Cornelius a Lapide

Tobias III


Index


Synopsis Capitis

Tobias irrisus ab uxore, Sara ab ancilla, gementes et orantes a Deo exaudiuntur, qui proinde mittit sanctum Raphaelem, ut utrumque curet.


Textus Vulgatae: Tobias 3:1-25

1. Tunc Tobias ingemuit, et coepit orare cum lacrymis, 2. dicens: Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viae tuae, misericordia, et veritas, et judicium. 3. Et nunc, Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis; neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. 4. Quoniam non obedivimus praeceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et improperium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos. 5. Et nunc, Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum praecepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te. 6. Et nunc, Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et praecipe in pace recipi spiritum meum: expedit enim mihi mori magis quam vivere. 7. Eadem itaque die contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum, et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, 8. quoniam tradita fuerat septem viris, et daemonium nomine Asmodaeus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. 9. Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens: Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. 10. Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suae: et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit; 11. sed in oratione persistens, cum lacrymis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam. 12. Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum, 13. dixit: Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum: qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his, qui invocant te. 14. Ad te, Domine, faciem meam converto, ad te oculos meos dirigo. 15. Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. 16. Tu scis, Domine, quia nunquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. 17. Nunquam cum ludentibus miscui me: neque cum his qui in levitate ambulant, participem me praebui. 18. Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere. 19. Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni: quia forsitan viro alii conservasti me. 20. Non est enim in hominis potestate consilium tuum. 21. Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur: si autem in tribulatione fuerit, liberabitur; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. 22. Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem, tranquillum facis; et post lacrymationem et fletum, exultationem infundis. 23. Sit nomen tuum, Deus Israel, benedictum in saecula. 24. In illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei: 25. et missus est Angelus Domini sanctus Raphael, ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatae.


Versus 1: Tunc Tobias ingemuit et coepit orare

1. Tunc Tobias ingemuit, et coepit orare cum lacrymis. — Graece, cum gemitu et lacrymis; Hebraice, cum suscepto dolore magno, et quadam etiam corporis aegritudine. Dolor enim animi creat dolorem corporis, et aegritudo mentis aegritudinem parit carnis. Passio enim, et affectio animi per sympathiam in corpus sese diffundit. Vide hic quam verum sit illud Eccles. vii, 8: "Calumnia conturbat sapientem." En tibi caecitas non turbavit Tobiam, sed conturbavit eum calumnia uxoris. Caecitatem enim sciebat sibi immissam a Deo ex ratione justa; at calumniam sentiebat sibi ab uxore fieri non ex ratione, sed ex passione injusta, quae idcirco grave erat peccatum, quod proinde ipsum valde affligebat. Magis enim offensa Dei creatoris sui, quam injuria propria, eum cruciabat.

Coepit orare cum lacrymis, — ex intimo cordis sensu, devotione et compunctione: ideoque quasi vim intulit Deo, ut eum exaudiret et consolaretur. Audi S. Augustinum, serm. 226 De Tempore, qui est de Tobia: "Oratio justi, clavis est coeli. Ascendit precatio et descendit Dei miseratio. Licet alta sit terra, altum coelum, audit tamen Deus hominis linguam, si mundam habeat conscientiam. Cum sensibus loquitur, si sit solus noster gemitus. Sufficit auribus imber oculorum, fletus citius audit, quam voces." Audi et S. Bernardum, De modo bene vivendi, serm. 10: "Anna, mater Samuelis, per compunctionem et lacrymas meruit habere filium; insuper obtinuit apud Deum prophetiae donum. David per compunctionem et lacrymas obtinuit veniam perpetrati homicidii, atque adulterii. Sic enim audivit per prophetam: Non morieris, quia Dominus transtulit peccatum tuum. Pater Tobias per compunctionem et lacrymas meruit accipere curationem caecitatis et consolationem paupertatis. Sic enim dixit ei Raphael angelus: Gaudium tibi semper sit; et adjecit: Forti animo esto, in proximo est ut a Deo cureris. Etiam Maria Magdalena per compunctionem et lacrymas meruit a Domino audire: Remittuntur tibi peccata tua."


Versus 2: Omnes viae tuae misericordia, et veritas, et judicium

2. Et omnes viae tuae misericordia, et veritas, et judicium. — Viae Dei sunt ordinationes, consilia, decreta, gubernationes, actiones, opera. Hisce enim quasi viis utitur, et ad creaturas, hominesque regendos descendit; quasi dicat omnia Dei opera sunt misericordia, vera et justa; misericordia, quia mille nostris miseriis, mille miserationibus succurrit. Rursum quia cum peccata nostra punit, punit citra condignum, et justitiam misericordia temperat. Item punit levibus poenis in hac vita, ut per eas metientes, et metuentes atrocissima gehennae supplicia, declinando a peccatis caveamus. Denique punit unum, vel paucos, ut caeteri omnes eorum exemplo sapiant.

Eadem sunt vera, quia sapientiae et veritati primae conformia; et quia verissime quod promisit, quodque minatus est, praestat. Est enim ipse in dictis factisque verissimus et constantissimus. Eadem sunt judicium, quia manant ab aeterna lege, quae est in mente Dei, et a prima justitia, judicioque divino, ideoque justissimo.

Tropologice, Deus vult ut in hisce tribus ipsum imitemur. Cupit ergo in omnibus actionibus nostris "misericordiam" quamdam inesse, ut vel aliis subveniamus, vel certe nobis ipsis: "veritatem," ut convenienter naturae ac rationi, convenienter etiam fini nostro, et si quid ulli dixerimus, dictis ipsis convenienter agamus: "judicium," ut cuilibet, quod suum est, Deo, proximo, nobis ipsis tribuamus, prudenterque vivamus. Ita Serarius.


Versus 6: Praecipe in pace recipi spiritum meum

6. Praecipe in pace recipi spiritum meum. — Graeca addunt: Quia audivi exprobrationes immeritas; unde patet quam graviter probra uxoris et aliorum pupugerint animum Tobiae, ut optaverit mori. Ait enim: "Expedit enim mihi mori magis, quam vivere." Vita enim in assiduo magnoque moerore non est vita, sed mors, imo pejor morte; quare recta ratio dictat tunc satius esse mori, quam vivere, si nimirum ita placeret Deo. Sic Job, cap. vii, vers. 15: "Suspendium, ait, elegit anima mea, et mortem ossa mea." Et Elias, lib. III Reg. cap. xix, vers. 4, persecutiones sustinens a Jezabel, "petivit animae suae, ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam." Et S. Paulus, II Cor. i, 8: "Supra modum, ait, gravati sumus, supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere." Fortioris tamen et generosioris animi est mortem non optare, sed adversa quaelibet invicto animo tolerare et superare. Unde S. Augustinus a Vandalis Hippone obsessus: "Noveritis, inquit, me hoc tempore nostrae calamitatis, id Deum rogare, ut aut hanc civitatem ab hostibus circumdatam liberare dignetur, aut, si aliud ei videtur, suos servos ad perferendam suam voluntatem fortes faciat; aut certe, ut me de hoc saeculo ad se accipiat." Et hoc tertium obtinuit. Nam tribus mensibus antequam urbs caperetur, vita functus est.


Versus 7: Sara filia Raguelis audiret improperium

7. Eadem itaque die contigit ut Sara. — Nota hic miram Dei erga suos fideles providentiam. Combinavit enim calumniam Tobiae cum calumnia Sarae, ac orationem et compunctionem Tobiae cum oratione et compunctione Sarae, ut utrumque consolaretur per mutuum conjugium. Et hoc significat to itaque, quod respicit futuram conjugii narrationem. Hoc est quod ait Salomon, Proverb. xix, 14: "Domus et divitiae dantur a parentibus: a Domino autem proprie uxor prudens."

Similia sunt in vitis Sanctorum. Joannes Moschus in Prato spirituali, cap. cci, narrat filium cujusdam Constantinopolitani viri clarissimi, qui omnia erogarat in pauperes, ac moriens non nisi Christum filio curatorem reliquerat, cum filius jam depauperatus templum ingressus, devote Deum invocaret, visum a Patricio quodam ditissimo, qui pro hac pietate filiam suam cum ampla dote illi despondit.

In Rages civitate Medorum. — Graeca habent, in Ecbatanis; nam Rages civitas sita erat in monte Ecbatanis, ut dicitur cap. v, vers. 8, eratque metropolis et regia Medorum.


Versus 8: Daemonium nomine Asmodaeus occiderat eos

8. Quoniam tradita fuerat (successive) septem viris, et daemonium nomine Asmodaeus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. — Causam necis a Raphaele audiemus cap. vi, vers. 17: "Daemonium" graece additur τὸ πονηρόν, id est illud malum et nequam, scilicet, pessimum et nequissimum, ut ait S. Prosper, parte II Promis. xxxix.

Plato in Cratylo ait daemones dici, quasi δαήμονες, id est scientes, quod plenam habeant naturae, et rerum naturalium cognitionem, idque probat Lactantius, lib. II Divin. Inst. cap. xiv, et S. Augustinus, lib. IX De Civit. Dei, cap. xx. Secundo, alii daemonis etymon derivant a δαμάσθαι, id est regere, quod daemones sint hominum gubernatores; unde Plutarchus scripsit librum de genio Socratis, qui eum dirigebat. Tertio, Eusebius, lib. IV Praeparar. Evang.: Daemon, inquit, dicitur a δαμαίνειν, id est terrere, quod homines terrefaciat. Nam: "Si quod, ait apud S. Athanasium S. Antonius, daemones in pectoribus malae mentis et pavoris semen invenerint, quasi latrones qui deserta obtinent loca, acceptos cumulant timores, et crudeliter imminentes infelicem puniunt animam." Addit S. Athanasius: Ad sanctum Antonium adductus est adolescentulus "principalem habens daemonem," quem ad discipulum suum ablegans dicebat: "Non est hoc meum opus. Nam contra hunc daemonum ordinem," principalem scilicet, "nondum sum donatus gratia; sed haec est Pauli gratia simplicis," prout Palladius cap. xxviii narrat.

Quarto, Eugubinus, libro VIII De perenni phil. cap. xix, Graecum δαίμων derivat ab Hebraeo שדים sedim, vel per crasim sdaim, id est perditores, vastatores; tales enim sunt, et talis maxime est Asmodaeus.

Quaeres quisnam sit Asmodaeus: Rabbini apud Eliam in Thisbi asserunt primo, Asmodaeum natum e Noema, quae fuit soror Tubalcain, et Schimronis uxor, Genes. iv, 22. Quatuor enim daemonum esse matres, scilicet, Noemia, sive ut ipsi nominant, Nahema, Lilith, Ogereth, et Machlath. Secundo, Asmodaeum esse eum, qui in paraphrasi Chaldaica, Job xxviii, vocatur Samael, qui Evam tentavit et superavit, ac conjuges exagitat, auctorque est omnium rixarum. Cum illo Sarae certamen fuisse, quae ab angelo Dei adjuta victrix abiit: unde ipsa a vincendo et praevalendo nomen accepit. Sara enim Hebraice idem est, quod dominans et domina. Hoc posterius aptum verumque est. Tertio, Eccles. i, 1: "Ego Ecclesiastes fui Rex;" Chaldaeus vertit: Aschmedai malca deschedim, id est Asmodaeus rex daemonum. Addit Zohar Salomonem regno ejectum ab Asmodaeo in deserto fuisse detentum; ipsumque Asmodaeum interim speciem Salomonis assumpsisse, ac jus Hebraeis in Jerusalem dixisse. Verum haec Rabbinorum sunt commenta, ideoque figmenta.

Dico ergo Asmodaeum esse daemonem, qui homines ad libidinem exagitat, ac superatos a se plectit, maleque mulctat, uti male mulctavit septem Sarae sponsos ob impudicitiam. Id ita esse colligitur ex ea quae Asmodaeo, cap. vi, vers. 17, concessa potestas est: "Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se, et sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, habet daemonium potestatem super eos." Solent vero daemones eorum ipsorum, quos deceperint, esse carnifices: "A quo enim quis superatus est, hujus et servus est," II Pet. ii, 19. In eos ergo, quasi reos et mancipia sua suppliciis suis grassatur Asmodaeus. Unde Asmodaeus, vel Asmodaei socius, aut subditus fuit daemon ille, quem Cyprianus primum magus, sed postea fidelis, et martyr suis incantationibus excivit, ut S. Justinam virginem et martyrem in adolescentis, qui eam ambiebat, amorem inflecteret, sed frustra. Vicit enim eum signo crucis, oratione et constantia S. Justina. Talis quoque fuit daemon ille, qui puellam ab adolescente mago incantatam obsidens, a S. Hilarione rogatus cur ipsum adolescentem magum potius non obsedisset, respondit: "Ut quid in eum intrarem, qui habebat collegam meum amoris daemonem?" uti refert S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis. Denique audi S. Athanasium in Vita S. Antonii: "Daemon ille ad Antonii se genua provolvens, humana voce flebat, dicens: Multos reduxi, plurimos decepi; nunc autem, ut a caeteris Sanctis; ita et tuo sum labore superatus. Quem cum interrogaret Antonius, quisnam esset qui talia loqueretur, ait: Ego sum fornicationis amicus, ego multimoda adversum omnes adolescentes turpitudinis arma suscepi, hinc et spiritus fornicationis vocor. Quantos pudice vivere disponentes fefelli! quot tenuiter incipientes ad sordes pristinas redire persuasi! ego sum propter quem propheta lapsos increpat dicens: Spiritu fornicationis seducti estis; et revera per me illi fuerant supplantati, ego sum qui te ipsum saepe tentavi, et semper repulsus sum."

Quaeres secundo, cur vocetur Asmodaeus? Respondet primo Serarius: Asmodaeus dicitur quasi אש מד, id est ignis Medai, id est Mediae, quod esset rex daemonum omnium, qui tum Mediam (in qua erat Rages, ubi agebat Sara, ejusque septem sponsi occisi ab Asmodaeo) vicinasque provincias incolebant. Cum enim in Media versaretur, ubi regem nisi in ea ipsa regione ageret? ipse ergo omnes Medos ad libidinem suscitabat, ac superatos a se affligebat. Sunt enim daemones Persici, Medici, Africi, Australes, Meridionales, sepulcrales, aerii, ignei, aquei, terrei, uti docet Rhodiginus, lib. II, cap. iv et v, Chaldaeus, Cant. cap. iv, vers. 6, et Thomas Cantipratensis, lib. II Apum, cap. lvii, num. 9.

Secundo, Asmodaeus, vel ut Hebraice dicitur Asmodai, significat peccati abundantiam; אשם ascam, enim est peccatum, די dai est abundantia; ubi enim ardet libido, ibi abundant peccata. Nam ut ait S. Gregorius in lib. I Reg. cap. xv: "More ignis libido succenditur, et si negligenter exstinguitur, adjacens stipula velociter inflammatur."

Tertio, Asmodaeus idem est quod אש es, id est ignem, vel אשם ascam, id est peccatum, מודד modad, id est metiens et mensurans, ut quanta sit concupiscentia exploret, tantamque poenam culpae commensam irroget.

Quarto, Asmodaeus idem est quod disperditor, desolator, ab אשם ascam, id est desolavit, vel a שמד scamad, id est disperdidit.

Quinto et aptissime, Asmodaeus dicitur quasi אש es, id est ignis, vel ascam, id est peccati, שומד scomed, id est disperditor. Ipse enim inducitur hic, ut libidinis ultor, et sponsorum impudicorum occisor.

Mox ut ingressi fuissent ad eam. — Graece, antequam essent ipsi cum ea, ut in uxoribus, id est antequam congrederentur. Non enim permisit Deus Saram tam castam a tam incestis tangi, sed ante tactum eos per Asmodaeum occidit, eo quod vellent eam effreni libidine invadere.


Versus 9: Amplius ex te non videamus filium aut filiam

9. Amplius (deinceps; nam nullum hucusque genuerat filium) ex te non videamus filium, aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. — Gravis fuit haec contumelia jactata ab ancilla, vel ut graece est ab ancillis in Saram, Graeca magis eam exaggerant; sic enim habent: "Et dixerunt ad eam: Non intelligis suffocans tu viros? ecce septem habuisti, et unius eorum non es nominata. Quid nos flagellas? Si mortui sunt, vade cum eis: non videamus tuum filium, vel filiam in saeculum."

Ubi nota tria convicia ab ancilla Sarae fuisse objecta; primo, quod septem sponsos occidisset, imo suffocasset, cum id non fecisset ipsa, sed Asmodaeus. Quid enim turpius, quid atrocius sponsae, quam dicere: Tu occidisti tuum sponsum? Secundo, quod nomen ejus depravet; pro "Sara" enim, id est domina, vocat eam צרם tsaram, id est tribulatam et miseram. Tertio, sterilitatem ei perpetuam imprecatur. Sic S. Monica, ab ancilla vocata meribibula, valde fuit afflicta, ut refert S. Augustinus, lib. IX Confess. cap. viii. Sic et Sara hic adeo fuit excruciata, ut vers. 15 oret: "Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me."


Versus 10: Perrexit in superius cubiculum

10. Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum. — Graece est: Tristata est, ὥστε ἀπάγξασθαι, quod Vatablus vertit: ut praefocare se cogitaret: sed resiliens, seseque corrigens dixit: Unica patri meo sum; illud si faciam, ipsi dedecus sempiternum erit, et praesentissima mortis occasio, quia ejus senectutem cum maerore ad inferos deducam, id est ad mortem, seu sepulcrum, ut cap. vi, vers. 7. Ita et Hebraeus qui habet: In tantum affligebatur, ut strangulare se cuperet; quod etiam fecisset, nisi cogitasset iterum, sic deducam canos patris et matris cum dolore ad sepulcrum. Melius Interpres Graecorum Bibliorum Regiorum vertit: Tristata est, ut suffocaretur, scilicet prae angustia doloris et maeroris.


Versus 11: Tribus diebus et noctibus non manducavit neque bibit

11. Et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit; sed in oratione persistens. — Vide hic fructum contumeliae; ipsa enim peperit compunctionem; haec jejunium et orationem triduanam. Nam, ut ait Lyranus: "Fervor orationis, et prolixitas inducit oblivionem cibi et potus." Et Glossa: "Sola, inquit, oratione pinguescit, quem macies corporis pascit."


Versus 13: Benedictum est nomen tuum, Deus

13. Benedictum est nomen tuum, Deus. — Graeca uberius habent: Benedictus es, Domine Deus meus, et benedictum nomen tuum sanctum, et gloriosum in saecula. Benedicant te omnia opera tua in saeculum. Hac oratione triduana impetravit Sara a Deo resignationem et tranquillitatem animi cum magna in Deum confidentia, ut novam orationem ordiens prorumperet in Dei benedictionem et laudem; nam, ut ait S. Ambrosius, capite ii Inst. Virg.: "Bona oratio, quae ordinem servat, ut primo a divinis inchoemus laudibus. Si enim, cum apud hominem agimus, benevolum volumus judicem facere, quanto magis cum dominum nostrum precamur? Primo ergo immolemus Deo sacrificium laudis."

Et in tempore tribulationis peccata (ob quae tribulantur, et consequenter tribulationem ipsam, dimissa enim culpa saepe dimittitur et poena) dimittis his qui invocant te; — nam ut ait Eccli. cap. ii, vers. 13: "Pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata." Rursumque cap. iii, vers. 17: "In die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua."


Versus 16: Nunquam concupivi virum

16. Tu scis, Domine, quia nunquam concupivi virum, — ut eum ambirem ex concupiscentia et libidine, sed tantum eum accepi prolis causa, ut parentibus obtemperarem, eisque nepotes et haeredes procrearem.

Mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia, — non tantum libidinis, sed et gulae, superbiae, avaritiae, caeterarumque illecebrarum. Magna fuit haec puritas et continentia Sarae, ob quam meruit a Deo exaudiri, et beari.


Versus 17: Nunquam cum ludentibus miscui me

17. Nunquam cum ludentibus miscui me: — Primo Rabbini ludum impudicum accipiunt, qualem ludunt obscaeni fornicarii. Sicque explicant illud Exodi cap. xxxii, vers. 6: "Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere," id est fornicari. Melius Hugo et alii ludum quemlibet accipiunt puellis familiarem, praesertim saltationem et choream, ait Hugo, quam vir sapiens et probus apud Caesarium, lib. IV, cap. xi, vocat "ludum diaboli." Et Matthaeus Clingius in Locis commun. cap. De tripudio et chorea: "Quid, ait, est chorea? Est circulus cujus centrum est diabolus, et circumferentia omnes Angeli ejus." Quocirca B. Virgo, teste S. Gregorio, IV Dialog. cap. xvii, monebat Musam virginem, "ut nihil ultra leve aut puellare ageret, jocis ludisque abstineret." Unde etiam Jeremias, cap. xv, vers. 17: "Non sedi, ait, in concilio ludentium." Quem in locum S. Hieronymus: "Utinam, ait, Dominus praestet et nobis non sedere in concilio ludentium, et eorum qui futura non cogitant!" Sic etiam Psal. xxv, David: "Non sedi cum concilio vanitatis."


Versus 21: Vita ejus si in probatione fuerit coronabitur

21. Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur, — si nimirum in tentatione et probatione manserit Deo fidelis et constans. Nam, ut ait S. Jacobus, cap. i, vers. 12: "Beatus homo qui suffert tentationem; quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se."

Et si in correptione (ita legendum cum Romanis et Graecis, non "corruptione," uti legunt nonnulli) ad misericordiam tuam venire licebit, — q. d. Si tuus cultor, o Domine, a te ob aliquod delictum corripiatur et castigetur, per poenitentiam veniam postulans, illam a te impetrabit. Hoc fine enim eum corripuisti et castigasti, ut eum ad delicti poenitentiam impelleres, et poenitenti parceres, tibique reconciliares.


Versus 22: Post tempestatem tranquillum facis

22. Quia post tempestatem tranquillum facis: et post lacrymationem et fletum exultationem infundis, — nimirum post nebula Phoebus, post noctem aurora, post hyemem aestas, post morbum sanitas, post desolationem consolatio, post crucem gloria, post mortem resurrectio, et ut ait Tertullianus in Apolog. Christus, post fel, favos et mella gustavit. Vere Salomon, Prov. xiv, 10: "Cor, ait, quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus." Vide ibi dicta. Et Psaltes, Psalm. xciii, 19: "Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam."


Versus 25: Missus est Angelus Domini sanctus Raphael

25. Et missus est Angelus Domini sanctus Raphael, ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatae, — id est praesentatae et oblatae per Angelos utriusque custodes, imo per S. Raphaelem, uti ipse Tobiae asserit cap. xii, vers. 12: "Quando, inquit, orabas cum lacrymis, ego obtuli orationem tuam Domino." Hinc Apoc. viii, 3, dicitur Angelus stetisse cum thuribulo aureo, eoque obtulisse Deo incensum, id est orationes sanctorum. "Raphael" Hebraice dicitur quasi רפא אל rophe el, id est medicus Dei, aut medicina et curatio Dei. Ita S. Gregorius, hom. 34 in Evang., et S. Hieronymus in cap. viii Danielis. Sic Deus ipse vocatur rophe, id est medicus, curator et salvator tuus, Graece ὁ ἰώμενός σε, id est medens tibi, et sanans te, Exodi xv, 26, Psal. xxxix, 5, et alibi saepe. Raphael ergo est Dei medentis vicarius, exsecutor et operator sanitatis. Unde Ecclesia in officio Michaelis orat Christum:

Angelum nobis medicum salutis Mitte de coelis Raphael, ut omnes Sanet aegrotos, pariterque nostros Dirigat actus.

Apud S. Augustinum, serm. 226, ait ipse Raphael: "Ego sum minister curationis, Deus est auctor sanitatis." D. Hieronymus, loco citato: "Ubicumque, ait, medicina et curatio necessaria est, Raphael mittitur, qui interpretatur curatio vel medicina Dei, hoc videlicet nominis interpretatione significante, quod in Deo sit medicina vera." Hebraicus textus paulo infra: "Misit, ait, Dominus Angelum Raphaelem, Principem curationibus praepositum, sive qui sanitatum praeses est." Unde in Romano Missali, quod anno 1520 Parisiis editum, Missa est de S. Raphaele, pro aegrotantibus et peregrinantibus.

Porro Hebraeus hoc loco sic habet: In tempore illo exaudita est oratio amborum in conspectu ipsius Seconah, et in conspectu throni gloriae Jehovah; oratio quidem Tobiae pro caecitate oculorum suorum; oratio vero Sarae pro humiliatione parentum suorum. Seconah est Spiritus Sanctus, ait R. Elias, ita dictus, quod habitet in sanctis: שכן sachan enim est habitare.

Graeca Romana habent: Exaudita est oratio amborum in conspectu gloriae magni Raphaelis, id est magni Dei, qui summus est Raphael, id est medicus et curator, uti jam dixi; aut, q. d. Exaudita est oratio in conspectu Dei, ut vertit Noster, qui est gloria magni Raphaelis. Deus enim omnium Angelorum et hominum est decus et gloria, juxta illud Psal. iii, 4: "Tu, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum." Aut tertio et optime, q. d. Exaudita est oratio amborum a Deo, in conspectu gloriosi magnique Raphaelis, qui eamdem divinae majestati obtulerat. Esto enim Raphael Tobiae esset praesens, ideoque a Sara absens, tamen absentis preces ipse videbat et audiebat; imo poterat in ictu oculi a Tobia avolare ad Saram, indeque revolare ad Tobiam, adeoque ad Deum in coelum empyreum. Angeli enim sunt celerrimi, et instar fulguris e coelo in terram dilabuntur.

Allegorice Glossa: "Mystice, ait, per Raphaelem intelligi potest Dominus noster Jesus Christus, qui dicitur magni consilii Angelus secundum translationem 70, Isaiae ix. Et venit in mundum ad curandum in utroque sexu genus humanum."

In Graecis porro dicuntur paulo signatius nonnulla: Missus est Raphael, ut ambobus mederetur; ipsius Tobiae albugines abstergeret, et Saram Raguelis filiam daret Tobiae, filio Tobit uxorem, et vinciret Asmodaeum, malum daemonium, quia ad Tobiam pertineret haereditatem illam accipere, id est Saram, quae illi velut optima haereditas debebatur, idque quia, ut ait Hebraeus: Tobiae jus erat propinquitatis, id est propinquitatis jure illam sibi vindicare poterat.

Quaeres ex qua hierarchia sit Raphael: Dominicus Bannes in I part., Quaest. cxii, art. 4, putat esse ex infimo ordine Angelorum, quia ipse videtur fuisse Angelus custos Tobiae; Angeli autem custodes sunt ex infimo ordine. Unde S. Thomas, I part. Quaest. cxiii, art. 3, ait Michaelem esse ex ordine Principatuum, Gabrielem ex ordine Archangelorum, Raphaelem ex ordine Angelorum.

Secundo, Serarius hic, Quaest. II, putat esse ex ordine penultimo, qui est Archangelorum. Nam S. Isidorus, libro VII, Origenes, capite v, Prosper, part. II Promis. cap. xxix, et alii Raphaelem vocant Archangelum.

Tertio, alii apud Joannem Eckium, homilia 3 in festo S. Michaelis, censent Raphaelem esse ex ordine Potestatum. Hi enim potestatis suae imperium in daemones exercent, uti fecit hic Raphael, ligando Asmodaeum. Alii opinantur eum esse ex ordine Virtutum.

Quarto et optime plures censent Raphaelem esse ex primo ordine Seraphinorum, adeoque esse unum e septem primis Seraphinis. Hi enim proxime assistunt Deo, uti astare se ait Raphael, cap. xii, 15. Ita Gregorius de Valentia, I part. in Quaest. cxii D. Thomae, Quaest. vi, Viegas, comment. II, sect. xviii, in cap. xii Apoc., Nazianzenus et Cyrillus, quos citat et sequitur noster Ribadeneira in festo S. Michaelis. Hinc et Missa Aethiopica tam Raphaelem quam Michaelem et Gabrielem unum e praestantioribus Angelis constituit. Unde Septuaginta Romana hoc vers. Raphaelem vocant magnum: Coram gloria, inquiunt, magni Raphaelis.

Hebraei, ut est apud Lyranum, cap. xviii Genes., tres Angelos sub virili forma Abrahamo visos, Michaelem, Gabrielem, Raphaelem appellant. Primum ad nuntiandum Isaac filii generationem; secundum ad impuras urbes flammis diruendas; tertium ad curandum Abraham a vulnere circumcisionis missos dixerunt: at refelluntur Hebraei a Tostato, cap. xviii Genes. Porro Raphael bonae valetudini praesidet; et ideo missus est ad pellendam Tobiae caecitatem; hinc nomen ejus sonat, medicina Dei: Michael precibus oblationibusque fidelium, Gabriel hominum praeliis praefecti sunt. Toletus in cap. i Luc. annotat. 46, agit de Gabriele bellis praefecto, ut D. Hieronymus, cap. viii Dan., ac Rupertus in cap. viii Apoc.

Rursus Raphael est praeses itinerum, duxque proficiscentium; unde in Itinerario Ecclesiae ab iis invocatur. Qua de re insigne exemplum cujusdam Aurelianensis peregrini ab hostibus invasi invocantis S. Raphaelem, et ab eo liberati recenset Petrus de Natali, Episcopus Aquileiensis, lib. IV, cap. cxli.

Quaeres secundo, an Raphael proprie fuerit Angelus custos Tobiae? Affirmat Dominicus Bannes loco citato. Probat quia Angeli custodis munus est preces offerre Deo; hoc autem fecit Raphael. Rursum ipse Tobiam per totum iter comitatus custodivit, ac omnibus periculis eripuit. Fuit ergo ejus custos. Verum dico cum Serario et Gregorio de Valentia eum non fuisse proprie custodem Tobiae: primo, quia hic custos est ex nono et infimo ordine Angelorum; Raphael autem est ex primo ordine Seraphinorum; secundo, tutelares Angeli ab exordio vitae a Deo hominibus tribuuntur, vel (ut placet nonnullis) a conceptu: at Raphael missus coelitus fuit, cum Tobias adolescentiae ageret annos; tertio, non fuit praecipue missus ad juniorem Tobiam regendum tuendumque; sed ad Tobiam patrem sanandum, Saramque a daemone liberandam, ut patet cap. xii.

Hinc patet responsio ad argumentum; nam non solum Angeli, sed et Seraphini nostras preces Deo offerunt; "omnes enim sunt administratorii spiritus in ministerium missi," ut ait Apostolus, Hebr. i, vers. ult.

Denique sicut Asmodaeus est rex daemonum et praeses luxuriae, sic ejus antagonista S. Raphael est Rex Angelorum et praeses castitatis et castorum tutelaris, uti fuit hic Tobiae et Sarae. Unde ipse vel ejus asseclae S. Thomam Aquinatem cingulo castitatis cinxerunt, ut habet ejus vita, ac S. Equitium quasi castrando, castitatis dono premiarunt, uti refert S. Gregorius, libro I Dialog. cap. iv.

Tropologice disce hic quanta sit animae dignitas quantaque Dei et Angelorum, etiam Seraphinorum (qualis est Raphael) dignatio, qua dignantur hominum peccatorum, vilium et miserorum tantam, tamque particularem et providam curam gerere, quantam hic gessit Raphael Tobiae et Sarae. Lege S. Bernardum in Psal. xc, serm. 17, ubi inter caetera obtupescens ait: "Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Confiteantur, et dicant inter gentes, quoniam magnificavit Dominus facere cum eis. Domine, quid est homo, quia innotuisti ei, aut quid apponis erga eum cor tuum? Apponis cor erga eum, geris pro eo sollicitudinem, curam illius habes. Denique ei mittis unigenitum tuum, immittis spiritum tuum, promittis etiam vultum tuum. Et ne quid in coelestibus vacet ab opera sollicitudinis nostrae, beatos illos spiritus propter nos mittis, in ministerium custodiaeque nostrae deputas, nostros jubes fieri paedagogos." Et nonnullis interjectis: "Mira dignatio, et vere magna dilectio charitatis, etc. Summa ergo majestas mandavit Angelis, et Angelis suis mandavit: illis utique sublimibus, tam beatis, tam proximis sibi cohaerentibus, tam familiariter adhaerentibus, et vere domesticis Dei. Mandavit de te. Tu quis es, Domine? quid est homo, quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam reputas eum? quasi vero non sit homo putredo, et filius hominis vermis? Sed quid putas mandavit de te?" etc.