Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Tobias ex sepultura fessus, et obdormiens stercore hirundinum excaecatur: unde ab uxore et amicis conviciis affectus, omnia, quasi alter Job, mira excipit patientia.
Textus Vulgatae: Tobias 2:1-23
1. Post haec vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiae, 2. dixit filio suo: Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum. 3. Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israel jugulatum jacere in platea. Statimque exsiliens de accubitu suo, relinquens prandium, jejunus pervenit ad corpus: 4. tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum. 5. Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore, 6. memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam: Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. 7. Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum. 8. Arguebant autem eum omnes proximi ejus, dicentes: Jam hujus rei causa interfici jussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos; 9. sed Tobias, plus timens Deum quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea. 10. Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, jactasset se juxta parietem, et obdormisset, 11. et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque caecus. 12. Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae ejus, sicut et sancti Job. 13. Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei; 14. sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae. 15. Nam sicut beato Job insultabant reges, ita isti parentes et cognati ejus irridebant vitam ejus, dicentes: 16. Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas? 17. Tobias vero increpabat eos, dicens: Nolite ita loqui; 18. quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam exspectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam nunquam mutant ab eo. 19. Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum, quem consequi poterat, deferebat. 20. Unde factum est ut haedum caprarum accipiens detulisset domi; 21. cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit: Videte ne forte furtivus sit, reddite eum dominis suis; quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. 22. Ad haec uxor ejus irata respondit: Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynae tuae modo apparuerunt. 23. Atque his et aliis hujuscemodi verbis exprobrabat ei.
Versus 1: Cum esset dies festus
1. Cum esset dies festus. — Pentecostes, ut habent Hebraea et Graeca. Hoc enim die praecipue est vocandum operibus charitatis. Haec enim sunt opera Spiritus Sancti, cujus festum celebratur in Pentecoste, Act. ii, 1 et seq.
Versus 4: Caute sepeliret eum
4. Et dum sol occubuisset, caute (occulte, ne quis eum apud regem accusaret, itaque vitae periculum adiret, uti fecerat cap. i, vers. 22), sepeliret eum. — "Interdicto, ait S. Ambrosius, cap. 1, non revocabatur magis, quam incitabatur, ne deserere officium pietatis mortis metu videretur: erat misericordiae pretium mortis poena." Idem lib. I Offic. cap. iv: "Tobias, ait, formam pietatis expressit evidentius, cum relicto convivio mortuos sepeliret, et ad cibos pauperis mensae invitaret inopes." Et S. Augustinus, lib. De cura pro mortuis, cap. 1 et seq.: "Tobias, ait, sepeliendo mortuos Deum promeruisse, teste Angelo, commendatur." Sepultura enim est ultimum misericordiae officium, naturae debitum, quasi honor defuncti et cognatorum solatium, ac naturae desiderium. Audi S. Ambrosium hic, cap. 1 et ii: "Magnum hoc opus. Si viventes operire nudos praecipimur, quanto magis debemus operire defunctorum corpora? Si viantes ad longiora deducere solemus, quanto magis in illam aeternam domum profectos, unde jam non revertentur? Nihil hoc officio praestantius, ei conferre, qui tibi jam non potuit reddere, vindicare a volatilibus, vindicare a bestiis consortem naturae. Ferae hanc humanitatem defunctis corporibus dedisse produntur, homines negabunt?"
Adde fidelibus sanctis sepelienda esse corpora, ut per hoc protestemur fidem et spem resurrectionis, scilicet ea non abjici, ut cadavera equorum et canum, quorum animae cum corpore intereunt, sed sepeliri, ut resurrectura in anima, et corpore ad vitam immortalem. Rursum per sepulturam virtuti sanctorum et martyrum magnus defertur honos: unde tanta Pontificibus primis sepeliendi martyres cura exstitit; imo S. Nicomedes sepeliendo corpus S. Feliculae Martyris, et S. Justinus presbyter S. Laurentii, aliique plures per sepulturam martyrum, martyrii lauream adepti sunt.
Sic Marcianus, postea cum in corpus recens occisi incidisset, illudque sepelire vellet, captus est quasi ille eum occidisset, ideoque damnatus ad mortem; sed Dei providentia factum, ut deprehenderetur caedis auctor, itaque Marcianus liberaretur, inquit Evagrius, lib. II, cap. 1. Atque hoc opere meruit Marcianus evehi ad imperium, fierique maritus S. Pulcheriae sororis Theodosii Imperatoris, quo proinde nullus melior, nullus fortior, nullus pientior fuit Imperator: ita Baronius anno Christi 450.
Versus 10: Jactasset se juxta parietem
10. Contigit autem ut quadam die (Graece, eadem illa nocte, quae scilicet diem Pentecostes, de qua vers. 1, subsecuta est), jactasset se juxta parietem. — Hebraeus addit: Nec statim ingressus sum domum meam, eo quod pollutus essem super mortuo (ex contactu mortui quem sepelierat juxta legem Numer. xix, 11 et 16); sed dormivi, apertis oculis, extra atrium juxta parietem sub dio, ubi hirundines nidificant, et stercora in humum egerunt, iisque omnia commaculant.
Versus 11: Calida stercora inciderent super oculos ejus
11. Et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque caecus. — "Hirundinum:" Graeca habent strouthia, id est passeres; sed Septuaginta strouthia vertunt pro Hebraeo sipporim, id est aves, ut Vatablus vertit. Has autem aves ex circumstantiis loci optime Noster intellexit fuisse hirundines; harum enim stercora oculos excaecant; unde et alter textus Hebraeus hinc habet deror, id est, avis libera, puta hirundo, quae libere volat, et libere cum hominibus conversatur, et in tectis nidulatur, ait R. David. Unde illud Pythagorae symbolum: "Hirundines sub eodem tecto ne habeas," hoc est, cave a commercio garrulorum et susurronum, uti ex Aristotele explicat S. Hieronymus in Apol. contra Ruffinum, et Clemens Alexandrinus, lib. V Strom. cap. iii. Sic et a Latinis subinde quaelibet aves nominantur passeres, ut ostendit hic Serarius.
Fieretque caecus, — quia hirundinum stercus est siccum, calidum et urens, ideoque humorem oculorum siccat, itaque naturaliter excaecat. Ita Franciscus Valesius, Sacrae Philos. cap. xlii. Minus recte ergo Lyranus hanc excaecandi vim negat stercori hirundinis. Probabilius Dionysius et Valesius censent Tobiam non fuisse excaecatum, sed albuginem et membranam duntaxat oculis ejus obductam fuisse: quam subinde chirurgi acu deducentes, oculos suae libertati visuique restituunt, de qua re plura cap. vi, vers. 9. Porro hac de causa pulli hirundinum inter parentum stercora versantes excaecantur, sed a parentibus rursum visus eis redditur per herbam quae dicitur chelidonia. Audi Tertullianum, lib. De poenitent. cap. xiv: "Hirundo, si excaecaverit pullos, novit illos oculare rursus de sua chelidonia." Et Plinium, lib. VIII, cap. xxvii: "Chelidoniam visui saluberrimam hirundines monstravere, vexatis pullorum oculis, illa medentes." Et lib. XXV, cap. viii: "Hac (chelidonia) hirundines oculis pullorum in nido restituerunt visum, ut quidam volunt, etiam erutis oculis."
Mirum hoc est, aeque ac illud, quod idem scribit Plinius, lib. X, cap. xxxvii, hirundinum oculos erutos renasci. Idem asserit Aelianus, lib. III, cap. iii; citatque Aristoteles, sed mutile. Verba enim Aristotelis, lib. VI Histor. anim. cap. v, sunt: "Pullorum hirundinis recentium oculi, si quis stimulo vexaverit, resanescunt, et cernendi vim postea plane recipiunt." Jam aliud profecto, ait Aldrovandus in Hirundine, pag. 663, est visum vexatum recipere, aliud oculos erutos renasci, quod asserit Aelianus et Plinius. Idem vero Aldrovandus, pag. 689, cinerem pulli hirundinis cum melle oculis inspersum earum caliginem allata claritate dispellere, ex Dioscoride et Avicenna asseverat, imo ad idem valere fel et stercus frigidum (calidum enim acre est et adurens, unde Tobiam excaecavit) hirundinum ex Alberto Magno contendit.
Tropologice B. Petrus Damianus, lib. II epistolarum, epistola 12, et in ordine 33: "Quid, inquit, leviter volitantes hirundines, nisi leves adulantium et blanda loquentium significant mores? qui, dum blandiloquii sui suavitate demulcent, dum adulationis oleo caput audientis impinguant, interiores oculos, ne soluta luce perfruantur, excaecant."
Rursum Dionysius Carthusianus: Dormienti, ait, Ecclesiae incidere nonnunquam ab haereticum hirundinum nidis stercora, et multos excaecari videmus. Porro lib. II, cap. lvi, Thomas Cantipratensis explicat quemadmodum apibus hirundines, et aves infestae sint, id est piis, castisque animis daemones, "Potest, ait, et aliud tentationum genus, hirundinum, quarum stercore Tobias caecatus est, vel aliarum avium vexatio designare, ut sub virtutum specie, vitiorum tenebris involvamur; verbi gratia: captat quis dives fieri, et congregare divitias, ut in fine condat uberius testamentum, faciatque heredem Christum, qui copiarum suarum dereliquit, vel dominos terrae, vel parentes, aut clientulos suos, vel raptores quoslibet nequissimos possessores. Hoc maxime in clericis videmus, quorum tamen bona pauperum esse deberent, et quae eis omni die superfluunt, non in marsupio, vel in arca, sed indigno ori famelici, et in ventribus esurientium deberent liberaliter erogari."
Versus 12: Exemplum patientiae ejus
12. Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae ejus, sicut et sancti Job. — Tobias ergo et Job sunt duo patientiae exempla et specula omnibus caecis et afflictis assidue intuenda et imitanda; nil enim mali cuipiam fideli obvenit, nisi ex certa Dei praescientia et voluntate ad eum, vel a vitiis purgandum, vel in virtute, et patientia perficiendum, itaque ad ejus merita et praemia in coelo augenda. Sic permisit Deus justum Abel impietate fraterna necari; Abrahamum charissimi filii holocausto tentari; Josephum a fratribus impie vendi; Mosen cum toto populo Israelitico crudeli Pharaonis tyrannide opprimi; Davidem implacabili regis Saulis odio subjici; Susannam impudicorum calumniis exponi; Prophetam Isaiam medio serra serrari; Danielem objici leonibus. Vide decem rationes, ob quas Deus permittit Sanctos affligi recensentem S. Chrysostomum, hom. 1 ad populum. Vere S. Augustinus, serm. 226 De Temp. qui est de Tobia: "Ad hoc, ait, caecitatis incurrit exitium ut Angelum susciperet medicum."
Versus 13: Non est contristatus contra Deum
13. Non est contristatus contra Deum, — ut murmuraret, vel quereretur, diceretque: Domine, cur permisisti me in opere tuo, ob sepulturam scilicet mortuorum, ab hirundine stercorari, et excaecari? Audi S. Ambrosium, lib. De Tobia, cap. ii: "Tam sancto fessus officio propheta, dum requiescit juxta parietem aulae, cadente de passerum nido stercore, albugine caecitatis incidit, nec conquestus ingemuit, nec dixit: Haec merces laborum meorum? Fraudari magis se doluit obsequiorum, quam oculorum munere: nec caecitatem poenam, sed impedimentum putabat."
Porro Graeca et ex iis S. Ambrosius addunt: Et factae sunt albugines in oculis meis. Et abii ad medicos, et non profuerunt mihi; Achiacharus (meus de fratre nepos) autem nutriebat me, quousque profectus sum in Elymaida, periculi vitandi causa, de quo in fine cap. ultimi. Videtur enim Tobias post excaecitatem rursum ab aliquo apud regem accusatus et bonis spoliatus, sed ut habet Graecus et Hebraeus, ab Achiacharo altus et sustentatus. Achiachar vero eam ob causam videtur et ipse calumniam passus, prout Graece cap. ultimo dicitur, tumque Tobias, vel relegatus esse, vel profugisse in Elymaiden, ut in Graeco legimus. Ita Serarius et alii.
Versus 14: Immobilis in Dei timore permansit
14. Sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae. — Hic est actus heroicae patientiae, hic status viri sancti et perfecti, qui terrena cuncta, tam adversa, quam prospera despiciens, mente in coelis versatur, et jam inchoat praegustatque caelestem felicitatem. Ita Job undique afflictus dicebat cap. i, vers. 21: "Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum." In adversis ergo omnibus Deo gratias age, et sanctus, imo beatus eris. Porro Auctor Quaest. ex utroque testamento apud S. Augustinum, Quaest. cxix: "Quam laudabilis, inquit, sit sanctus Tobias, Scriptura docemur, cujus devotionem, nec captivitas minuit, nec oculorum amissio, queminus Deo benediceret, persuasit: neque exhausta substantia a via justitiae et veritatis avertit. Necessitas enim probat justum. In egestate aequitatem servare, vera et perfecta justitia est. Unde enim quorumdam devotio minuitur, inde augmentum facit laude dignus Tobias." Et paulo post: "Sancti Tobiae erectus ad Deum animus, nec captivitate fractus, nec inopia humiliatus."
Ita Sancti in caecitate Deo gratias cum Tobia egerunt, imo caecitatem amarunt. Caecus fuit S. Didymenius martyr, cui cum Julianus Apostata caecitatem exprobraret: "Ego vero, inquit Didymenius, Deo optimo maximo aeternas ago grates, quod non videam Julianum." Tandem ob egregiam Christianae legi operam navatam, et paganorum eversa idolorum monstra, in Tiberim projectus ex illo in coelum migravit; plus hic unus vidit caecus, quam omnes larvarum cultores oculati. Caecus fuit Didymus S. Hieronymi praeceptor, quem ipse suum videntem vocat. Caecus per 4 annos fuit Spes Abbas, cujus morientis anima specie columbae evolavit in coelum, teste S. Gregorio, lib. IV Dialog. cap. x. Plura vide apud nostrum Matthaeum Raderum, parte III Viridarii, cap. iii. Caecus fuit S. Audomarus Ternani episcopus anno Domini 658, qui cum per S. Vedastum usum videndi dudum amissum recuperasset, fertur aegro id animo tulisse, et votis impetrasse, ut reserata lumina rursum oborta caecitate velarentur, quam in salutem suam, a Deo immissam sibi dictitabat. Hic vidit quid commodi caecitas afferret, quantorumque malorum occasiones praecideret. Sanctimonialis illa apud Joannem Moschum in Prato spir., cap. xcvi, oculos sibi erutos misit ad adolescentem specie oculorum suorum captum, itaque eum compunxit, ut monachum probatissimum effecerit. S. Aquilinus tempore Clodovaei, pontifex Ebroicensis creatus, petivit ab aeterna luce, ut sibi mortalia oculorum lumina clauderet, ut coelestem contemplari firmioribus mentis oculis lucem posset: impetravit, nihilominus munere Pontificatus egregie concionando perfunctus. Ita habet vita ejus apud Surium die 19 octobris.
Versus 15: Insultabant reges beato Job
15. Nam sicut beato Job insultabant reges. — Hinc patet amicos Job, scilicet Eliphaz, Baldad et Sophar fuisse reges, id est regulos et principes aliquot oppidorum, de quo plura Job cap. ii et ultimo. Hi venerant consolaturi Job, sed pro consolatione ingesserunt desolationem; arguerunt enim eum scelerum gravium, quasi ob ea Deo tam dire castigaretur: unde insultasse eos Job liquet. Nonne cap. vi, versu 23, referentur "detraxisse sermonibus veritatis?" versu 26: "ad increpandum tantum eloquia concinnasse, et in ventum verba protulisse, super pupillum irruisse, et amicum subvertere voluisse?" Nonne cap. xiii, 4, vocantur "fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum?" cap. xvi, 9: "falsiloqui?" et cap. xix, 2: "Usquequo, ait Job, affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. Vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis." Tandem vero quis contra eos Deo ipso vel testis, vel judex gravior? eorum certe uni, cap. xlii, versu 7, Deus coelitus occlamat: "Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos; quoniam non estis locuti contra me rectum, sicut servus meus Job." Ita Serarius.
Porro Job adhuc vivens vocatur beatus, quia, ut ait S. Jacobus, cap. i, 12: "Beatus vir qui suffert tentationem; quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae." "Beatus fuit Job, ait, epist. II, cap. ix, S. Fulgentius, cum in divitiis juste viveret; sed beatior, cum in paupertate justior exstitisset. Beatus fuit, cum decem circumdaretur filiis; sed beatior, cum una cunctorum simul orbitate percussus, in Dei dilectione permansit immobilis. Beatus etiam fuit in corporis sospitate; sed beatior est factus in vulnere. Beatior etiam in acervo squaloribus pleno, quam in palatio marmoribus adornato."
Versus 16: Ubi est spes tua?
16. Ubi est spes tua? — q. d. Spes tua te fefellit, fuitque falsa et fallax; sperabas enim per eleemosynas obtinere a Deo prospera omnia, et ecce Deus per sepulturam mortuorum te caecavit, et oculis privavit. Quid enim infelicius et miserius oculis orbato et caeco?
Versus 18: Filii sanctorum sumus
18. Filii sanctorum sumus, — puta Abrahae, Isaac et Jacob, etc., eorum ergo fidem, spem, patientiam et constantiam in adversis imitemur. Idem dicit Christianus afflictus: Filius sum Christi; ejus ergo passionem et crucem jugiter intuebor, ac patientiam imitabor. Filius sum SS. Apostolorum et Martyrum, ut S. Pauli, S. Laurentii, S. Stephani, S. Vincentii, etc., qui tot et tanta pro Christo pertulerunt: ergo eos sequar, et vel modicum meum malum Christi amore liberaliter et fortiter sustinebo. Sum enim filius Sanctorum, ideoque ipse sum sanctus, id est fidelis, Deo dicatus, et ab eo vocatus ad perfectam sanctitatem, quae in patientia consistit. "Patientia enim opus perfectum habet," Jacobi i, 4.
Et vitam illam exspectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam nunquam mutant ab eo. — Respondet apposite Tobias insultantibus sibi: "Ubi est spes tua?" q. d. Spes mea non refertur ad bona praesentia, sed futura. Spero enim post hanc, aliam vitam beatam et aeternam, quam Deus dabit iis qui in fide et spe illius constanter in quibusvis adversis persistunt. Haec spes alterius et felicis vitae excitavit septem fratres Machabaeos, ut sartagines, tympana, equuleos et omnia tormenta superarent, imo contemnerent; unde ad Antiochum tyrannum intrepide dicebant: "Tu quidem scelestissime, in praesenti vita nos perdis, sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit," II Mach. ix. Idem senserunt et dixerunt caeteri martyres fere ad unum omnes, qui, ut ait Apostolus, Hebr. xi, 37: "Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, etc., non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem;" quia et Christus ipse, ut ait idem ibidem, cap. xii, 2, "proposito sibi gaudio (mox futurae resurrectionis et ascensionis gloriosae) sustinuit crucem confusione contempta." Quem imitatur S. Franciscus: "Tanta, ait, est gloria quam exspecto, ut omnis me poena delectet."
Versus 20: Haedum caprarum accipiens detulisset domi
20. Unde factum est ut haedum caprarum accipiens detulisset domi, — in domum. Graeca addunt haedum hunc dono additum Annae supra mercedem texturae suae; cumque Annae hoc dicenti non crederet Tobias plane, illa irata eum irrisit dicens: "Vana facta est spes tua, etc." Habebat Tobias occasionem dubitandi de furto, tum quia nunquam haedus talis domi suae comparuerat, nec talis dari solet pro mercede textricibus, nec talem unquam acceperat, et attulerat Anna; tum quia Anna erat pauper: timebat ergo ne paupertas eam coegisset ad haedum errantem et perditum in domum inducendum; tum quia ipse erat justitiae amantissimus, et furti osor acerrimus, aeque ac tenerrimae et delicatissimae conscientiae: "Bonarum autem mentium est timere culpam, ubi non est culpa," ait S. Bernardus.
Simili modo in summa rerum inopia, et fame oblatum divinitus panem, "timens ne forte alienus esset, et culpam velut ex pietate perpetraret," suis apponere mercenariis formidabat S. Sanctulus apud D. Gregorium, Dialogorum lib. III, cap. xxxvii.
Versus 22: Manifeste vana facta est spes tua
22. Ad haec uxor ejus irata respondit: Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynae tuae modo apparuerunt esse vanae, — cum per eas te et me, totamque familiam in tantam egestatem, caecitatem et angustiam adduxeris. Disce hic a Tobia pro benefactis maledicta, imo maleficia etiam ab intimis amicis recipere, et constanter ferre. Hoc est praemium patientiae, haec ejus corona, ut ipsa novam passionem provocet, in eaque nova majorique patientia coronetur. Audi S. Augustinum, serm. 48 in Matth.: "Quanta putatur infelicitas hominum, qui lucem istam corpoream non vident! Excaecatus est aliquis? continuo dicitur: Iratum Deum habuit; aliquid mali commisit. Hoc uxor Tobiae dicebat viro. Clamabat ille propter haedum, ne de furto esset: nolebat sonum furti audire in domo sua. Illa defendens factum suum, opprobrio percutiebat maritum; et cum ille diceret: Reddite, si de furto est; illa respondebat resultans: Ubi sunt justitiae tuae?
Quam caeca erat, quae furtum defendebat? et quam lucem videbat, qui furtum reddi imperabat! illa erat foris in luce solis, ille erat intus in luce justitiae. Quis eorum erat in luce meliore?"
Et S. Cyprianus, lib. De mortalitate: "Et Tobias post opera magnifica, post misericordiae suae multa et gloriosa praeconia, caecitatem luminum passus, timens et benedicens in adversis Deum, per ipsam corporis sui cladem, crevit ad laudem, quem et ipsum uxor sua depravare tentavit, dicens: Ubi sunt justitiae tuae? ecce quae pateris. At ille circa timorem Dei stabilis et firmus, et ad omnem tolerantiam passionis fide religionis armatus, tentationi uxoris invalidae in dolore non cessit, sed magis Deum patientia majore promeruit, quem postmodum Raphael angelus collaudat."
Simili modo S. Saturus procurator domus Hunerici regis Ariani, cum ab eo maximis minis, indeque ab uxore propria multis lacrymis sollicitaretur ad Arianismum, intrepide cum S. Job respondit: "Tanquam una ex insipientibus mulieribus loqueris. Formidarem, mulier, si sola esset hujus vitae amarae dulcedo; artificio, conjux, diaboli ministraris. Si diligeres maritum, nunquam ad secundam mortem attraheres proprium virum. Distrahant filios, separent uxorem, auferant substantiam mei Domini, ego securus de promissis verba tenebo: Si quis non dimiserit uxorem, filios, agros, aut domum, meus non poterit esse discipulus. Quid ultra? discedente muliere cum filiis refutata, confortatur Saturus, ad coronam discutitur, exspoliatur, poenis conteritur, mendicus dimittitur." Ita Victor Uticensis, lib. I Persecutionis Vandalicae, sub finem.
Virtutes correspondentes Job et Tobiae
Job et Tobias in multis fuere persimiles: primo, in profusis eleemosynis, et cujuslibet misericordiae officiis, qualia de se praedicat Job, capite xxxi, et Tobias hic, cap. i.
Secundo, in constanti rerum adversarum, praesertim paupertatis, caecitatis, et morborum tolerantia, imo gratiarum actione. Sunt enim ipsa Dei magna beneficia, utpote magnae virtutis, magnique praemii materia. Dicebat ergo Job patiens: "Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum." Idem dicebat Tobias.
Tertio, Tobias haec omnia sustinuit ob spem futurae vitae beatae, vers. 18. Sic et Job, cap. xix, 25: "Scio, ait, quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum. Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum, etc., reposita est haec spes mea in sinu meo."
Quarto, Job irrisus fuit ab uxore et amicis, sed irridentes irrisit; sic et Tobias.
Quinto, Deus Tobiae opes ablatas visumque restituit; sic et Jobo, cap. ultim., omnia reddidit duplicia.