Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Raphael Angelus se Tobiae ducem offert in Rages, spondetque Patri se eum incolumem ducturum et reducturum.
Textus Vulgatae: Tobias 5:1-28
1. Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia quaecumque praecepisti mihi faciam, pater. 2. Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro. Ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? Sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi. 3. Tunc pater suus respondit illi, et dixit: Chirographum quidem illius penes me habeo: quod dum illi ostenderis, statim restituet. 4. Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum, salva mercede sua: ut, dum adhuc vivo, recipias eam. 5. Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum, stantem praecinctum, et quasi paratum ad ambulandum. 6. Et ignorans quod Angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus, bone juvenis? 7. At ille respondit: Ex filiis Israel. Et Tobias dixit ei: Nosti viam quae ducit in regionem Medorum? 8. Cui respondit: Novi, et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quae posita est in monte Ecbatanis. 9. Cui Tobias ait: Sustine me, obsecro, donec haec ipsa nuntiem patri meo. 10. Tunc ingressus Tobias, indicavit universa haec patri suo, super quae admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum. 11. Ingressus itaque salutavit eum, et dixit: Gaudium tibi sit semper. 12. Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen coeli non video? 13. Cui ait juvenis: Forti animo esto, in proximo est ut a Deo cureris. 14. Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. 15. Et dixit ei Angelus: Ego ducam et reducam eum ad te. 16. Cui Tobias respondit: Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu? 17. Cui Raphael Angelus dixit: Genus quaeris mercenarii, an ipsum mercenarium, qui cum filio tuo eat? 18. Sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiae magni filius. 19. Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. 20. Dixit autem illi Angelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. 21. Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et Angelus ejus comitetur vobiscum. 22. Tunc paratis omnibus, quae erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suae, et ambulaverunt ambo simul. 23. Cumque profecti essent, coepit mater ejus flere, et dicere: Baculum senectutis nostrae tulisti, et transmisisti a nobis. 24. Nunquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum. 25. Sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum. 26. Dixitque ei Tobias: Noli flere, salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum. 27. Credo enim quod Angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia, quae circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. 28. Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.
Versus 5: Invenit juvenem splendidum stantem praecinctum
5. Tunc egressus Tobias invenit juvenem splendidum, stantem praecinctum, et quasi paratum ad ambulandum. — Raphael apparuit Tobiae, ut « juvenis, » ob vigorem et robur, utpote immortalis, aeternus, immutabilis, ideoque nunquam senescens aut deficiens; ut « splendidus, » ob splendorem, tum naturae Angelicae, quae purus et lucidissimus est spiritus, tum gloriae beatificae, ut « stans praecinctus, » quasi dux viae; est enim Raphael praeses viarum et viatorum. Quocirca ipse Vasco Gamae, misso ab Emmanuele rege Lusitaniae ad aperiendam viam in Indiam orientalem, eamdem ipsi et fidei Christianae aperuit anno Domini 1496. Audi nostrum Maffaeum, lib. I Histor. Indica: « Praetoriae (navi) inditum est nomen a S. Gabriele, ut quae ex orbe nostro ad antipodas viam Evangelio muniebat, sub tutela praesidioque lateret Archangeli potissimum ejus, qui primus e coelo, terris olim attulit Evangelium: secundam Archangelo Raphaeli, viatorum duci ac tutori dicarunt. » Deinde superato Bonae Spei promontorio appulerunt ad locum, cui, ut ait Maffaeus, « Bona Signa nomen impositum, et amicitia cum Barbaris inita, subductae naves, et multis in locis refectae: ibidem columna cum titulo Raphaelis Archangeli de more fixa. » Sic Theodosii Imperatoris exercitus ab Angelo (Raphaele, vel ejus assecla pastoris persona induto) per paludes viasque invias ductus, Ravennam se recepit, et Joannem tyrannum profligavit, anno Domini 425, ut narrat Socrates, lib. VII, cap. LXXIII, et ex eo Baronius, tom. V.
Simili prorsus viatoris specie Raphael Angelus ducem viae se obtulit S. Macario Romano; iisdemque pene verbis, quibus hic Tobiam compellavit, imo eum deduxit ad loca tormentorum, in quibus torquentur impii, et gaudiorum in quibus exsultant justi. Ita habet vita S. Macarii in Vitis Patrum, apud nostrum P. Heribertum Rosweydum.
Versus 7: Ex filiis Israel
7. Ex filiis Israel. — Verum dicit Raphael, tum quia ipse veniebat ex urbibus filiorum Israel, utpote fidelium, quorum sanitatis et salutis causa sibi erat a Deo demandata. Unde Lyranus et Dionysius Carthusianus inquiunt: « Quae ab Angelis inter homines dicuntur et fiunt, sunt figurativa; et locutio, qua dicit Raphael se ex Israelis filiis esse significat esse charitatis conjunctionem, qua S. Angeli devotis fidelibus conjungantur »; tum quia « Israel » Hebraice idem est quod dominatur Deus, sive dominans Deus, cujus ipse aeque ut caeteri Angeli sunt creaturae, et quasi filii, juxta illud Job, cap. XXXVIII: « Ubi eras cum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? » puta SS. Angeli. Aliter Sanchez: Israel, inquit, Hebraice idem est quod vir videns Deum. Raphael ergo est Israel et Israelita, quia videt Deum facie ad faciem, et hac visione beatur.
Versus 8: Posita est in monte Ecbatanis
8. Quae (Rages civitas) posita est in monte Ecbatanis. — Ecbatana, sive Ecbatanis est nomen indeclinabile urbis Medorum, quae deinde toti monti et planitiei adjacenti, ubi sita erat Rages, nomen dedit suum. Unde Hebraei habent: Est iter duorum dierum ab Ecbatanis usque Rages; et Rages quidem est in montanis, Ecbatanis autem in planitie campi.
Versus 12: Quale gaudium mihi erit?
12. Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen coeli non video? — Primo, Hugo sic explicat, q. d. Apprecatus es mihi gaudium: videris ergo scire modum, quo visum recipere, ideoque gaudere queam, dic illum si nosti. Secundo Dionysius, q. d. Non cupio in hac vita gaudium, cum caecus nunc vivam, et propediem moriturus sim, futura gaudia desidero. Tertio et genuine, q. d. Eheu qua ratione gaudere queam, qui omni luce destitutus, in tenebris caecitatis obscuram, miseram et maestam vitam ago?
Versus 17: Genus quaeris mercenarii
17. Genus quaeris mercenarii. — Vide hic miram dignationem et demissionem magni S. Raphaelis, qui se vocat facitque quasi servum mercenarium Tobiae; unde et servi formam speciemque induerat. Causam dat S. Augustinus, serm. 226 De Temp. qui est De Tobia: « Quid, inquit, meruistis, pater Tobit (sic enim Graeca vocant patrem Tobit) filiusque Tobia, mercenarium habere coelestem, et tanquam operarium locare terrestrem? Celavit vobis Angelus nomen, Azarias sum, inquit, Ananiae magni filius: et non dixit: Ego sum Raphael Angelus. Celavit in primo nomine dignitatem, ne faceret locatori terrorem. Si enim diceret: Ego sum Angelus, non esset Tobiae mercenarius. Servata dignitas nominis, ut postremo magnitudo claresceret dignitatis. Unde recte hoc documentum morale colligit et subjungit: Videte, charissimi, quantum sit eleemosynae meritum. Angelum meruit habere operarium. Videtis quantum proficit mortuos sepelire, ut oblatio ejus per Angelum Raphaelem ad coelestem ascenderet majestatem. Videtis quia eleemosyna a morte liberat, et ipsa purgat peccata, facit purgationem oculorum, liberat a tenebris peccatorum. »
Disce ergo hic quod tantum viae ducem, puta S. Raphaelem, meruerit eleemosyna, et pietas utriusque Tobiae, patris scilicet et filii.
Versus 18: Ego sum Azarias Ananiae magni filius
18. Ego sum Azarias Ananiae magni filius. — Witakerus scribens contra P. Edmondum Campianum, p. 77, ait Raphaelem hic mentiri: sed aperte impudens blasphemia. Dico ergo Angelum dicere verum: primo, quia, ut ait S. Athanasius in Synopsi, Raphael Tobiam comitatus assumpsit effigiem et formam Azariae, ejusque personam prae se ferebat: sic imaginem S. Petri per metonymiam vere vocamus S. Petrum. Sic Gen. XXXI, 13, Angelus vere ait: « Ego sum Deus Bethel, » quia loquebatur in persona Dei, quasi ejus legatus. Sic Exodi XX, Angelus, vice Dei promulgans Decalogum, ait: « Ego sum Deus, » quia loquitur in persona Dei. Addunt aliqui ex S. Thoma, I part. Quaest. LI, art. 2, Raphaelem dici Azariam, quia corpus Azariae jam vita functi ex sepulcro assumpserart et induerat. Verum hoc indecens fuisset, nec sufficeret, quia corpus Azariae non est Azarias. Denique, male id colligunt ex S. Thoma, qui Angelis tribuit corpus aereum.
Secundo, quia, ut ait S. Gregorius, hom. 34, Angeli in se non habent nomina, cum invicem videant et colloquantur facie ad faciem, sed ea sortiuntur et assumunt, ratione ministerii quod apud homines obeunt. Sic Michael pugnans pro fidelibus cum dracone superbo assumit nomen humilitatis, seque vocat Michael, id est, « quis ut Deus? » Apocal. XII. Gabriel vero idem est quod « fortitudo Dei, » quia praeest praeliis Dei. Raphael idem est quod « curatio Dei, » quia ipse caecitatem Tobiae curavit. Idem hic se vocat « Azariam, » id est auxilium vel adjutorium Dei, quia ipse aeque ac omnes Angeli sunt « administratorii spiritus, » ut ait Apostolus, Hebr. cap. I, vers. ult., hoc est ministri et adjutores Dei. Porro Graeca habent: Ego sum de genere Azariae et Ananiae magni et fratris tui, q. d. Ego sum junior, sive minor Azarias filius senioris Azariae, qui fuit filius magni Ananiae, sive parentis Ananiae, ut habet Hebraeus. Raphael enim caeterique Angeli sunt filii Azariae senioris, id est filii Dei, qui est compar et adjutor magni Ananiae, id est Dei patris.
Posset quoque Azarias significare prohibitio, vel retentio Dei, a radice עצר atzar, id est prohibuit, cohibuit, clausit, quia Raphael cohibuit Asmodaeum, eumque in deserto conclusit.
Posset rursum « Azarias » significare divitem, vel divitias Dei, a radice עשר ashar, id est dives fuit: aut thesaurus Dei, a radice אוצר otsar, id est thesaurus: ipse etenim thesauros sapientiae et beneficentiae Dei in se continet, eorumque est minister et dispensator.
Posset denique « Azarias » verti beatus, vel beatitudo Dei, a radice אשרו asro, id est beatitudo.
Ananiae magni filius. — Ananias si per ח chet scribatur, ut Hebraice dicatur Chananias, idem est quod gratia Dei, ait Beda, sive ut Pagninus, donum, miseratio et gratificatio Dei, sive Deus donans, miserans et gratificans; hujus enim filii sunt Angeli, ipseque Raphael, quia gratis ab eo acceperunt angelicam suam naturam, gratiam et gloriam, idque ut vult Franciscus Suarez et alii, per merita Christi, qui proinde per Ananiam hic accipi potest, ut ipse sit pater, princeps et Dominus Raphaelis omniumque Angelorum, ut docet Apostolus, Ephes. I, et Hebr. I.
Si autem Ananias scribatur per ע ain, idem est quod ענני anan ia, id est nubes Dei, quia scilicet Raphael et Angeli sunt filii Dei, qui est invisibilis, et per gloriam incomprehensibilis, cujus rei symbolum est nubes. Unde nubes in Scriptura dicitur latibulum, et quasi vestimentum Dei, quia Deus in nube se abscondebat et loquebatur, responsa dans ex propitiatorio, Levit. XVI, 2, ac per nubem passim apparebat Mosi et filiis Israel. Idem Dei imitatione fecit hic Raphael, qui per naturam suam Tobiae erat invisibilis, ideoque corpore quasi nube se texit, et idcirco Tobiae incognitus fuit in via. Hinc patet nomen Azariae et Ananiae hic magis esse appellativum quam proprium, de quo mox plura.
Allegorice Raphael fuit hic typus Christi. Ipse est « Azarias, » id est adjutor Dei, ad illuminandum, redimendum et salvandum homines caecos, ac magni Ananiae, id est Dei patris, ejusque gratiae et misericordiae filius, quia in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et gratiae Dei absconditi, in eoque « inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, » ad Colos. II, 9, ideoque ipse jure Ananiae, id est charitum et gratiarum filius est et appellatur. Hoc est, quod ait Christus, Isaia cap. L, vers. 7: « Dominus Deus auxiliator meus; » et cap. LXIII, vers. 7: « Miserationum Domini recordabor. » Tropologice Azarias fuit S. Paulus et Apostoli, virique Apostolici; hi enim sunt Dei adjutores in salute hominum procuranda. Unde ipse ait II Cor. V, 19: « Dedit nobis ministerium reconciliationis: pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. »
Porro Azariae nomen apud Hebraeos fuit illustre, ideoque magnorum Regum, Principum, Pontificum, Prophetarum, Cantorum. Rex enim Ozias filius Amaziae dictus est Azarias; ac Pontifex, qui animose restitit Oziae regi volenti offerre incensum, pariter dictus est Azarias, ut patet II Paral. XXVI, fuitque filius Johanan Pontificis, ut patet I Par. VI, 10. Johanan autem idem est quod Ananias: huic coaevus fuit Tobias. Fuit rursum alius Azarias Pontifex filius Sadoc Pontificis tempore Salomonis, de quo III Reg. IV, 2, et I Paral. VI, 9. Fuit et tertius Azarias filius Helciae et pater Saraiae Pontificum, avusque Esdrae, qui Ezechiae regis pietatem adjuvit, II Paral. XXXI, 10, et I Esdrae VII, 1. Fuit insuper Azarias filius Nathan praefectus aulicorum Salomonis, III Reg. IV, 5. Fuit Azarias filius Ethan, nepos Phares et abnepos Judae Patriarchae, I Paral. II, 8, 38, alius nominatur Azarias filius Jesus. Ad haec fuit Azarias propheta, qui vaticinando animavit Asa regem Juda ad destruendum idola, II Paral. XV, 1 et seq. Rursum filius Josaphat regis Juda vocatus fuit Azarias, II Paral. XXI, 2. Fuit et Azarias, princeps Israelis, qui Israelitas praedam ex Juda abactam restituere generose coegit, II Paral. XXVIII, 12, tempore Achaz Regis Juda, cui pariter coaevus fuit Tobias. Ac ut plures alios taceam, Ananias, Azarias et Misael fuerunt tres adolescentes regii, socii Danielis Prophetae, qui ob Dei cultum in fornacem ardentem conjecti, in ea illaesi permanserunt, Daniel. III, atque ex Azaria Levita prognatus est Samuel Propheta, ejusque nepos Heman Cantor in templo, tempore Davidis, I Paral. VI, 46. Ad omnes hos alludit hic Raphael, sed praesertim ad Azariam Pontificem filium Johanan, sive Ananiae. Est enim Raphael rex Angelorum, sicut Asmodaeus daemonum, ut dixi. Idem quasi Pontifex obtulit incensum Deo, scilicet preces Tobiae, cap. XII, vers. 12; idem ut cantor assidue canit Deo: « Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, » Isaiae VI, 3. Ipse enim est ex Seraphinis. Idem est Propheta, quia hic Tobiae curationem caecitatis praedicit, imo praestitit. Quocirca recte notat Salianus, tom. IV, anno mundi 3226, num. 3. Azariae nomen non tam esse proprium quam appellativum, utpote quod sibi honoris causa multi Pontifices, quasi agnomen asciverunt, quasi eo postulantes et sperantes auxilium Dei (hoc enim significat Azarias). Nam Septuaginta Sixtini filium Joiadae, non Zachariam, sed Azariam vocant, II Par. XXIV. Et Rex ipse Ozias in libris Regum dicitur Azarias, et quidem cognomento, ut ait S. Hieronymus in cap. I Amos. Et Pontifex qui tempore Ezechiae floruit, a Josepho et Chronologis Hebraeis vocatur Nerias, II Paral. XXXI, 10 et 13, Azarias nominatur.
Versus 19: Ex magno genere es tu
19. Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. — Addunt Graeca eum subjunxisse: Ananiam et Jonathan Magni illius Samiae (Hebraeus, Semeliae, id est pacifici, vel retribuentis) filios ego novi jam tum, cum Jerosolymam una adorandi, et primogenita decimasque fructuum consecrandi causa proficisceremur; non enim in errorem cognatorum nostrorum adducti fuerunt, ut adorarent vitulos aureos a Jeroboam in Israel erectos. Ex hisce verbis liquet: primo, vere aevo Tobiae fuisse Azariam filium Ananiae; secundo, Ananiam fuisse Israelitam, non Judaeum; tertio, fuisse virum fidelem et pium; quarto, Tobiae cognitum et amicum, ideoque Azariae ejus filii speciem et nomen assumpsit Raphael.
Versus 21: Angelus ejus comitetur vobiscum
21. Angelus ejus comitetur vobiscum. — Hinc patet illo aevo Tobiam et fideles credidisse Angelos custodes singulis hominibus a Deo deputatos, eos comitari, dirigere, instruere, defendere, etc. Graeca addunt Tobiam Angelo pro mercede sui ducatus promisisse drachmam per diem, et necessaria ad vitam et victum, atque si sani rediissent, additurum se honorarium super mercedem. Drachma auri est coronatus Francicus, qui nimium erat Tobiae pauperi pretium; quare drachma argenti, quae valet Regalem Hispanicum quinque stuferorum, sive decem bajocorum hic accipienda videtur.
Versus 23: Coepit mater ejus flere
23. Cumque profecti essent, — addunt Graeca, et canis pueri cum eis, quod habet cap. sequens, vers. 1.
Versus 27: Comitetur ei
27. Comitetur ei, — id est, eum vel cum eo.
Nec putes esse soloecismum, sic enim loquitur Cicero, Tusculan. Quaestionibus, cap. V, et sic latine dicimus: ipse mihi est comes; comitari enim est esse comitem.