Cornelius a Lapide

Tobias — Argumentum


Quaeritur primo an hic Liber sit canonicus, ut infallibilis, et divinae sit veritatis? Respondeo, olim nonnullos Patres eum non habuisse pro canonico, eo quod non exstat in canone Hebraeorum. Idem censent de libro Judith, Sapientiae, Ecclesiastici et Machabaeorum. Ita S. Hieronymus in Prologo Galeato, S. Athanasius in Synopsi, Nazianzenus in carm. De libris Sacris, Lyranus et Abulensis.

Verum jam de fide est, eum aeque ac caeteros jam nominatos, esse canonicum; ita enim definivit Concilium Carthaginiense III, Can. xlvii, Concilium Florentinum et Tridentinum, sess. IV, et Gelasius primus in decreto de divinis libris, ac talem eum habuere S. Irenaeus, S. Chrysostomus, S. Augustinus, Cyprianus, Ambrosius, Basilius, Clemens Alexander, Rabanus, Cassiodorus, Isidorus, et alii quos citat Bellarminus, lib. I De verb. Dei, cap. xi, Serarius hic, et Sixtus Senensis, lib. VIII Biblioth. haeresi 11.

Quaeritur secundo, quodnam sit ejus Argumentum? Respondeo, describere vitam, gesta, et mores Tobiae utriusque, patris scilicet, et filii, qui fuere speculum probitatis, ideoque a conjugibus omnibus imitandi. Liber hic enim totus est moralis et pius, ac exemplar vitae honestae et sanctae exhibet adolescentibus, praesertim sponsis, item vivum exemplum custodiae Angelorum. Docet insuper quanta sit vis et virtus orationis, quis debeat esse usus et finis conjugii, ac qualis vita conjugatorum. Tobias ergo oeconomicus est, ac longe superat oeconomicos Aristotelis et Xenophontis. Denique quanta sit Dei erga suos fideles providentia, quantamque eorum curam gerat, ut per omnia eos dirigat ad optatum finem.

Cavendus est hic error Pauli Fagii, qui in sua versione Latina Tobiae ex textu Hebraeo, in praefatione asserit librum hunc non esse historiam, sed comaediam comica ratione conscriptam, ut auctor boni patris familias in eo typum ob oculos poneret, ideoque apte ei Tobiae nomen dederit. Tobias enim bonitatem et probitatem significat: unde alius Tobias filius patri similis editur et progignitur. Sic Xenophon scripsit Cyropaediam, ut in Cyro daret ideam boni principis, et oeconomicum, ut in eo verum patrem familias describeret.

Verum certum est hanc veram esse historiam, uti omnes orthodoxi censent; nam in ea nominantur tempora, personae, anni, et acta tam Tobiae utriusque, quam Angeli Raphaelis, Sarae, etc., quasi verae historiae: si enim essent haec omnia comica at ficta, non vera et facta, liber hic excusari non posset a fuco, sed nec a mendacio.

Difficultates, antilogiae, mendacia etiam quae in hoc libro reperiuntur, et probarent, juxta quosdam, Spiritus Sancti non esse foetum, suo quaeque loco enucleabuntur.

Quaeritur tertio, qua lingua hic liber sit conscriptus? Paulus Fagius, natione Germanus, secta Lutheranus, suum Lutherum secutus, putat primitus Hebraice conscriptum, esseque illum, quem Constantinopoli ad se allatum asserit, quemque ipse ex Hebraeo in Latinum traduxit, et typis vulgavit, idque arguere styli sinceritatem, soliditatem, et correspondentiam cum aliis libris Hebraicis; et ex Hebraeo deinde translatum esse in idioma Graecum, et ex Graeco in Chaldaeum, ex Chaldaeo denique a S. Hieronymo traductum in Latinum.

Verum Hebraeus ille primogenitus Tobiae textus, editus a Fagio, supposititius videtur. Mirum enim est eum non fuisse a S. Hieronymo visum, qui expresse testatur hic in praefatione hunc librum non Hebraeo, sed Chaldaeo sermone conscriptum. Porro phrasis textus Hebraei a Fagio editi plane videtur esse alicujus mimi Rabbini, qui pueriliter ad verbum ex Graeco Tobiam in Hebraeum traduxerit. Graeco enim saepe ad verbum respondet: unde ex eo traductus videtur, resectis nonnullis quae Fagio vel traductori displicebant. Addit nonnulla ridicula, ut quod Tobias, cum curari non posset, iverit in Alemaniam, sive Germaniam, quod dederit tertias decimas pro restauranda domo, secundum legem Domini. Harum enim decimarum nulla in lege est mentio.

Fixum ergo sit ex S. Hieronymo librum hunc primitus sermone non Hebraeo, sed Chaldaeo fuisse conscriptum, ex quo deinde, ceu fonte variae translationes, tam Graecae, quam Hebraicae, et Syriacae emanarunt, de quibus Serarius hic, Prolegom. IV.

Hinc videtur liber hic in captivitate Assyriaca conscriptus: ibi enim usus erat linguae Chaldaicae, in Judaea vero Hebraicae. Addit Serarius, quod praeter Hebraeam, et Graecam illam, quae nostrae huic Latinae versioni respondet, alia exstat Hebraea, et Graeca paulo amplior et fusior, in qua Tobias semper in prima persona loquitur; unde merito putant aliqui Tobiam bis eamdem historiam conscripsisse, semel succincte, quam hic habemus; iterumque fusius, quae Graece etiamnum exstat, ut dixi. Haec posterior exstat apud S. Ambrosium et in Bibliis Complutensibus. Porro hae versiones saepe inter se dissentiunt. Nobis ex decreto Concilii Tridentini, sess. iv, sequenda est Latina vulgata potius quam Hebraea, et Graeca, cum ab ea dissentit.

Quaeritur quarto, quis sit auctor libri? Respondeo: Sixtus Senensis et Serarius censent esse Tobiam utrumque: priorem enim partem scripsisse Tobiam patrem, posteriorem vero Tobiam filium; narrat enim ea quae post mortem patris contigerunt. Probant ex cap. xii, vers. 25, ubi pro "narrate omnia," Hebraea et Graeca habent: Scribite omnia haec, quae contigerunt, in libro: videtur ergo Tobias pater librum hunc jussu Raphaelis Archangeli usque ad cap. xiii, scripsisse; filius vero id caput ad indicatum jam versum 16, perduxisse. Nam et in illius principio Hebraice ita scriptum: In isto tempore scripsit Tobias ultima verba haec in gaudio. Tobias, inquam, filius; nam patrem, ut supra dictum, vocare solet Hebraeus ille textus non Tobiam, sed Tobi, quemadmodum et statim, dum subjungit: Et dixi Tobi: Benedictus Dominus Deus. Quis vero sit ille tertius qui extremos duos versus addidit, mihi haud compertum, quemadmodum neque constat manum Deuteronomio ultimam quis imposuerit, etsi de Josue quorumdam est opinio.

Alii censent aliquem istius aevi scribam, ac forte Esdram, ut opinatur Sanchez, librum Tobiae scripsisse; nam in codice Graeco citatur Jeremias, quem aetate diu antecessit Tobias uterque, nisi quis dicat Jeremiae nomen e margine in textum irrepsisse.

Quaeritur quinto, quis et qualis fuit Tobias? Respondeo fuisse Galilaeeum oriundum, ex tribu et civitate Nephtali, ut patet cap. i, vers. 1. Fuisse Prophetam liquet ex cap. xiv, vers. 6 et seq., ubi prophetat instans Ninives excidium, ac Jerosolymae felicitatem et gloriam: unde Beda in cap. xiii: "Repletus, inquit, Tobias spiritu Prophetico, de superna Jerusalem multa decantat." Idem docet S. Irenaeus, lib. I, vers. 34, Hugo, Lyranus, Dionysius, Vatablus et alii. Porro fuit vir eximiae patientiae, charitatis et zeli: unde apte Tobias vocatur. Tobias enim Hebraice idem est quod bonus Deus, vel bonus Dei, vel bonitas Dei, ait Serarius: aut presse, bonum meum Deus, ait Pagninus in Nomin. Hebr. Tobias enim omnes res et spes omnes, suasque opes in uno Deo reposuit, ut diceret cum Psalmista: "Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum." Psalm. lxxii, 25, et cum S. Francisco: "Deus meus, amor meus, et omnia."

Tropologice scripsit S. Ambrosius librum de Tobia contra foeneratores et avaritiam. Rursum documenta ad bonos mores spectantia, ex hoc libro collegit Petrus Berchorius Pictaviensis, lib. XVII Moralitatum. Allegoriam in Tobiam tradidit Beda, tom. IV.


Chronotaxis

Tobias senior e Chaldaea captivus ductus est in Assyriam a Salmanasar rege, agens annum aetatis 39, ut ex textu Hebraeo Serarius et Salianus colligunt; vixit in captivitate annos 63; vixit ergo universim annos 102. Excaecatus fuit anno aetatis 56, vixit caecus annos quatuor, visum recuperavit anno 60, deinde vixit adhuc annos 42. Haec juxta textum Latinum vulgatae editionis, cap. xiv, vers. i, quae nobis sequenda est. Nam juxta textum Graecum, Tobias venit in captivitatem anno aetatis 37, vixit in ea annos 125, mortuus est anno 158. Excaecatus est anno aetatis 58, vixit caecus annos octo, visum recepit anno 66, deinde vixit adhuc annos 92.

Tobias junior, ait Serarius, sub finem libri, cum esset duorum annorum, cum patre ductus est in Assyriam. Ivit in Mediam, ibique Saram duxit uxorem, anno aetatis 23 vel 24; vixit cum vivo parente annos 65 vel 66, vixit post parentis mortem annos 99; hoc est universim annos 164 vel 165. Haec tria ultima vera sunt, juxta textum Graecum, quem sequitur S. Ambrosius, non Latinum vulgatum, qui nobis sequendus est, uti mox dicam.

Rursum Tobias uterque ductus est in Assyriam, anno sexto Ezechiae regis Juda: illo enim Salmanasar, expugnata Samaria, decem tribus abduxit in Assyriam, ubi ob virtutem et probitatem charus fuit regi Salmanasar; sed a filio ejus Sennacherib post cladem in Judaea acceptam Judaeos prosequente quaesitus ad necem, fugiens sese abscondit, donec post 45 dies Sennacherib a filiis occideretur, ut patet cap. i, vers. 24.

Cum ergo Tobias senior, anno sexto Ezechiae, quo ductus est in Assyriam, fuerit 39 annorum, ut dictum est, hinc necessario sequitur eum natum esse anno 51 Oziae regis Juda, cum anno sequente Isaias, cap. vi, vidit visionem illam augustam S. Trinitatis, et Seraphinorum illi acclamantium: "Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth." Sub idem tempus coepere Olympiades, ac nati sunt Romulus et Remus Romae conditores.

Mortuus vero est Tobias senior, anno 40 Manassis; nam si a 51 anno Oziae numeres 102 annos (quot vixit Tobias), pervenies ad annum 40 Manassis. Ita Salianus, Serarius et Sanchez.

Tobias vero junior natus est anno 4 Ezechiae regis Juda, sub initia urbis Romae; mortuus vero anno 16 Josiae regis Juda, cum esset 99 annorum, tot enim annos ei dat vulgata editio Latina, cap. xiv, vers. 16, nam ab anno 4 Ezechiae ad 16 Josiae fluxere 99 anni. Ita Salianus et Sanchez. At vero juxta editionem Graecam Tobias junior mortuus est anno aetatis 127: quare hoc computus mortuus est initio regis Sedeciae ultimi regis Judae, paulo ante excidium Jerusalem, et templi factum a Chaldaeis. Ita Serarius. Verum nobis sequenda est Latina vulgata editio ex decreto Concilii Tridentini.