Cornelius a Lapide

Tobias IV


Index


Synopsis Capitis

Tobias moriturus, uti putabat, filio dat ultima virtutis salutisque monita.


Textus Vulgatae: Tobias 4:1-23

1. Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri, ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, 2. dixitque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundamentum, construe. 3. Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli: et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae ejus: 4. memor enim esse debes, quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. 5. Cum autem et ipsa compleverit tempus vitae suae, sepelias eam circa me. 6. Omnibus autem diebus vitae tuae in mente habeto Deum: et cave ne aliquando peccato consentias, et praetermittas praecepta Domini Dei nostri. 7. Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. 8. Quomodo potueris, ita esto misericors. 9. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. 10. Praemium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis. 11. Quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. 12. Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna, omnibus facientibus eam. 13. Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nunquam patiaris crimen scire. 14. Superbiam nunquam in tuo sensu, aut in tuo verbo, dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. 15. Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. 16. Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. 17. Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. 18. Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. 19. Consilium semper a sapiente perquire. 20. Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. 21. Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo: 22. et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum. 23. Noli timere, fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.

Sunt ea numero duodecim. Primum est de pietate patri et matri tam in vita quam post mortem exhibenda, vers. 3, 4 et 5; secundum de religione erga Deum, vers. 6 et 20; tertium de eleemosyna, vers. 7 et 17; quartum de fuga fornicationis, et castitate, vers. 13; quintum de fuga superbiae et humilitate, vers. 14; sextum de justitia et mercede operariis juste statim persolvenda, vers. 15; septimum de talione, ut nemini faciat id quod sibi fieri nolit, vers. 16; octavum de cura pro mortuis, vers. 18; nonum de prudentia, ut nil faciat sine consilio viri sapientis, vers. 19; decimum, de assidua Dei memoria, laude et invocatione, vers. 20; undecimum de providentia alendae familiae, repetendo pecuniam Gabelo mutuo datam, vers. 22; duodecimum ut paupertatem suam soletur spe in Deum, qui sperantes in se ditat. Similia aurea monita, et documenta virtutum viri sancti morituri filiis, et posteris suis tradidere, ut S. Ludovicus filio suo Philippo: lege ea in vita S. Ludovici apud Surium die 25 Augusti; S. Ephrem, ut patet ex ejus testamento; S. Theodorus Studita, S. Dominicus, S. Franciscus, cujus testamentum exstat in fine tom. IV Bibliothecae Sanctorum Patrum.


Versus 2: Honorem habebis matri tuae

2. Honorem habebis matri tuae, — juxta illud Dei in Decalogo: « Honora patrem et matrem, ut sis longaevus super terram, » Deut. V, 16. Vide ibi dicta. Mirare hic Tobiae aequanimitatem, qui acri probro exceptus ab uxore, ejus tamen honorem et curam filio demandat, utque ipse memor sit dolorum, fastidiorum et periculorum quae ipsa pro eo passa est in utero, et deinceps. Audi Eccli. cap. III, 8 et 18: « Qui timet Dominum, honorat parentes: et quasi dominis serviet his qui se genuerunt. Quam malae famae est, qui derelinquit Patrem: et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem! »


Versus 5: Sepelias eam juxta me

5. Sepelias eam juxta me, — Hebraea et Graeca: Sepeli eam juxta me honorifice in eodem sepulcro. Vir enim et uxor sunt quasi una caro, id est, una persona civilis, Gen. II, 24. Sic Abraham cum Sara, Isaac cum Rebecca, Jacob cum Lia eodem sepulcro sepeliri voluere, Gen. XLIX, 29. Memorabile est quod scribit S. Gregorius Turonensis, De gloria Confess. cap. XXXII, de duobus amantibus, viro scilicet et uxore, in continentia et castitate mutuo consensu viventibus. Cum enim uxor jam defuncta ferretur ad sepulturam, vir ejus expansis in coelum manibus ait: « Gratias tibi rerum omnium artifex ago, quod sicut mihi eam commendare dignatus es, ita tibi reddidi ab omni voluptatis contagio impollutam. At illa subridens ait: Sile, sile, vir Dei, quia non est necesse proloqui nostrum, nemine interrogante, secretum. Post haec obtecta opertorio recessit. Non post multum vero tempus et ipse migravit a saeculo, sepultusque est in loco suo. Erat autem in una quidem basilica, sed e diversis parietibus utrumque sepulcrum habebatur. Et unum quidem ad meridiem, alterum ad aquilonem. Mane autem facto inventa sunt pariter (id est conjuncta) esse sepulcra, quae usque hodie sic perdurant: idcirco nunc incolae duos amantes vocitant, et summo venerantur honore. »


Versus 6: Omnibus diebus vitae tuae in mente habeto Deum

6. Omnibus autem diebus vitae tuae in mente habeto Deum, — puta in memoria, ut illius semper sis memor in intellectu, et de illo crebro cogites et mediteris: in voluntate, ut illum jugiter revearis, ames, laudes, invoces, obedias, glorifices, ideoque caveas ab omni ejus offensa et peccato, ut sequitur, studiose: juxta illud Prov. III, 6: « In omnibus viis tuis cogita Dominum, et ipse diriget gressus tuos. » Sic Enoch ambulavit aeque ac Noe. Gen. V et VI. Sic Abraham audivit a Deo: « Ambula coram me, et esto perfectus, » Gen. XVII, 1. Sic Elias: « Vivit, ait, Dominus, in cujus conspectu sto, » III Reg. XVII, 1. Et Eliseus: « Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, » IV Reg. III. 14. Quin et Seneca, epist. 19: « Sic vive, ait, cum hominibus, tanquam Deus videat. »


Versus 7: Fac eleemosynam

7. Fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam (Hebraeus, ne excutias oculos tuos) ab ullo paupere. — Sex hic eleemosynae fructus et stimulos Tobias dat filio. Primus est: « Ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini, » q. d. Talionem tibi reddet Deus, quia ipse est curator pauperum. Quare si ab eis faciem tuam averteris, negando eleemosynam, aut consolationem, quam eis dare potes, avertet pariter faciem suam a te Deus, negando gratiam et opem quam postulas.


Versus 8: Quomodo potueris, ita esto misericors

8. Quomodo potueris, ita esto misericors, — ut si habeas aurum, panem, cibum, illa des; si non habeas, des consilium, verbo soleris pauperem, eique bene preceris, ostendens commiserationis affectum; commiseratio enim levat misero miseriam, ejusque partem in se suscipit.


Versus 10: Praemium bonum tibi thesaurizas

10. Praemium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis, — ac praesertim in hora mortis: quod illi dabit Deus, utpote a se misericordibus promissum. Pro « praemium, » Graece est depositum; quia quae in pauperes conferuntur, non pereunt, sed quasi in sinum Dei custodienda deponuntur, ut is ea danti suo tempore reddat, tum in hac vita simplicia, tum duplicia, imo centuplicia in coelo. Hebraei hic addunt: Possidebis autem divitias et thesauros argenti et auri in justitia. Nam thesauri nihil proderunt et eleemosyna liberabit a morte. Et quicumque facit eleemosynam, is videbit faciem Dei, sicut scriptum est: Ego in justitia contemplabor faciem tuam, et qui occupantur ea, de coelis sunt.

Est hic secundus eleemosynae fructus et stimulus. Sequitur tertius.


Versus 11: Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat

11. Quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte (aeterna, et saepe a praesenti) liberat. — Qua ratione? Primo dispositive, quia eleemosyna impetrat gratiam majorem, qua sensim eleemosynarii provehuntur ad remissionem culpae, etiam mortalis, et ad illam disponit, si nimirum fiat ex gratia Dei praeveniente, uti ad eamdem disponunt fides, spes, timor; maxime si ipsa fiat ob motivum aliquod supernaturale, v. g. ut peccati veniam adipiscaris, ut Deo placeas, ut ejus gratiam impetres; secundo, quia si culpa jam sit remissa, eleemosyna meretur remissionem poenae restantis; tertio, quia Deus ob eleemosynam, poenam praesentis vitae aufert, vel differt, etiam non remissa culpa. Unde eleemosynarii etiam alias impii raro in hac vita a Deo castigantur. Quocirca Daniel, cap. IV, Nabuchodonosori saevo et impio suasit dicens: « Peccata tua eleemosynis redime; » imo S. Augustinus, lib. XXI De Civit. Dei, cap. XXVII, ait quosdam sine eleemosyna non posse salvari. Unde S. Ambrosius, serm. 30 et 31, eleemosynam comparat baptismo: « Ita, inquit, eleemosyna exstinguit peccata, sicut aqua baptismi gehennae exstinguit incendium. Ergo eleemosyna quodammodo animarum aliud est lavacrum, ut si quis forte post baptismum humana fragilitate deliquerit, supersit ei, ut iterum eleemosyna mundetur. » Et S. Cyprianus, lib. De oratione et eleemosyna: « Sicut lavacro aquae salutaris gehennae ignis exstinguitur, ita eleemosynis atque operibus justis, delictorum flamma sopitur. » S. Bernardus, serm. 1 post Epiphaniam, hydriam tertiam, qua peccatorum ablutio fiat, statuit eleemosynam. Sic et eamdem baptismo comparat D. Leo, homil. 2 De Collectis, et serm. 5: « Eleemosynae, inquit, peccata delent, mortem perimunt, et poenam perpetui ignis exstinguunt, » nuncque Tobiae locum subjungit. » Vide dicta Eccli. III, 33, ad illa: « Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis. »

Et non patietur animam ire in tenebras, — gehennae, quia ipsa quasi claudit et oppilat os gehennae. Objicit S. Augustinus, serm. 18 De verbis Domini secundum Matth. cap. XVI, ac simul respondet: « Si, inquit, ei filius responderet miratus: Quid ergo pater, tu eleemosynas non fecisti, ut modo caecus loquaris? tu nunc nonne in tenebris es, qui mihi dicis: eleemosynae non sinunt ire in tenebras? Noverat ille, de qua luce doceret filium, noverat in interiore homine quod videbat. Filius patri porrigebat manum, ut ambularet per terram: et pater filio, ut habitaret in coelo. » Idem, hom. 47, inter 50: « Patrocinatur, ait, eleemosyna in die judicii homini, ut flammas aeternas non timeat. » Hic est quartus eleemosynae fructus; sequitur quintus et sextus.


Versus 12: Fiducia magna erit coram summo Deo

12. Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna omnibus facientibus eam. — Hebraeus, munus amplum et bonum rependetur coram sancto. Vatabulus, merces optima reddetur. Hac de causa eleemosyna habitu Reginae Virginis coronam in capite gestans ex ramis olivarum, in somnis apparuit S. Joanni Eleemosynario Archiepiscopo Alexandrino eique dixit: « Ego sum prima filiarum regis; si me possederis amicam, ego te ducam in conspectum imperatoris. Etenim nemo habet partem apud eum, sicut ego. Ego quippe feci eum in terris hominem fieri, et salvare homines. » Qua visione excitatus S. Joannes omnia sua dabat pauperibus, et quo plura erogabat, eo plura a Deo recipiebat, adeoque stannum in argentum convertebat: ita Leontius Episcopus Neapolis in Cypro, in ejus Vita.


Versus 13: Attende tibi ab omni fornicatione

13. Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, — quam multi gentilium putarunt esse licitam, ideoque ab Apostolis nominatim fuit vetita gentibus ad Christum conversis, Act. XV, 29, et Paulus scribens ad gentes identidem eam vetat sub poena gehennae, ut I Corinth. VI; Gal. V; Ephes. V; Hebr. XIII, et S. Joannes, Apoc. XXI, 8: « Fornicantium, ait, pars erit in stagno ardenti, igne et sulphure, quod est mors secunda. »

Et praeter uxorem tuam nunquam patiaris crimen scire, — q. d. Praeter uxorem nullam feminam cognoscas, ut cum ea crimen fornicationis admittas. Idem ex Mose didicit Plato, sanxitque, lib. VII De legibus: « Nemo, inquit, audeat ullam attingere, praeter legitimam suam uxorem. »


Versus 14: Superbiam nunquam dominari permittas

14. Superbiam nunquam in tuo sensu (in tua mente, in tua cogitatione, aestimatione, judicio et voluntate), aut in tuo verbo dominari permittas, (ut licet tentationes superbiae sentias, tamen eis non consentias, ut ipsa tibi dominetur; sed tu generose eam reprime, eique dominare:) in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio, — tam Luciferi et Angelorum, quam Adami et hominum; imo, ut ait S. Prosper, lib. De Vita contemp. XXV: « nullum peccatum sine superbia potest, vel potuit esse, aut poterit, » quia omnis qui peccat, praeponit se, suumque appetitum Deo, ejusque legi, quod utique est superbia. Audi S. Bernardum, serm. 1 De Adventu: « Si superbientibus Angelis Deus non pepercit, quanto minus tibi, putredo et vermis? Nihil ille fecit, nihil operatus est; tantum cogitavit superbiam: et in momento, in ictu oculi, irreparabiliter praecipitatus est, quia in veritate non stetit. Fugite superbiam, fratres mei, quaeso, multum fugite. Initium omnis peccati superbia, quae tam velociter ipsum quoque sideribus cunctis clarius micantem aeterna caligine obtenebravit Luciferum; quae non modo Angelum, sed Angelorum primum in diabolum commutavit. » Denique serm. 34 in Cant.: « Superbo Angelo horrenda et formidolosa maledictio intorquetur, quoniam in veritate non stetit. Si sic actum est cum Angelo, quid de te fiet, terra et cinere? Ille in coelo intumuit: ego in sterquilinio. Quis non tolerabiliorem in divite superbiam, quam in paupere ducat? Vae mihi, si tam dure in potente illo animadversum est, pro eo quod elevatum est cor illius; nec profuit quod cognata potentibus superbia esse cognoscitur, quid de me exigendum et misero et superbo? » Et S. Chrysostomus, hom. 4 ad Popul.: « Sicut est principium modestiae jejunium, id est fundamentum et constitutio: sic etiam peccati superbia, et ab ea omne peccatum inchoatur. Ex superbia nascitur pauperum despectus, pecuniarum concupiscentia, amor principatus, multae desiderium gloriae. Elatus etiam neque a majoribus, nedum ab inferioribus contumeliam pati sustinet, » etc. Gregorius, lib. XXXIV Moral. cap. XVII: « Sicut inferius radix tegitur, sed ab illa rami extrinsecus expanduntur, ita se superbia intrinsecus celat, sed ab illa protinus aperta vitia pullulant. Nulla quippe mala ad publicum prodirent, nisi haec mentem in occulto constringeret. » Denique, superbia hominem indecorum reddit et ignobilem, Prov. XI, 2: « Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; » et cap. XXIX, 23: « Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritum suscipiet gloria. »


Versus 15: Statim ei mercedem restitue

15. Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, — scilicet « ante solis occasum, » si pauper sit, ut praecipitur Deut. XXIV, et Lev. XIII: « Non morabitur, ait, opus mercenarii tui apud te usque mane. »


Versus 16: Quod ab alio oderis fieri tibi

16. Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. — Hoc est primum principium, ex quo omnes virtutes proximum concernentes, quasi conclusiones educuntur, omniaque vitia proximum laedentia resecantur. Audi S. Chrysostomum, hom. 13 ad Popul.: « Non opus est multis sermonibus, neque prolixis legibus, nec varia doctrina. Voluntas tua sit lex. Vis beneficia capere; confer beneficium alteri. Vis misericordiam consequi? miserere proximi. Vis laudari? lauda alium. Vis amari? ama. Vis primis partibus potiri? cede prius alteri. Tu sis judex. Tu sis vitae tuae legislator, » Et rursum: « Quod odisti, aliis ne facias. Per hoc quidem fugam a malo inducit, per illud autem virtutis operationem. Odisti contumeliam pati? neque tu alteri invideas. Odio habes falli? neque tu fallas alium. Et in omnibus generaliter, si duo haec verba retineamus, alterius disciplinae non indigebimus. »

Idem docet S. Augustinus, lib. II De Ordine vitae, cap. VIII, et lib. III De Doctr. Christ. cap. XIV, quin et Alexander Imperator, gentilis licet, teste Lampridio, « clamabat saepius quod a quibusdam, sive Judaeis, sive Christianis audierat et tenebat, idque per praeconem, cum aliquem emendabat, dici jubebat: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris: » quin et Christus ipse hanc virtutis normam sanxit, Matth. VII, 12: « Omnia, ait, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. » Graeca hic addunt: Vinum ad ebrietatem ne bibas, et ne ambulet ebrietas tecum in via tua, quin faciet te cespitare et ruere in fossas et praecipitia, indeque in gehennam. Hebraeus, cave tibi ab ebrietate; et nulla unquam vanitas tibi arrideat.

Ne te conjungito pravis, Sed conjunge bonis, et ab his bona plurima disces. Cum pravis vivens, tu quoque pravus eris.


Versus 18: Panem tuum et vinum super sepulturam justi

18. Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue. — Hebraice et Graece: Effunde panes tuos et vinum tuum super sepulcra justorum. Munsterus per sepulcra accipit ora, q. d. Accipe vinum tuum, et panem pone in ore justorum, ut non moriantur fame; sed nemo non videt hoc esse ineptum, alienum et contortum. Nota ergo olim apud Christianos (Romae praesertim et in Africa) moris fuisse, ut fideles epulas ferrent ad sepulcra, et memorias martyrum, quas per martyres hoc quasi contactu sanctificatas, praelibabant ipsi et amici eorum, deinde eas erogabant in pauperes, qui in Ecclesia ad agapen in martyrum natalitiis convocabantur, idque in honorem martyrum, atque hoc solitam facere S. Monicam matrem suam narrat S. Augustinus, lib. VI Confess. cap. II.

Nota secundo idem eos fecisse in sepultura defunctorum suorum, quorum dubia erat salus, vel gloria, scilicet eleemosynas, aut convivium, seu agapen hanc instruxisse in coemeteriis, aut templis; tum ad luctus solatium, tum ut animam defuncti, si poenis purgatorii detineretur, eleemosyna hac, et precibus pauperum expiarent. Verum quia ritus hic parentalis referebat mores gentilium, qui manibus suis (ita animas defunctorum, earumque genios, sive deos praesides vocabant) hoc modo parentabant, quasi animae defunctorum illis epulis vescerentur, ut patet ex Virgilio, VI Aeneid., Plinio, lib. VIII, cap. XII, Macrobio, Cicerone et aliis, quae proinde a Festo feralia et inferiae, a Poetis Hecatis coena, a Livio viscerationes, a Plauto pollincturae, a Nonio silicernia appellantur; quibus etiamnum utuntur Japones et Peruani, ut liquet ex epist. Indicis. Similiter propter abusus comessationum et compotationum S. Ambrosius Mediolani hunc ritum epulandi e templis sustulit, cujus exemplum, docente postea S. Augustino, Africana Ecclesia secuta est, ac eleemosynae pro defunctis domi distribui coeperunt, uti etiamnum fit, etsi nonnullis in locis, uti in Hispania, panes in sepultura adhuc offerantur, qui sacerdotibus cedunt, ut orent pro anima defuncti, ait Sanchez. Haec omnia patent ex S. Augustino, lib. VI Conf. cap. II, et epist. 64, et S. Paulino, epist. ad Alethium, et S. Chrysostomo, hom. 32 in Matth. Idem ergo innuit hic Tobias factitatum apud Judaeos, et forte ab eis Christiani hunc ritum, uti et plures alios mutuati sunt. Sensus ergo est, q. d. Panem et vinum tuum distribue fidelibus pauperibus, ut ipsi orent pro defuncto jam sepulto. Hinc addit: Et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus, — scilicet, cum infidelibus, perversisque hominibus, tum quia eorum preces parum valent apud Deum, pro liberanda e poenis anima defuncti, tum ne ab eis discas potare et impie agere. Nam, ut ait Epictetus, « qui cum contaminatis versatur, contaminatus evadet; » et Theognis:

« Qui tetigerit picem, ait noster Siracides, cap. XIII, vers. 1, inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo, induet superbiam. » Paulo ante vero dixerat, cap. XII, vers. 13: « Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis? Sic et qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus. »

Porro S. Gregorius, part. III Past. XXV, sic explicat: « Panem suum et vinum peccatoribus praebet, qui iniquis subsidia pro eo quod iniqui sunt, impendit. Unde et nonnulli hujus mundi divites, cum fame cruciantur Christi pauperes, effusis largitatibus nutriunt histriones. »

Hinc ergo liquet esse Purgatorium, ac piorum eleemosynas et suffragia animabus in eo detentis prodesse. Vide Bellarminum, lib. I De Purgat. cap. III. Plura hac de re dixi Eccli. XXX, 18, ad illa: « Appositiones epularum circumpositae sepulcro. »


Versus 19: Consilium semper a sapiente perquire

19. Consilium semper a sapiente perquire, — tum quia in propriis etiam sapientes excaecutiunt: affectus enim excaecat rationem. Unde Proverb. III, 5, dicitur: « Ne innitaris prudentiae tuae, » tum quia sapientes sapientia dant consilia, et a sapientibus sapientiam disces; unde Graecus hic habet: Consilium ab omni prudente quaeras, neque ullum utile consilium asperneris. » Hebraeus: « Audi et accipe a quolibet, qui tibi dederit consilium bonum. » Idem suadet Hesiodus, cujus versus citat laudatque Aristoteles, I Ethic. cap. IV:

Is rursum bonus est, paret qui recta monenti. At qui ex se nescit, cuiquam nec porrigit aures: Ut bona percipiat, demens et inutilis ille est.

Fili, ait Ecclesiasticus, cap. XXXII, vers. 24, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis. » Et Salomon, cap. XIX, vers. 20: « Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. »

Quia et Isocrates ad Daemonicum: « Bona, ait, deliberatio ab hominibus est, ejus prosperitas (prospera exsecutio, prosper effectus) a diis.


Versus 20: Omni tempore benedic Deum

20. Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat, — dicens cum Psalmista, Psal. CXVIII: « Utinam (Domine) dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas, » Et: « Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. » Hebraei uberius hoc loco habent: « Omni tempore pete a Domino, ut ipse dirigat gressus tuos atque consilium tuum: quoniam non est in hominis manu consilium aliquod, sed in manibus Dei, qui est benedictus: quia omnia, quae voles, faciet, justumque humiliabit. Graecus vero: Dominum Deum benedic omni tempore, et ab ipso pete ut rectae fiant via tua, omnesque semitae, et consilia tua bene procedant, seu secundentur. Neque enim est ulla gens, quae consilium habeat: sed ipse Dominus bona omnia dat, et quemcumque voluerit, humiliat, prout vult.


Versus 23: Noli timere, fili mi

23. Noli timere, fili mi: pauperem quidem vitam gerimus (Graece, mendicamus, id est mendici sumus), sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum. — « Habebimus, » non solum in futura vita, sed etiam in praesenti, ac praesertim decus meritumque virtutis et pietatis. Vidit hoc per umbram Cicero, qui Tuscul. I et ult., ait: « Quis dubitet quin in virtute divitiae positae sint, quoniam nulla possessio, nulla vis auri et argenti pluris aestimanda quam virtus est? Etenim si callidi rerum aestimatores, prata et areas quasdam magni aestimant, quod ei generi possessionum minime quasi noceri potest: quanti est aestimanda virtus quae nec eripi, nec surripi potest unquam; neque naufragio, neque incendio amittitur, nec temporum, nec tempestatum permutatione mutatur? Qua qui praediti sunt, soli sunt divites; soli enim possident res et fructuosas et sempiternas. »

Hebraeus habet: Viriliter age, et esto robustus, quia Dominus erit tecum ut te adjuvet, et prosperum faciat, si requisieris eum in toto corde tuo, et tota anima tua. Et postea: Si timueris Dominum, et custodieris temetipsum ab omni peccato, ipse dabit tibi divitias magnas. « Vobis dico, ait S. Augustinus, serm. 7 De Tempore, pauperes, qui mendicatis, qui de eleemosyna Christianorum vivitis: Consolamini, consolamini, tribulatio vestra convertetur in gaudium, et dolor vester in laetitiam. Non vobis sit ingratum, quod mendicatis, nec ideo in corde vestro aliquid contra Deum distis: quia ille justus et pius est in omnibus operibus suis. Et te ideo fecit pauperem, ut sufferendo brevem inopiam, aeternam vitam acquireres. Et divitem ideo fecit, ut dum superflua daret, remedium peccatis suis acquireret. Et ideo patientes estote et exspectate Dominum. »