Cornelius a Lapide

Tobias I


Index


Synopsis Capitis

Describitur Tobiae genealogia, patria, virtutes tum pueri et juvenis, tum viri, ac ob eas gratum fuisse Salmanasar; sed a filio ejus Sennacherib fugere compulsum.


Textus Vulgatae: Tobias 1:1-25

1. Tobias ex tribu et civitate Nephtali (quae est in superioribus Galilaeae supra Naasson, post viam quae ducit ad Occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet), 2. cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, 3. ita ut omnia, quae habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret. 4. Cumque esset junior omnibus in tribu Nephtali, nihil tamen puerile gessit in opere. 5. Denique cum irent omnes ad vitulos aureos, quos Jeroboam fecerat rex Israel, hic solus fugiebat consortia omnium, 6. sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israel, omnia primitiva sua, et decimas suas fideliter offerens, 7. ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem. 8. Haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat. 9. Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei, 10. quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato. 11. Igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua, et filio, in civitate Niniven cum omni tribu sua (12. cum omnes ederent ex cibis Gentilium), iste custodivit animam suam, et nunquam contaminatus est in escis eorum. 13. Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, 14. et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quaecumque facere voluisset. 15. Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. 16. Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his, quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti: 17. et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. 18. Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo: 19. Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis. 20. Esurientes alebat, nudisque vestimenta praebebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat. 21. Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judaea plagam, quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum. 22. At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus. 23. Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum. 24. Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius, 25. et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.


Versus 1: Tobias, ex tribu et civitate Nephtali

1. Tobias ex tribu et civitate Nephtali. — In Graeco additur Tobiae genealogia hoc modo: Liber sermonum Tobiae, filii Tobiel, filii Ananiel, filii Adiel, filii Gabael de semine Asiel, addit Hebraeus filii Nenathiel; ergo Tobiae pater fuit Tobiel, avus Ananiel, proavus Aduel, vel forte Adiel, abavus Gabael, tritavus Asiel, tetartavus Nenathiel. Avia paterna fuit Debbora, sic enim vers. 8, in Hebraeo et Graeco legitur: Sicut mandaverat mihi Debbora mater patris mei, propterea quod a patre meo relictus sum orphanus. Haec ergo avia probe et pie educavit Tobiam, ut ipse suam probitatem illi debeat. Sic Macrina discipula S. Gregorii Thaumaturgi, avia S. Basilii, eum cum fratribus et sorore Macrina educans in omni virtute insignem efformavit, magnumque effecit. Simili modo Ludmilla enutriens S. Wenceslaum ducem Bohemiae, eum sanctum et martyrem reddidit.

Porro Tobias fratrem habuit Anaelem, cujus filii duo Achiacharus, et Nasbas, vel Nabac nominantur in Graeco, vers. 8, de quo plura vers. ult.

Denique ex eo quod liber sermonum Tobiae liquet Tobiam hujus libri esse auctorem, ideoque Tobias hic in Graeco et Hebraeo deinceps semper loquitur in prima persona dicens: Ego Tobias in viis veritatis ambulavi, etc. Rursum hinc patet librum hunc ab eodem bis fuisse conscriptum; primo Chaldaice, sed breviter, ex quo S. Hieronymus nostram vulgatam Latinam traduxit; secundo etiam Chaldaice (licet Serarius malit Hebraice, idque bis scilicet semel a patre Tobia, et secundo ab ejus filio), sed fusius, ex quo traducta est versio Graeca, nisi malis initio fusius conscriptum, deinde ab ipso auctore, vel alio quopiam fuisse nonnihil abbreviatum.

Ex tribu et civitate — quae a tribu idem nomen accepit, ideoque proprie, ut habent Graeca Complutensia (licet Romani habeant kyriac, quae vox quid significet, ignoratur), id est proprie, vocetur "Nephtali," ex qua prognati fuere plures Christi discipuli et Apostoli, ut patet Isaiae ix, 1, quorum typus et forte parens fuit noster Tobias.

In superioribus (regionibus) Galilaeae — e quibus scilicet Jordanis exoriens, quasi e superiore loco in inferiorem defluit, ideoque una Galilaea superior, altera inferior dicitur. Sicut Germania superior dicitur ea quae adjacet Rheno nascenti, indeque quasi e superiore in inferiorem locum (qui exinde Germania inferior dicitur) defluenti, ait Serarius.

Galilaea superior dicitur quoque Galilaea gentium, quia pars ejus a Salomone data fuit gentili regi Tyri Hiram, indeque a Tyriis et aliis gentibus incolebatur. Eadem dicitur quoque Samaria, quia reges Israel dominantes in Samaria, quasi metropoli, Galilaeam sibi habebant subjectam; alioqui Samaria proprie non erat Galilaea, sed inter Galilaeam et Judaeam erat interjecta.

Porro urbs haec Nephtali, in qua natus est Tobias, in Graeco vocatur Thesbe, in qua natus est Elias, indeque dictus Thesbites. Ita Salianus, Serarius et alii, licet Adrichomius Thesbe collocet in tribu Gad non Nephtali.


Versus 2: Viam veritatis non deseruit

2. Cum captus esset in diebus Salmanasar. — Graece corrupte vocatur Enemassar. Captus est ergo Tobias anno sexto Ezechiae regis Juda, qui fuit nonus, et ultimus Osee regis Israel, quo Salmanasar decem tribus, ac inter eos Tobiam abduxit in Assyriam, lib. IV Reg. xviii et xviii, licet enim pater Salmanasaris, puta Teglatphalasar multos ex decem tribubus jam ante abduxisset, tamen multos pariter in Samaria et Nephtali reliquit, quos omnes tandem abduxit Salmanasar.

Viam veritatis (scilicet viam verae fidei et religionis aeque ac charitatis et virtutis) non deseruit, — q. d. inter idololatras solus fere Tobias mansit verus piusque Dei cultor. Magnae hoc fuit constantiae et virtutis, quam jam imitantur Catholici in Anglia, Scotia, Saxonia, etc., ideoque laurea coelesti digni, utpote nobiles illustresque fidei athletae. "Platonem non accepit nobilem philosophia, sed fecit," ait Seneca, epist. 44. Hebraeorum est proverbium: "Myrtus semper est myrtus, etiamsi inter urticas sit." Vide S. Gregorium, lib. I Moral. cap. 1: "Sicut, ait, gravioris culpae inter bonos bonum non esse, ita immensi est praeconii bonum etiam inter malos exstitisse." D. Bernardus, serm. 48 in Cantica: "Non mediocris, ait, titulus perfectae virtutis, inter pravos vivere bonum et inter malignantes innocentiae retinere candorem." Exempla sunt in Machabaeis, Job, Loth, quem idcirco laudat S. Petrus, II Epistolae, cap. ii, in Noe et Abraham, et in Philippensibus cap. ii, in Pergamenis, Apoc. ii.


Versus 3: Omnia concaptivis fratribus impertiret

3. Ita ut omnia, quae habere poterat, quotidie concaptivis fratribus (Israelitis) qui erant ex ejus genere, impertiret, — tum ut eorum captivitatem solaretur, tum ut eorum fami et paupertati succurreret, tum ut eos in vera fide et religione conservaret, ne illi desciscerent ad idola Assyriorum, ut ab eis vitae subsidia impetrarent. Laudatur hic Tobias ante conjugium a septem virtutibus: primo, a constantia in fide; secundo, a charitate in suos cives et contribules, vers. 3; tertio, quod fugerit malorum consortia vers. 5; quarto, ab observantia legis divinae, vers. 6; quinto, a pietate in Deum, ibidem; sexto, quod fideliter Deo offerret omnes decimas et primitias, ibidem; septimo, quod a puero caetera legis praecepta servaret, vers. 8.


Versus 4: Nihil puerile gessit in opere

4. Cumque esset junior omnibus (omnium), nihil tamen puerile gessit in opere. — Idem fecit S. Malachias Hiberniae Episcopus; nam ut in ejus Vita scribit S. Bernardus: "Agebat senem moribus, annis puer, expers lasciviae puerilis." Et unum quoddam subjungit: "Quod non modo bonae, sed et magnae cujusdam insigne spei in puero dedisse indicat. Cum enim excitus opinione magistri cujusdam, ad eum litterarum discendarum causa venisset, eumque subula ludentem, et sulcos, nescio quos, in pariete facientem vidisset, eo, inquit, solo visu offensus puer serius, quod levitatem redoleret, resiluit ab eo." Talem etiam describit Nazianzenus, orat. 20, S. Basilium.

Aureum est dogma S. Augustini in Psal. Ciii: "Sit, inquit, senectus vestra puerilis, et sit pueritia senilis, id est, ut nec sapientia vestra sit cum superbia, nec humilitas sine sapientia, ut laudetis Dominum ex hoc nunc, et usque in saeculum."

Nam ut de nonnullis queritur Seneca, epist. 4: "Auctoritatem habemus senum, vitia puerorum, nec puerorum tantum, sed infantium. Illi levia, hi falsa formidant, nos utraque."


Versus 5: Hic solus fugiebat consortia omnium

5. Cum irent omnes ad vitulos aureos (a Jeroboam primo rege Israelis deos erectos et evectos, lib. III Reg. xii, 28), hic solus fugiebat consortia omnium, sed pergebat in Jerusalem, — ad Deum verum adorandum in templo. "Solus," hoc est pene solus, nam Hebraeus et Graeca addunt cum eo ivisse Ananiam et Jonathan. Tobias ergo fuit quasi sol Israelis; sol enim dictus est, eo quod solus luceat. S. Epiphanius, haeresi 30, Josephum a Constantino Magno comitem creatum dilaudat, quod Scytopoli "solus ipse orthodoxus esset," caeteri vero omnes Ariani. S. Gregorius Nazianzenus, orat. 20, laudat S. Basilium quod secum corruptos Atheniensis Academiae mores devitarit. "Et quis, ait, fluvius per salsum mare dulcis fluit, aut creditur, si quod in igne, quo omnia consumuntur, animal saltitare, id nos inter omnes adolescentes, pravos scilicet et corruptos eramus." Et quia multorum risus et convicia sunt audienda, audiatur Epictetus, Enchirid. cap. xix: "Vis esse sapientiae studium suscipere cupis? Ad hoc te teipsum statim para, ut deridearis, quasi te subsannaturi sint multi, et quasi dicturi: Iste nobis repente philosophus advenit: et unde nobis hoc supercilium?" Addit loco citato Nazianzenus, "Cum sodalibus versabantur, non petulantissimis, sed temperatissimis; non pugnatissimis; sed maxime pacificis, et quibuscum agere utilissimum, scientes facilius esse morbum a sociis accipere, quam virtutem eis dare, cum et proclivius sit morbi participem fieri, quam sanitatem largiri."

Pergebat in Jerusalem, — addit Graecus in festis scilicet tribus anni praecipuis, nimirum Paschae, et Pentecostes, et Tabernaculorum, uti jubet lex, Exodi xxiii, 24.


Versus 7: In tertio anno

7. In tertio anno. — Erat hoc tertium decimarum genus a lege praescriptum, Deut. xiv, 22. Vide quae ibidem de tribus decimis annotavi.

Hae fuere septem illustres Tobiae virtutes ante conjugium, sequentur totidem post conjugium, nimirum prima, pia filii institutio, vers. 9; secunda, abstinentia a cibis gentilicis, vers. 12; tertia, quod memor fuerit Dei in toto corde suo, vers. 13; quarta, quod concaptivis monita salutis daret, vers. 15; quinta, quod Gabelo egenti magnum argenti pondus mutuarit, vers. 17; sexta, quod in persecutione Sennacherib suos animarit, omnique ope et opera adjuverit, vers. 19; septima, quod esurientes aluerit, nudos vestiverit, et mortuos sepeliverit, vers. 20.


Versus 9: Accepit uxorem Annam

9. Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam, — virilem enim aetatem, et fortitudinem exigit conjugium, tum ad prolem validam generandam, tum ad labores, et onera conjugii et familiae fortiter subeunda. Sapienter Pindarus, et ex eo Athenaeus, lib. XI De coenis Sapientum: "Ne, inquit, actionem aliquam prosequaris animi maturiorem numero annorum tuorum," hoc est, ne ante justam aetatem connubium ineas. Audi Aristotelem, lib. VII Polit. cap. xvi: "Est autem adolescentum conjunctio improba ad filiorum procreationem, in cunctis enim animalibus juveniles partus imperfecti sunt, et feminae crebrius quam mares, et parva corporis forma gignuntur: quocirca necesse est hoc idem in hominibus provenire. Hujus autem conjectura fuerit, quod in quibuscumque civitatibus consuetudo est adolescentes mares, puellasque conjugari, in eisdem inutilia, ac pusilla hominum corpora existunt, in partu quoque laborant magis puellae, ac pereunt plures." Et paulo post: "Ad continentiam quoque utile est nuptias fieri seriores; intemperatiores enim esse videntur, cum puellae Veneri assuescunt. At masculorum corpora crescere impediuntur, si adhuc augescente semine consuetudinem incant." Verum ob ardores juventutis et periculum incontinentiae, multis salutarius est tantam aetatem non exspectare, sed citius uxorem ducere.


Versus 10: Filium ab infantia Deum timere docuit

10. Filium (suum) ab infantia Deum timere docuit, et abstinere ab omni peccato. — Idem filios suos docuit David, Psalm. xxxiii, 12, et Salomon, Prov. iv, 4, et Eccli. cap. xxx, vers. 1 et seq. Sic S. Blanca filio suo S. Ludovico, Franciae regi, hoc crebro inculcabat: "Fuge peccatum: malo te videre agentem animam, quam peccatum lethale in Deum tuum admittentem."


Versus 12: Nunquam contaminatus est in escis eorum

12. Cum omnes ederent ex cibis Gentilium (puta idolothytis, id est iis quae idolis fuerant immolata, vel lege Mosaica vetitis, uti erat caro porcina, etc.), iste nunquam contaminatus est. — Idem fecit Daniel, cap. 1, Eleazarus, et Machabaei, lib. II Machab. cap. vi et vii, qui maluerunt ab Antiocho excarnificari, et in sartagine frigi, quam suillam lege vetitam edere.


Versus 13: Dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar

13. Et quoniam memor fuit Domini (et omnium praeceptorum ejus) in toto corde suo, — ut totum cor applicaret, et daret ad cognoscendam et exsequendam in omnibus Dei legem et voluntatem, hinc Deus ei vicem, et gratiam rependit; nam, ut sequitur:

Dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis. — Ex hac gratia regis tria ab eo insignia accepit beneficia. Primum exprimitur, vers. 14: "Et dedit, inquit, illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quaecumque facere voluisset," qua libertate optime usus est Tobias, obeundo domos Hebraeorum, eisque monita salutis dando, ut sequitur.

Secundum fuere ampla dona et munera, adeo ut ex eis decem talenta tradiderit Gabelo, ac copiosas in egentes Hebraeos eleemosynas fecerit, ut patet vers. 19 et 20. Fuit ergo Tobias ex regiis donis et officio, de quo mox, dives et opulentus.

Tertium addunt Graeca, quae habent, et fui emptor Regis, Graece agorastes, id est omnium, quae ad regem spectarent, emptor et procurator, sive esset annona, sive vestes, sive equi, sive arma, sive praedia, etc.; fuit ergo Tobias dispensator domus regiae, uti fuit Joseph Pharaonis, Genes. xxv, unde Hebraea habent: Constitutus fuit super omnia quae habuit Salmanasar. Fuit igitur Tobias oeconomus regis, quae prima est in aula regia dignitas, ideoque honorata, et magni stipendii lucrique: ex quo proinde Tobias evasit locuples, ut omnibus Hebraeis egentibus sua liberalitate succurreret.


Versus 16: Habuisset decem talenta argenti

16. Et ex his quibus honoratus (id est muneratus et ditatus) fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti. — Nonnulli, ait Serarius, decem haec talenta confecisse putant 3072 coronatos Francicos; alii sexies mille, eo quod uni talento dent coronatos sexcentos; alii, ut Cardanus, libro De Libris suis, uni talento dant ducatos quingentos, unde decem talenta facerent quinque millia ducatorum. Nil enim certi hic assignari potest, eo quod ignoremus an talentum hoc fuerit Babylonicum, an Persicum, an Hebraeum: sed certum est ingentem fuisse summam plurium millium aureorum; unde patet Tobiae opulentia, aeque ac charitas et liberalitas in Gabelum, aliosque Hebraeos inopes.


Versus 17: Sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti

17. Et cum multa turba generis sui (gentis suae) Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus (Nephtali) sub chirographo (prudenter, ut sibi cautum foret de debito) dedit illi memoratum pondus argenti. — Pro "dedit," Graece est aparithmei, id est deposuit, quasi haec pecunia fuerit depositum datum Gabelo ut illud servaret, donec Tobias illud repeteret, et in egenos Judaeos, in Rages et Media degentes, distribueret; ita tamen, ut Gabelo potestatem faceret eo utendi pro urgenti necessitate sua: quare depositum hoc fuit simul et mutuum; sed nullam mutui usuram exegit Tobias, imo nec quidpiam petiit pro lucro sibi cessante et damno emergente, ait S. Ambrosius, lib. De Tobia, cap. xxiv: "Non pignus quaesivit, non fidejussorem poposcit." Et cap. ii: "Plus honestati quam necessitati consulens cui sua deerant, alimoniam commodaverat proximo suo, quam toto vitae suae tempore in tanta indigentia non reposcit. Ubi se fessum vidit, ut depositum senectute, insinuavit filio: non tam cupiens commodatum reposcere, quam sollicitus ne fraudaret haeredem." Vide hic charitatem et liberalitatem Tobiae.


Versus 18: Sennacherib filius ejus pro eo regnaret

18. Post multum vero temporis, mortuo Salmanasare, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israel exosos haberet, — ab initio regni sui, sed maxime post acceptam cladem 185 millium caesorum ab Angelo in Judaea, anno 14 Ezechiae regis Juda.


Versus 19-20: Esurientes alebat et mortuis sepulturam exhibebat

19. Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis. 20. Esurientes alebat, nudisque vestimenta praebebat, atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat. — Ecce hae sunt opera pietatis, et misericordiae tam corporalis quam spiritualis, in quibus opes et vires suas pie sancteque exhausit Tobias, ob quae martyrii spem, ac pene rem, et lauream consecutus est; uti S. Januarius, S. Marius et Martha cum filiis, pluresque alii visitantes, alentes et sepelientes martyrum corpora, martyrii coronam adepti sunt.

Tobiae aemulator fuit S. Malachias Episcopus Hiberniae, de quo ita scribit S. Bernardus in ejus Vita post initium: "Denique cura erat ei maxima in sepeliendis defunctis pauperibus, quod hoc sibi non minus humilitatem saperet, quam humanitatem. Nec defuit novo nostro Tobiae rediviva a muliere tentatio, imo a serpente per mulierem. Germana ejus indignitatem (ut sibi videbatur) officii exhorrens: Quid facis (inquit) o insane? Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Et hoc illi quotidie exprobrans ingerebat, sed respondebatur mulieri stultae, juxta stultitiam suam. Misera, tu eloquii casti vocem tenes, sed virtutem ignoras. Ita ministerium ad quod coactus accesserat, devotus tenuit, indefessus exercuit."


Versus 22: Jussit eum occidi et tulit omnem substantiam ejus

22. At ubi nuntiatum est regi (Sennacherib), jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus. — Tobias ergo spolium bonorum omnium, ac fugam, et exilium, quin et sententiam mortis pro fide et charitate sua libens accepit, fuit igitur ipse confessor, et voto martyr. Audi S. Ambrosium, lib. De Tobia, cap. 1: "Ob virtutes scilicet agendas quibus praeditus fuerat, subiit aerumnam captivitatis, quam ferebat humiliter ac patienter, communem magis injuriam, quam privatam dolens; nec sibi virtutum suffragia nihil prodesse deplorans, sed magis eam contumeliam minorem suorum peccatorum pretio arbitratus."

Pie et sapienter S. Bernardus in Sentent.: "Martyrium sine sanguine, ait, triplex est: Parcitas in ubertate, quam habuit David et Job; largitas in paupertate, quam exercuit Tobias, et vidua in Evangelio; castitas in juventute, qua usus est Joseph in Aegypto."


Versus 23: Tobias cum filio et uxore fugiens latuit

23. Tobias vero cum filio suo et cum uxore sua fugiens, nudus latuit. — Hebraea habent Tobiam delituisse per dies novemdecim.


Versus 24: Occiderunt regem filii ipsius

24. Post dies vero 45 (a clade accepta, et fuga ex Judaea) occiderunt regem filii ipsius. — Vide dicta IV Reg. xxxii, 21.


Versus 25: Reversus est Tobias in domum suam

25. Et reversus est Tobias in domum suam omnisque facultas (opum) restituta est ei. — Quae nimirum adhuc supererat. Nam multa fuisse ab officialibus regis, satellitibus et militibus consumpta, direpta, distracta, dissipata, liquet ex eo quod Anna uxor Tobiae texendo quaesierit victum, ut dicitur cap. ii, 19. Unde S. Ambrosius, cap. 1: "Vix tandem, inquit, per amicum potuit, direpto patrimonio, egenus et exsul restitui suis." Ubi nota to per amicum; nam Hebraea et Graeca addunt Tobiam bonis suis restitutum fuisse per Achiacharium, sive Akakarum, nepotem suum, qui in magna erat gratia et honore apud Asarhaddon (quem Graeca vocant Sarchedon) filium et successorem Sennacherib. Achiacharus enim (quem Noster, cap. xi, vers. 20, vocat Achior) erat filius Anaelis, qui erat frater Tobiae, quem Asarhaddon constituit primo, suum pincernam; secundo, ab annulo regio, ut quasi sigillifer eo litteras regias obsignaret, qualis fuit Mardochaeus apud Assuerum, Esther, cap. iii; tertio, totius imperii Assyriorum dioiketen, id est gubernatorem; quarto, rationibus omnibus praefectum, seu Rationalem; quinto, secundum a se sive vicarium suum, ut habent Hebraea et Graeca.