Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Raphael monet Tobiam, ut piscem se invadentem branchia ex aquis extrahat, exenteret, ac cor, fel, jecur ad pharmaca reservet; deinde, ut Saram sibi postulet uxorem a Raguele patre.
Textus Vulgatae: Tobias 6:1-22
1. Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. 2. Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. 3. Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me. 4. Et dixit ei Angelus: Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare coepit ante pedes ejus. 5. Tunc dixit ei Angelus: Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi; sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter. 6. Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via: caetera salierunt, quae sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum. 7. Tunc interrogavit Tobias Angelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare jussisti? 8. Et respondens Angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus daemoniorum, sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. 9. Et fel valet ad ungendos oculos, in quibus fuerit albugo, et sanabuntur. 10. Et dixit ei Tobias: Ubi vis ut maneamus? 11. Respondensque Angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram; sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam praeter eam. 12. Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem. 13. Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem. 14. Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt; sed et hoc audivi, quia daemonium occidit illos. 15. Timeo ergo ne forte et mihi haec eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. 16. Tunc Angelus Raphael dixit ei: Audi me, et ostendam tibi quae sunt, quibus praevalere potest daemonium. 17. Illi namque, qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: habet potestatem daemonium super eos. 18. Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud, nisi orationibus vacabis cum ea. 19. Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur daemonium. 20. Secunda vero nocte, in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. 21. Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. 22. Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris.
Versus 1: Et canis secutus est eum
1. Et canis secutus est eum, — uti canes familiares sequuntur heros, a quibus nutriuntur. Dicit hoc ad nexum historiae: nam maesti parentes ex praecurrente cane cognoverunt reditum Tobiae, cap. XI, vers. 9.
Et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris, — puta in domo, vel hospitio Tigri adjacente. Exierat enim illo die e Ninive, quae Tigri adjacet.
Versus 2: Piscis immanis exivit ad devorandum eum
2. Et exivit (ex hospitio ad flumen Tigrim), ut lavaret pedes suos, — ex itinere fatigatos, ac pulvere et sudore sordidos et olidos.
Et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. — Quaeres: Quisnam fuit hic piscis? Primo aliqui censent fuisse caetum, sive balaenam; haec enim homines vorat et glutit. Verum balaenas, utpote vastissimas, non capit Tigris fluvius, sed vastum mare. Rursum balaenam solus Tobias extrahere nequivisset.
Secundo, Dionysius Carthusianus putat fuisse crocodilum: hic enim ex Nilo egreditur et homines in terra insequitur, necat et devorat. Est enim amphibius, tamque in terra, quam in aquis degit et pascitur. Verum crocodilum extrahere nequivisset Tobias. Adde: Crocodilus in terra vivit; hic autem piscis, extractus in terram a Tobia, coepit «ante pedes ejus palpitare,» deficere et mori, uti solent pisces extra aquam.
Tertio, Rabbini, quos sequitur Georgius Venetus, tom. VI, Problem. CLXXXV, censent esse lucium piscem, qui vorax est, adeoque caeteros pisces devorat, ideoque dicitur lucius, Graece λόκος, id est lupinus, quasi lupus piscium. Verum lucii non sunt tam grandes et audaces, ut hominem invadere audeant.
Quarto, ergo verisimilius Franciscus Valesius Sacrae Philos. cap. XLII, ex Plinio, Menandro et aliis censet hunc piscem fuisse callionymum, id est, pulchri nominis, qui maximus est, carnivorus et voracissimus, dentes habens serratos, ac oculos in vertice capitis fixos; unde et uranoscopos, id est, coelum spectans vocatur, et os inter oculos situm, ideoque ab Italis vocatur bocca in capo; unde ejus aspectu territus fuit Tobias. Abundat felle, quod valet ad albugines ex oculis extergendas. Ita Dioscorus, lib. I, cap. XCVI, Galenus et Plinius, lib. XXXII, cap. VII, sub initium, quem audi: «Callionymi fel cicatrices sanat, et carnes oculorum supervacuas consumit; nulli hoc piscium copiosius. Idem piscis et uranoscopos vocatur ab oculo; quem in capite habet.»
Dices: Callionymus, teste Plinio et Oppiano, est piscis marinus; hic autem erat ex Tigri fluvio. Respondeo: Pisces marini saepe in magnis fluviis reperiuntur, praesertim in maris refluxu, quando fluvii exundant. Pisces enim amant aquam dulcem, qualis est in fluviis, sed mirum est callionymum, qui duorum pedum mensuram non excedit, teste Rondeletio et Aldrovando, ausum fuisse Tobiam invadere: verum piscis hic vorax est aeque ac stolidus, ideoque Tobiam invasit.
Hic ergo «exivit» non in terram, sed extra aquam, caput et guttur erigens et extendens, «ad devorandum eum,» scilicet Tobiam. Adde: Oppianus, libro II, callionymum vocat ruspenitrem, eo quod interdiu indormiat, noctu vigilet praedae quaerenda causa, uti fures interdiu dormiunt, noctu vigilant, ut furentur. Igitur potuit hic piscis e Tigri egredi in arenam vicinam, ibique Tobiam invadere. Subjungit Oppianus adeo voracem esse hunc piscem, ut ciborum copia nimis distento ventre disrumpatur et emoriatur, quo tristi exitu homines a luxu crapulaque deterret. Piscem hunc graphice per omnia membra describit Guillelmus Rondeletius, lib. X De Piscibus, cap. ult., ubi et addit eum callionymum, id est, pulchri nominis dici, eo quod, licet in se sit foedus et turpis, oculos tamen habeat in vertice, ut semper in coelum suspiciat, quae forma dignior est homine, quam pisce. Hominis enim proprium est sursum aspicere et mente coelum contemplari, fragilia et caduca quaeque falso in bonis a vulgo habentur, contemnere, et infra se posita despicere: ergo hominis mens, aeque ac nomen, sit uranoscopos juxta illud Ovidii:
Os homini sublime dedit, coelumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Versus 8: Fumus ejus extricat omne genus daemoniorum
8. Cordis ejus particulam si super carbones ponas (asses), fumus ejus extricat omne genus daemoniorum. — Quaeres qua vi ac virtute piscis hujus cor aeque ac fel vers. 19, fuget daemones: Valesius, Sacrae Philos. cap. XXVIII, dicit pisci huic virtutem supernaturalem a Deo fuisse tributam ad fugandum daemones, sicut igni inferni eadem tributa est ad eos torquendos, atque aquae benedictae data est vis eosdem fugandi, et animam a culpis abluendi. Innuitur haec virtus verbo «extricat!» Favent Guilielmus Parisiensis, lib. De Universo, Dionysius Carthusianus, Petrus Gregorius Tolosanus, Syntagm. Juris, lib. XXXIV, cap. XXII, Hieronymus Mengus in flagello daemonum, dicentes daemones ob superbiam a Deo subjici certis corporibus, ac herbis. Verum haec virtus in hoc pisce est inaudita, nec unica ejus suffumigatio potuit habere vim perpetuo arcendi daemonem, «ita ut ultra non accedat,» ut hic dicitur.
Secundo, noster Sanchez censet daemonem fugari fumo cordis piscis hujus, ex eo quod haec suffumigatio rei tam vilis fiat in daemonis ignominiam et contemptum, quem ipse, utpote superbissimus non ferens, abit et refugit. Hinc exorcistae energumenis colaphos impingunt, ridicula simulacra rerum turpissimarum e collo suspendunt, et probrosis verbis daemonem exagitant, quae ille ex superbia sustinere nequit, ideoque non raro abscedit, uti experientia constat: unde et in libro, qui inscribitur flagellum daemonum, asseritur suffitus hosce adhibendos energumeno, et ignominiosa verba in daemonem jacienda. Unde in eo exorcismo quarto ita ab exorcista appellatur daemon: «Spiritus immunde, miserrime, tentator, fallax, pater mendacii, haeretice, fatue, bestialis, furiose, tui Creatoris inimice, luxuriose, insipiens, crudelis, inique, praedo, bestia, serpens et sus macra, famelica, et immundissima, bestia scabiosa, bestia truculentissima, bestia omnium bestiarum bestialissima, ejecte de paradiso, de gratia Dei, de loco inenarrabili, de consortio et societate Angelorum, creatura damnata, reprobata, et maledicta a Deo in aeternum ob superbiam et nequitiam tuam, scelerate et nefande, maledicte, et excommunicate, blaspheme, damnate atque damnande.» Priscique hujus moris index est etiam Prudentius Contra Symmachum:
Intonat antistes Domini: Fuge, callide serpens, Exue te membris, et spiras solve latentes; Mancipium Christi, fur corruptissime, vexas.
Tertio planius et plenius Lyranus, Serarius et Abulensis in I Reg. XVI, Quaest. XLVI, et Pererius in Daniel. pag. 272, censent fumum cordis piscis callionymi expulisse daemonem inchoate vi naturali, ut insinuat hic Raphael, sed complete vi Angelica et coelesti. Naturali, nimirum impediendo actionem daemonis, per dispositionem contrariam, quomodo musica Davidis impediebat agitationem Saulis per daemonem. Daemon enim agit per naturales causas et humores maxime melancholicos: quae ergo humores hosce tollunt vel minuunt, daemonis actionem et vexationem infringunt. Hinc idipsum dicitur facere ruta, hypericon, cornua caprina, artemisia, chamelaeontis jecur, lapis Sandius, et Chrysolythus, etc. Quia (si tamen id verum est) nimirum discutiunt melancholiam, exhilarant animam, itaque mororem, perturbationem et anxietatem, ac desperationem, quam suggerit daemon, dissipant. Vide Serarium et Delrio in Magic. lib. III, Quaest. XXVII, sect. II. Completa tamen causa, abigens daemonem, fuit Raphael Angelus, qui ad suffitum jecoris propter merita et orationem Tobiae fugabat daemonem. Hoc autem tacuit Raphael, et suffitum praetexuit, ne se patefaceret, neve Tobias sciret eum esse Angelum, quem quasi hominem habebat viae comitem et ducem; sicut eadem de causa vocavit se Azariam, ac cum Tobia comedit et bibit. Id ita esse indicant Graeca, quae hanc vim non tribuunt cordi piscis; sed sic habent: Fac fumigare cor et jecur coram viro, et non perturbabitur amplius; quia, scilicet, ad hoc signum ego ex condicto et promisso meo pellam, et fugabo daemonem perturbationis auctorem. Unde et cap. VIII, vers. 2, dicitur: «Protulit (Tobias) de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos; tunc Raphael Angelus apprehendit daemonium, et religavit illud in deserto:» non ergo jecur piscis, sed Raphael apprehendit et fugavit daemonem, non tantum ex domo Raguelis, sed ex tota Media. Simili modo Magi et Sagae per certas herbas et signa maleficii nocent, bestiasque et pueros occidunt, cum tamen illa per se ad hoc inefficacia sint, nullamque habeant vim physicam, sed tantum moralem, scilicet, ex pacto daemonis. Daemon enim, posito signo a se dato, damna haec per se bestiis et infantibus infert.
Mystice Beda: «Piscis, inquit, qui Tobiam devorare cupiens, Angelo docente, occisus est, Diabolum significat, qui, dum in Redemptore nostro carnem appetiit, captus est potentia divinitatis.» Ex adverso S. Augustinus, serm. 4 De Petro et Paulo: «Est, inquit, Christus piscis ille, qui ad Tobiam ascendit de flumine vivus; cujus jecore per passionem assato, fugatus est diabolus: et per amaritudinem fellis afflatus est caecus, et illuminatus est mundus.» Sic Optatus Milevitanus in III Contra Parmen., per piscem Tigris accipit Christum.
Extricat. — Nota: Proprium est daemonis intricare, Raphaelis vero et Angelorum, extricare: sicut enim piscator pisces hamo et venator feras laqueo, aves vero visco et reti implicare satagit, ut capiat; sic daemon corpus et animam variis doloribus, majoribus curis, angoribus, difficultatibus, scrupulis, litibus, rixis, concupiscentiis, intricare contendit, ut se expedire nequeat, sed fiat ejus et gehennae praeda. Vide S. Gregorium, XXXII Moral. cap. XVII, ad illa Job XL, 42: Nervi testiculorum ejus perplexi sunt. «Suggestionum, inquit, illius (daemonis) argumenta implicatis inventionibus illigantur, ut plerosque ita peccare faciat, quatenus si forte peccatum fugere appetant, hac sine alio peccato non evadant, et culpam faciunt, dum vitant;» idque variis exemplis demonstrat, et tandem viam ex hoc labyrintho se extricandi, ostendit per hanc regulam, quasi per filum Ariadnes: «Dum mens inter minora et majora peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur; quia et qui murorum undique ambitu, ne fugiat, clauditur, ibi se in fugam praecipitat, ubi brevior murus invenitur.»
Versus 9: Fel valet ad ungendos oculos
9. Et fel valet ad ungendos oculos, in quibus fuerit albugo, et sanabuntur. — Quaeres an Tobias per fel hujus piscis naturali ejus vi et virtute visum receperit. Respondeo affirmative, Deo tamen vel Raphaele cooperante et supplente, quod causae illi naturali, puta felli piscis deerat, si videlicet stercus illud calidum hirundinum humorem crystallinum et vim visivam internam Tobiae non exstinxerat, sed tantum albuginem et pelliculam oculis ejus obduxerat; hanc enim erosit fel piscis, uti indicatur cap. XI, 13. Sic enim ibi dicitur: «Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. Et sustinuit quasi dimidiam fere horam; et coepit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi. Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus, statimque visum recepit.» Quid clarius: clariora tamen ibidem sunt Graeca, quae sic habent: Inspersit fel super oculos patris sui, dicens: Confide, pater. Ut autem erosi sunt, detrivit oculos suos, et desquamata sunt ab angulis oculorum albugines. Et videns filium suum, procidit super collum ejus, et ploravit et dixit: Benedictus es, Deus.
Secundo, quia hanc virtutem felli callionymi tribuit Plinius, lib. XXXII, cap. VII, et Franciscus Valesius, S. Philos. cap. XLVII, quem audi: «Quia, cum ad extergendas albugines nihil magis a medicis omnibus celebratum sit, quam fel, inter omnia ejus genera, omnium maxime commendatur fel callionymi piscis, et mox hienae.» Galenus quoque, libro X De simplicium medicamentorum facultatibus, capite XII: «Porro, inquit, quorumdam animalium bilis singulariter a medicis extollitur, tanquam aciem exacuat oculorum, et suffusionum initia digerat, veluti piscis, quem vocant callionymum, hienae, et scorpii» marini, tum galli et perdicis. Sic ille. Idem docet Aelianus, lib. XIII, cap. XIV, caeterique medici. Ita censent Lyranus, Dionysius, Serarius et alii.
Dices: Tobias erat excaecatus, planeque caecus; ergo a felle piscis visum recipere non potuit. Respondeo, erat caecus exterius ob pellem oculis obductam, non interius, ut vis visiva fuerit exstincta, ideoque erat caecus actu, ac potentiam proximam videndi amiserat, non remotam et radicalem: si quis contendat eum omnino fuisse caecum, et vim visivam amisisse, necesse est ut consequenter dicat eum non felle piscis, sed sola virtute divina supernaturali illuminatum fuisse, uti dixi de fugatione Asmodaei per cor piscis. Allegorice Tobias, per fel illuminans patrem, fuit typus Christi, qui caecum a nativitate illuminavit sua saliva et luto, Joan. cap. IX, vers. 6.
Tropologice, fel est amarities perversitatis et tribulationis, quae oculos mentis melle voluptatis terrenae excaecatos, eo discusso aperit, ut videat peccati turpitudinem, gehennae atrocitatem, virtutis pulchritudinem, Dei bonitatem, coeli gaudia, etc.
Mystice S. Prosper, parte II Promis. cap. XXIX: «Mysticum, ait, actionis hujus hoc est, quod ex interioribus piscis, et daemon fugatus est, et Tobias illuminatus. Hoc agit piscis magnus ex passione sua Christus, purgans Mariam, ex qua expulit septem daemonia.» Et postea: «ΙΧΘΥΣ» namque, Latine piscem, sacris litteris majores nostri hoc interpretati sunt, ex Sybillinis versibus colligentes, quod est Jesus Christus Filius Dei salvator, piscis in sua passione decoctus, cujus ex interioribus remediis quotidie illuminamur et pascimur.»
Versus 14-15: Audio quia tradita est septem viris
14 et 15. Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt: sed et hoc audivi, quia daemonium occidit illos. Timeo ergo ne forte et mihi haec eveniant. — Graeca addunt: Quoniam daemonium amat ipsam, quod injuria non afficit quemquam praeter accedentes ad eam, q. d. Ipsa habet daemonem incubum, qui, amans ipsam, caeteros ejus procos occidit. Nam daemones in corpore assumpto excipere semen alicujus viri, illudque in feminam infundere, ac per illud prolem generare, uti aiunt Merlinum ac Arcturum esse progenitos, asserunt D. Thomas, Abulensis, Victoria, Molina, Cantipratensis, Caesarius, Camperius, Hector, Boethius et alii quos citat et sequitur Serarius, cap. VIII, Quaest. IV. Audi S. Augustinum, XV De Civ. XXIII: «Creberrima fama est, multique se expertos, vel ab eis qui experti essent, de quorum fide dubitandum non est, audisse affirmant Sylvanos et Faunos, quos vulgo incubos vocant, improbos exstitisse mulieribus, et earum appetisse ac peregisse concubitum, et quosdam daemones, quos Dusios Galli nuncupant, hanc assidue immunditiam et tentare, et efficere: plures, talesque asseverant, ut hoc negare impudentiae videatur.» Audi et exemplum quod refert Auctor Vitae S. Bernardi, lib. II, versu 6: «Mulier quaedam in regione Nanneti a quodam petulante daemone sex annis, habito ejus consensu, incredibili libidine vexata est. Apparuerat ei in specie pulchri militis, et saepe abutebatur ea invisibiliter, marito ejus in eodem lecto cubante, lascivus ille spiritus. Quae anno septimo timore correpta, veniente in praedictam civitatem S. Bernardo Claravallis abbate, misera mulier ad pedes ejus corruit, passionem horribilem et ludificationem diabolicam multis cum lacrymis confessa, succurri sibi flagitavit: a quo consolata, et quid facere deberet edocta, post confessionem diabolus ad illam accedere non potuit.»
Verum daemon proprie non amat feminas libidinis suae causa, cum carne careat, ideoque nullum habeat libidinis sensum, sed amorem simulat, ut feminas in sui amorem et peccatum infandum pelliciat. Porro non est verisimile Asmodaeum hic fuisse amasium et incubum Sarae, tum quia sciebat illam esse castissimam, ideoque ei generose restituram. Quare Tobias, dicens Asmodaeum amare Saram, id dixit non ex suo, sed ex vulgi sensu et fama. «Audio,» inquit: vulgus enim, videns septem sponsos Sarae esse occisos a daemonio, suspicabatur id fieri ex ejus rivali amore et zelotypia; sic enim proci eamdem ambientes sponsam saepe se mutuo interimunt. Nam versu 17, Raphael Angelus non hanc, sed prorsus aliam, et quasi contrariam occisionis eorum affert causam, scilicet eos caesos ab Asmodaeo, ob scelera et effraenem libidinem. Ita Serarius.
Versus 17: Sicut equus et mulus
17. Et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, — nam ut Aristoteles, lib. VI Hist. anim. cap. XXII: «Salacissimus omnium tam feminarum, quam marium, equus est.» Unde illud Jerem. V, 7 et 8: «In domo meretricis luxuriabantur. Equi amatores et admissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.» Mulus quoque, licet sterilis, ardet libidine. Unde veteres luxuriosum designabant pingendo mulum, aut mulam, teste Pierio, Hierogl. XII. Adde certum genus mulorum a caeteris diversum esse in Cappadocia et Syria, quod parit et procreat instar equorum, teste Aristotele, lib. I Histor. anim. cap. VI, et lib. VI, cap. XXIV.
Versus 19: Jecur piscis cremetur, daemon fugabitur
19. Incenso jecore piscis fugabitur daemonium. — non tam vi jecoris, quam mea, hoc est angelica et divina ob tuas, o Tobia, preces et merita, virtute. Vide dicta vers. 8. Mystice S. Augustinus, loco citato: «Christus, inquit, est piscis iste qui ad Tobiam ascendit, hujus jecore per passionem (in ara crucis) assato fugatus est diabolus.» Apte id fit per jecur, quia in jecore est sedes amoris et concupiscentiae quae hic Christi passione exstinguitur.
Versus 20: Conjunctio sanctorum patriarcharum
20. Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris, — q. d. Eris particeps meritorum, seu sanctitatis S. Patriarcharum, puta Abrahae, Isaac, Jacob, Joseph, etc., ut sicut ipsi caste utentes suis uxoribus insignes, sanctosque genuere filios, sic et tu facias ex Sara, ut sequitur versu 21. Jubet ergo Raphael Tobiae, ut per tres primas a conjugio noctes vacet orationi cum Sara, antequam illud consummet; sic enim fugandum Asmodaeum, qui libidinosos occidit, ac conjugium sancte initurum, ac sanctos a Deo adepturum filios. Utinam conjuges Christiani consilium hoc Raphaelis, et Tobiae ei obedientis, exemplum sequantur. In Tridentino Concilio Sess. XXIV, ita legitur De Reform. Matrim. cap. I: «Sancta synodus conjuges hortatur, ut, antequam contrahant, vel saltem triduo, ante matrimonii consummationem, sua peccata diligenter confiteantur, et ad SS. Eucharistiae Sacramentum pie accedant.»
Versus 22: Amore filiorum magis quam libidine ductus
22. Amore filiorum magis quam libidine ductus. — Finis enim copulae debet esse desiderium prolium fidelium. «Haec enim sunt tria matrimonii bona, fides (conjugalis), proles, sacramentum,» ut ex S. Augustino docent Theologi.
Audi S. Augustinum, lib. De bono conjug. cap. VI: «Conjugalis, ait, concubitus generandi gratia non habet culpam: concupiscentiae vero satiandae, sed tamen cum conjuge, propter fidem thori, venialem habet culpam. Adulterium vero, sive fornicatio lethalem habet culpam; ac, per hoc, melior est quidem ab omni concubitu continentia, quam vel ipse matrimonialis concubitus, qui fit causa gignendi.» Et S. Fulgentius, epist. I, cap. III: «Conjugalis potestatis, ait, inculpabilis est usus, officio gignendi divinitus attributus, si justitia terminum transgredi libidinosus non permittatur excessus. Justitia vero utendi conjugii haec est, ut non explendae libidinis, sed substituendae prolis obtentu, sibi conjuges congruo tempore misceantur. Sic ergo quaeri debet ex nuptiis fructus, ut cohibendus sit lubricae voluptatis excessus.»
Quin et Philosophi idem sensere, ut Plato, lib. IV De legibus: «Oportet, inquit, parentes gignere et educare liberos, qui vitam tanquam lampadem posteris tradant, ut sint semper aliqui Deum colentes, juxta ipsius legem.»