Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Tobias Saram uxorem a patre Raguele postulat, et impetrat; conjugii tabulae scribuntur, et nuptiae celebrantur.
Textus Vulgatae: Tobias 7:1-20
1. Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio. 2. Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annae uxori suae: Quam similis est juvenis iste consobrino meo! 3. Et cum haec dixisset, ait: Unde estis juvenes nostri? At illi dixerunt: Ex tribu Nephtali sumus, ex captivitate Ninive. 4. Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus. 5. Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit Angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est. 6. Et misit se Raguel, et cum lacrymis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus, dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. 8. Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrymatae sunt. 9. Postquam autem locuti sunt, praecepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium; 10. Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo, neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam. 11. Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere coepit ne forte et huic similiter contingeret; et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum. 12. Dixit ei Angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua; propterea alius non potuit habere illam. 13. Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrymas meas in conspectu suo admiserit, 14. Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suae secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. 15. Et apprehendens dexteram filiae suae, dexterae Tobiae tradidit dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. 16. Et accepta charta, fecerunt conscriptionem conjugii. 17. Et post haec epulati sunt, benedicentes Deum. 18. Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum. 19. Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrymata est. 20. Dixitque ei: Forti animo esto, filia mea, Dominus coeli det tibi gaudium pro taedio quod perpessa es.
Versus 2: Quam similis est juvenis consobrino meo
2. Quam similis est juvenis consobrino meo? — puta Tobiae seniori, qui Raguelis erat patruelis. Tobias enim junior similis erat patri suo, uti saepe accidit.
Versus 3: Ex tribu Nephtali sumus
3. Ex tribu Nephtali sumus. — Nota Tobiam hoc dixisse, non angelum Raphaelem. Tobias autem putabat Raphaelem non esse Angelum, sed contribulem suum: « Dixerunt » ergo, hoc est, dixit unus Tobias respondens pro utroque scilicet tam pro Angelo comite suo, quam pro se ipso: si tamen quis contendat haec utriusque esse verba, ac Raphaelem asserere se esse tribus Nephtali non filium, sed Angelum custodem, vel tutelarem, quomodo Daniel. X, vocatur Angelus Persarum, Graecorum, Hebraeorum. Atque hoc sensu Angeli nobis concives et contribules dici queunt. Ita Angelus Joannis Apostoli se conservum vocat Apoc. XIX, 10. Denique Raphael hic sumpserat formam, personam et nomen Azariae, ideoque recte se Nephtalitam vocare poterat; talis enim erat Azarias. Vide dicta, cap. V, vers. 18.
Versus 4: Nostis Tobiam fratrem meum?
4. Nostis Tobiam fratrem meum? — « Fratrem, » id est patruelem et cognatum, uti jam dixi.
Versus 6: Et misit se Raguel
6. Et misit se Raguel — in collum Tobiae, eum amplexans et osculans. Graece est: Exiliit Raguel prae laetitia.
Versus 8: Lacrymatae sunt
8. Lacrymatae sunt. — Addunt Graeca, id fecisse postquam audierunt Tobiam amisisse visum oculorum.
Versus 11: Quid evenerit septem viris
11. Quid evenerit septem viris qui ingressi sunt ad eam, — scilicet in thalamum nuptialem ante complexum maritalem. Nam Graeca et Hebraea addunt: « Daemonium occidit eos, antequam cum ea ipsi fuissent ut in uxoribus, » id est antequam uxoriam copulam cum ea habuissent.
Quaeres: Cur tot sponsi ambierunt Saram, praesertim cum posteriores vidissent priorum necem? Respondeo: Prima illecebra fuit singularis Sarae forma et pulchritudo; secunda, quod unica esset haeres ingentium opum Raguelis patris sui; tertia, quod existimaverint fortasse jure propinquitatis sibi debitam; cum non adesset Tobias, cui, ut habetur vers. 14, debebatur tanquam propinquiori. Quarta, quia amor dementabat eos. Nam, ut ait S. Augustinus, « nimium praeceps est, qui transire contenderit, ubi alium conspexerit cecidisse. »
Felix quem faciunt aliena pericula cautum.
Timere coepit, ne et huic forte similiter contingeret. — Laudat Raguelem S. Ambrosius, libro III Offic. cap. XIV: « Raguel, inquit, praecipue formam honestatis expressit, qui contemplatione honestatis, cum rogaretur, ut filiam suam in conjugium daret, vitia quoque filiae non tacebat, ne circumvenire petitorem tacendo videretur. » Et paulo post: « Justus vir plus alienis timebat, et malebat sibi innuptam manere filiam, quam propter nuptias ejus extraneos periclitari. »
Versus 16: Fecerunt conscriptionem conjugii
16. Fecerunt conscriptionem conjugii. — Fecerunt instrumentum authenticum, in quo conscripserunt conditiones et pacta conjugii, scilicet promissa tam sponsi, quam sponsae, ejusque parentum. Non dubitarunt parentes, licet territi nece septem sponsorum, dare Saram filiam Tobiae; tum quia Raphael vultus verborumque gravitate, imo majestate id suadebat, et securitatem spondebat, tum quia Deus eos interius ad connubium hoc peragendum incitabat; ita Dionysius, Serarius et alii.
Versus 18-20: Forti animo esto, filia mea
Et, ut ait Plinius, lib. XXVIII, cap. V: « Optimum est aliena insania frui. »
Rursum disce hic quam omnis voluptas etiam conjugii sit anceps et instabilis. En tibi hi sponsi in ipsis sponsae nuptiis occiduntur, uti pluribus similibus contigit, et saepe contingit; unde proverbium est Ben-Sira: « Sponsa ascendit in thalamum, neque quid sibi eventurum sit novit. » Nam ut ait Seneca, epist. 26: « Incertum est quo loco te mors exspectet. Itaque tu illam omni loco exspecta. »
Rursum discant hic conjuges caste uti conjugio, caeterique caste vivere, ne ab Asmodaeo, aeque ac impudici hi sponsi occidantur. Ante paucos annos in Belgio existenti mihi narravit sacerdos gravis e Societate nostra, in missione castrensi, se militem quemdam ob concubinatum infamem saepius monuisse, ut vitam corrigeret, sed frustra: quare tandem zelo et enthusiasmo actum minatum ei fuisse, edixisseque, nisi cito sese emendaret, experturum acrem Dei vindictam. Ita factum, nam paulo post, Deus tempestatem, tonitrua ac fulmina cum horrendo fragore, omniumque terrore emisit, ac unicum illum in turpi concubinae complexu una cum illa, fulgure afflavit et sideravit; itaque in flagranti delicto corpus fulguri, animam gehennae tradidit, omnibus succlamantibus: « Justus es, Domine, et rectum judicium tuum! »