Cornelius a Lapide

2 Esdrae (Nehemiah) XIII


Index


Synopsis Capitis

Nehemias anno 32 Artaxerxis, rediens in Jerusalem, corrigit varios abusus qui se absente, et mortuo jam Esdra, irrepserant: nimirum primo admissionem Moabitarum et Ammonitarum in officia magistratus Israelis, vers. 1; secundo, Tobiae gazophylacium usibus templi restituit, vers. 4; tertio, Levitas profugos ob stipendia negata iis datis revocat, vers. 10; quarto, profanationem Sabbati per opera servilia resecat, vers. 15; quinto, conjugia cum alienigenis, indeque filios Azotice loquentes tollit, vers. 23.


Textus Vulgatae: II Esdrae 13:1-31

1. In die autem illo lectum est in volumine Moysi, audiente populo; et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum: 2. eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam, ad maledicendum eis: et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. 3. Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israel. 4. Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat praepositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiae. 5. Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales. 6. In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem. 7. Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei. 8. Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiae foras de gazophylacio: 9. praecepique, et emundaverunt gazophylacia: et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus. 10. Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datae, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his qui ministrabant: 11. et egi causam adversus magistratus, et dixi: Quare derelinquimus domum Dei? Et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis. 12. Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea. 13. Et constituimus super horrea Selemiam Sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathaniae: quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum. 14. Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas, quas feci in domo Dei mei, et in caeremoniis ejus. 15. In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem die sabbati. Et contestatus sum ut, in die qua vendere liceret, venderent. 16. Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces, et omnia venalia: et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem; 17. et objurgavi optimates Juda, et dixi eis: Quae est haec res mala, quam vos facitis, et profanatis diem Sabbati? 18. Numquid non haec fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc? Et vos additis iracundiam super Israel, violando Sabbatum. 19. Factum est autem, cum quievissent portae Jerusalem in die Sabbati, dixi: et clauserunt januas, et praecepi ut non aperirent eas usque post Sabbatum: et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die Sabbati. 20. Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis. 21. Et contestatus sum eos, et dixi eis: Quare manetis ex adverso muri? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in Sabbato. 22. Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem Sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. 23. Sed et in diebus illis vidi Judaeos ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas. 24. Et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice, et nesciebant loqui Judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi. 25. Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo, ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis, et sibimetipsis, dicens: 26. Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel: et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenae. 27. Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc, ut praevaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas? 28. De filiis autem Joiada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me. 29. Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque Sacerdotale et Leviticum. 30. Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines Sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo: 31. et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis: memento mei, Deus meus, in bonum. Amen.


Versus 1: Non Debeant Introire Ammonites

1. SCRIPTUM IN EO, QUOD NON DEBEANT INTROIRE AMMONITES ET MOABITES IN ECCLESIAM DEI. — Scripta est haec lex Deuter. cap. XXIII, vers. 3, ubi eam explicui, docuique quid per ecclesiam Dei intelligatur, nimirum intellige dignitatem, eminentiam et magistratum in coetu populi Israelitici: ad hanc enim admitti non poterant Ammonitae et Moabitae; iidem tamen fieri poterant proselyti; itaque cum Judaeis ingredi templum et sacris interesse, uti Ruth Moabitis fecit nupsitque Booz Israelitae. Sic et apud Hispanos Mauri possunt fieri Christiani, sed ad magistratus non admittuntur.


Versus 4: Eliasib Praepositus Gazophylacio

4. ET SUPER HOC ERAT ELIASIB SACERDOS, (q. d. Super custodiam legis jam citatae vers. 1, constitutus erat Eliasib Pontifex, cujus erat curare ne quis Ammonites ad officia publica in Israele admitteretur: sed ipse adeo id non curavit, ut Tobiam Ammonitam sibi affinem fecerit, ideoque gazophylacio praeposuerit. Unde sequitur:) Qui (Eliasib) fuerat praepositus in gazophylacio domus DEI NOSTRI, ET PROXIMUS TOBIAE, etc. — Tobias hic erat «servus Ammonites,» ut dictum est cap. II, vers. 10. Ideoque infensus Judaeorum hostis, sed dives et potens, ideoque cum eo affinitatem per connubium contraxerat Eliasib Pontifex: qua de causa eum ut sibi affinem praefecerat gazophylacio templi, quae erat magna Tobiae dignitas, aeque ac utilitas, sed major Israelis indignitas et noxa, quod scilicet servus Ammonita ad tantam dignitatem in Israel eveheretur contra legem Deut. XXIII, 3, citatam vers. 1. Erat et noxa, quia Tobias gazophylacium non ad usus sacerdotum et templi, ad quod institutum erat, sed ad sua commoda avertebat, reponens in eo omnem suam supellectilem. Quod indignissimum ratus Nehemias eum e gazophylacio expulit, illudque Israeli restituit.


Versus 5: Gazophylacium Grande

5. Fecit ergo sibi (Hebraeus et Septuaginta, fecit ei, scilicet Tobiae, ut patet vers. 7,) GAZOPHYLACIUM GRANDE, ET ERANT IBI ANTE EUM REPONENTES MUNERA, ET THUS, ET VASA, etc. — q. d. Eliasib praefecit Tobiam Ammonitem toti gazae templi, puta primitiis et decimis, caeterisque quae Levitis et Sacerdotibus afferebantur.


Versus 7: Thesaurum Tobiae

7. UT FACERET EI THESAURUM, — scilicet gazophylacium jam dictum, ut habent Septuaginta, in quo thesauri templi asservabantur. Patet ex Hebraeo.


Versus 8: Projeci Vasa

8. Projeci vasa, — id est supellectilem Tobiae.


Versus 9: Retuli Vasa Domus Dei

9. ET RETULI IBI VASA DOMUS DEI ET SACRIFICIUM, — id est res ad sacrificium pertinentes, puta oleum, vinum, similam, sal, etc.


Versus 11: Feci Stare in Stationibus

11. FECI STARE IN STATIONIBUS SUIS, — q. d. Suis locis et officiis restitui Levitas et cantores.


Versus 19: Quievissent Portae in Sabbato

19. CUM QUIEVISSENT PORTAE JERUSALEM IN DIE SABBATI, — a suo officio emittendi et admittendi ingredientes. Hebraeus, cum obumbratae essent portae, id est cum adesset vespera feriae sextae: tunc enim inchoabatur Sabbatum, uti jam dixi. Unde Septuaginta vertunt, ante diem, scilicet artificialem, Sabbati. Jussit ergo Nehemias claudi portas tota die naturali Sabbati per 24 horas, ne quis per illas onera portando violaret Sabbatum.

UT NULLUS INFERRET ONUS, — per portas. Hinc porta dicta est, quod per eam onera importentur et exportentur, ait Cato, et ex eo Isidorus, lib. XV Etymol. cap. II; licet Donatus portam dici velit ab aratri portatione: quia, inquit, in designatione urbium, subjunctis vacca et tauro qui urbem designabat in porta, aratrum manu suspendebat, ne sulcum faceret, ubi aditus civitatis erant relinquendi.


Versus 21: Manum Mittam in Vos

21. MANUM MITTAM IN VOS, — id est comprehendam et puniam, et onera mercium quas inferetis confiscabo.


Versus 24: Filii Loquebantur Azotice

24. ET FILII EORUM EX MEDIA PARTE (Hebraeus, medietas, sive media pars filiorum) LOQUEBANTUR AZOTICE (lingua autem Azotica olebat religionem exoticam et Azoticam. Alia enim medietas loquebatur Moabitice, vel Ammonitice, vel Madianitice,) JUXTA LINGUAM POPULI, ET POPULI, — id est singulorum populorum, ex quibus matres erant oriundae; filii enim, a matribus educati, earum linguam cum lacte imbibebant.


Versus 25: Maledixi et Decalvavi

25. Et maledixi, (id est anathematizavi et excommunicavi talium filiorum parentes, imo eos) CECIDI (flagellis) ET DECALVAVI — (perperam Complutensia habent decalcavi), id est depilavi et capillos evulsi, quod magnae est ignominiae. Inter quos praecipuus erat filius Joiadae Pontificis, de quo vers. 28.


Versus 28: Gener Sanaballat

28. DE FILIIS AUTEM JOIADA FILII ELIASIB SACERDOTIS MAGNI (pontificis) GENER ERAT SANABALLAT HORONITES. — Ita Romana, licet Complutensia et prisca Biblia habeant Horonitis in genitivo; itaque legendum videtur; nam sic habent Hebraei, Septuaginta, Vatablus, Pagninus et alii, ut sensus sit: Unus e filiis Joiadae duxerat filiam Sanaballat Horonitis, ideoque erat ejus gener. QUEM FUGAVI A ME, — et a coetu Israel, indignum ratus Sanaballat Samaritam et infidelem connubia miscere cum Israele, imo cum Pontifice.

Porro alius est hic Sanaballat a Sanaballat Praefecto Samariae, qui teste Josepho, lib. XI, cap. VII et VIII, filiam suam dedit uxorem Manassi fratri Jaddi pontificis sub Alexandro Magno, ideoque Manassen pontificem templi schismatici a schismaticis constructi in Samaria, in monte Garizim, de quo templo perpetua fuit lis inter Judaeos et Samaritanos, etiam tempore Christi, ut patet Joan. cap. IV, vers. 24; alium fuisse liquet ex eo quod hic Sanaballat Horonites socer erat filii Joiadae: ille vero Josephi socer erat Manassis fratris Jaddi Pontificis; ergo hic ille non fuit: Joiada enim fuit avus Jaddi: Joiada enim genuit Jonathan; Jonathan vero genuit Jaddum; Jaddi autem frater Manasses, fuit gener hujus posterioris Sanaballat. Forte hic posterior prioris fuit filius, vel nepos.

QUEM FUGAVI A ME. — Per «quem» accipe non tam Sanaballat, quam generum Sanaballat filium scilicet Joiadae pontificis, qui filiam Sanaballat uxorem duxerat; hunc enim Nehemias expulit, et sacerdotio privavit, ob ductam alienigenam. Ita Sanchez. Nec enim Sanaballat aderat, multo minus subjectus erat Nehemiae; sed ipsi aderat et subjectus erat filius Joiadae: unde et expulit eum.