
30. MUNDAVERUNT POPULUM, ET PORTAS, ET MURUM, — Nimirum aspergendo ea aqua lustrali: item orando et sacrificando pro eorum incolumitate. Rursum iisdem ritibus mundarunt muros et populum ab omni immunditie et irregularitate quam in illa lege facile et multis modis contrahebant.
Versus 31: Principes Super Murum
31. ASCENDERE AUTEM FECI PRINCIPES JUDA SUPER MURUM. — Muri enim exiguam habebant latitudinem, unde paucos capiebant. Jussi ergo fuere soli principes, non omnes, sed aliqui eos conscendere, utpote quorum erat eos contra hostes tueri. Porro hinc inde ad latus principum erant duo chori Sacerdotum et Levitarum pari cum eis passu procedentium, et Dei laudes canentium. Uni choro praeerat Esdras, ut patet versu 33; alteri Nehemias cum suis asseclis, qui partim sacerdotes erant, partim laici, praesertim e principum numero, ut patet vers. 37 et 39.
Versus 42: Victimas Magnas
42. ET IMMOLAVERUNT IN ILLA DIE VICTIMAS MAGNAS, — quas Deus sibi gratas ostendit, dum aquas quibus perfusae erant victimae, convertit in ignem, qui victimas concremavit: qua de causa Hebraei, ut tantum miraculum quotannis recolerent, instituerunt festum dati a Deo ignis, ut patet II Machab. I, 18.
Versus 43: Viros Super Gazophylacia
43. RECENSUERUNT QUOQUE IN DIE ILLA VIROS SUPER GAZOPHYLACIA THESAURI AD LIBAMINA, ET AD PRIMITIAS, ET AD DECIMAS, UT INTROFERRENT PER EOS PRINCIPES CIVITATIS IN DECORE GRATIARUM ACTIONIS (in decoram gratiarum actionem, pro eorum meritis), SACERDOTES ET LEVITAS, (ut scilicet per viros gazophylaciis praefectos inducerent Sacerdotes et Levitas ad ipsa gazophylacia, ut ex eis acciperent decimas, libamina, et primitias sibi ex lege debitas, ut scilicet ex eis darent partes Sacerdotibus et Levitis, ut habent Hebraeus, Septuaginta, Sixtini, Vatablus et alii; idque «in decore gratiarum actionis,» ut scilicet per has oblationes decoras agerent gratias Sacerdotibus et Levitis, quod in hac dedicatione et processione concinne canendo, et religiose sacrificando egregie munere suo perfuncti forent; hoc est enim quod subdit:) QUIA LAETIFICATUS EST JUDA IN SACERDOTIBUS, ET LEVITIS ADSTANTIBUS: — eo quod officium suum in dedicatione murorum tam praeclare obivissent, ut dixi.
Versus 46: Sanctificabant Levitas
46. SANCTIFICABANT LEVITAS, (id est Levitis, ut habent Hebraeus et Septuaginta, quasi dicat: Rem sanctam, puta decimas personis sacris, puta Levitis ex lege debitas deferebant. Et in his decimis) LEVITAE SANCTIFICABANT FILIOS AARON, — id est, deferebant sacerdotibus suam decimam, de qua Num. cap. XVIII, 8. Sanctificare ergo hic idem est, quod rem sanctam, puta decimam, offerre. Ex re sancta enim videtur quasi sanctificari persona, cui res sancta lege illi debita offertur; ita Cajetanus, Vatablus et alii. Sic vir infidelis dicitur sanctificari (per denominationem extrinsecam) a muliere fideli, ac vicissim mulier infidelis per virum fidelem, I Corinth. VII, 14.
Rursum sanctificare, ait Sanchez, est ostendere aliqua actione religiosa et sancta aliquid esse sanctum. Quomodo dicimur sanctificare Sabbatum, aut templum, aut etiam Deum, non quia a nobis aliquid sanctitatis accipiant; sed quia, dum illa veneramur et colimus, eorum sanctitatis hominibus argumenta praebemus. Est autem non levis alicujus sanctitatis argumentum, si publicis aliquem ordinem sumptibus alamus, maxime si illius obsequii, cum impenditur, causa reddatur, qualis hic a populo redditur liberali et grato. Sic ergo populus sanctificabat Levitas; dando enim eis decimas ostendebat eos esse se majores, quasi Dei ministros publicis decimis alendos; vicissim Levitae, decimarum suarum decimam dando sacerdotibus, ostendebant eos esse se majores et sanctiores. Unde Apostolus, Hebr. VII, 4, ex eo quod Abraham dedit decimas Melchisedecho, probat eum majorem fuisse Abrahamo. Decimae enim a laicis dantur sacerdotibus quasi Dei ministris, ut pro ipsis Deo serviant et sacrificent.