Cornelius a Lapide

Tobias VIII


Index


Synopsis Capitis

Tobias suffitu cordis et jecoris piscis fugat Asmodaeum, quem Raphael in deserto alligat. Tobiam, consummato matrimonio, Raguel omnium bonorum haeredem facit.


Textus Vulgatae: Tobias VIII

1. Postquam vero coenaverunt, introduxerunt juvenem ad eam. 2. Recordatus itaque Tobias sermonum Angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos. 3. Tunc Raphael Angelus apprehendit daemonium, et religavit illud in deserto superioris Aegypti. 4. Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei: Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras; quia his tribus noctibus Deo jungimur: tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio. 5. Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi, sicut gentes quae ignorant Deum. 6. Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis. 7. Dixitque Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te coeli et terrae, mareque, et fontes, et flumina, et omnes creaturae tuae, quae in eis sunt. 8. Tu fecisti Adam de limo terrae, dedistique ei adjutorium Hevam. 9. Et nunc, Domine, tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum. 10. Dixit quoque Sara: Miserere nobis, Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani. 11. Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulcrum. 12. Dicebat enim: Ne forte simili modo evenerit ei, quo et caeteris illis septem viris, qui sunt ingressi ad eam. 13. Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei: 14. Mitte unam ex ancillis tuis, et videat, si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies. 15. At illa misit unam ex ancillis suis. Quae ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes. 16. Et reversa nuntiavit bonum nuntium: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus, 17. et dixerunt: Benedicimus te, Domine Deus Israel, quia non contigit quemadmodum putabamus. 18. Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. 19. Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra. 20. Statimque praecepit servis suis Raguel, ut replerent fossam quam fecerant, priusquam elucesceret. 21. Uxori autem suae dixit, ut instrueret convivium, et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria. 22. Duas quoque pingues vaccas, quatuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis. 23. Et adjuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud se. 24. De omnibus autem quae possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiae, et fecit scripturam, ut pars dimidia quae supererat, post obitum eorum, Tobiae dominio deveniret.


Versus 2: Partem jecoris posuit super carbones vivos

2. Protulit de cassidili, — id est de pera viatorum, instar cassis, sive retis confecta, quali aucupes et piscatores utuntur. Cassidilis enim est nomen diminutivum a cassis, q. d. parva cassis, vel parvum rete, puta sacculus reticulatus, in quo viatores suas reculas et alimenta reponunt. Ita Lyranus, Dionysius et Budaeus. Aut cassidula dicitur a casside, id est galea, quod galeae similitudinem referat.

Partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos, — id est ardentes et flammantes: ignis enim, per flammam sese agitans et quasi respirans videtur vivere. Graeca uberius sic habent: et imposuit cor piscis, et hepar, fumumque fecit; et quando odoratus est daemon odores, fugit ad Aegypti suprema. Hebraeus autem: Percepit Asmodaeus odorem et fugit. Ergo fumus hic jecoris et cordis aliquid physice efficiebat, quo fugabatur daemon: quidnam hoc fuerit dixi cap. VI, vers. 8. Quibus adde sanctitatem, pietatem, benedictionem, et preces tam Raphaelis, quam Tobiae, juncta fumo illi energiam dedisse ad abigendum Asmodaeum: sicut pulsu campanarum ab Ecclesia benedictarum fugatur daemon excitans procellas et tempestates, non vi pulsus, sed vi orationis Ecclesiae, per quam benedictae sunt. Idem fit per aquam lustralem, per agnos et cereos benedictos, perque alias res consecratas. Sic olim S. Hieronymus, S. Antonius, aliique Anachoretae, dantes energumeno panem vel oleum a se benedictum, expellebant daemonem.

Simile prorsus recenset Josephus, lib. VIII Antiquitat. cap. II, de radice dicta Baaras a Salomone ostensa, cujus odoratu fugabatur daemon: « Vidi, inquit, ex popularibus meis quemdam Eleazarum in praesentia Vespasiani, et filiorum, et tribunorum, reliquorumque militum multos arreptitios percurantem. Modus vero curationis erat hic: Admoto naribus daemoniaci annulo, sub cujus sigillo inclusa erat radicis species a Salomone indicatae; ad cujus olfactum per nasum extrahebat daemonium, et collapso mox homine, adjurabat id, ne amplius rediret: Salomonis interim mentionem faciens, et incantationes ab illo inventas recitans. » Haec si vera sunt et proba, non magica, uti proba esse censent Jansenius et Franciscus Lucas in cap. XII Matth., Toletanus in cap. XI Lucae, Salmeron, tom. VIII, tractat. 15, dicendum est quod a D. Thoma, Quaest. VI De potentia, art. 10, ad 3, dictum est, et a Victoria relectum de Magia usurpatum, potuisse quidem certam quamdam et piam formulam ejiciendi daemones institui a Salomone, sancto adhuc, quam Deus peculiari sua auctoritate, ad daemones fugandos confirmaret. In hac etiam nihil magicum, nihil ex amicitia et foedere cum daemone. At a Salomone idololatra et magicae artis postea studioso, si unquam conscripti, traditive exorcismi, hos oportet magicos fuisse, et nulla divina aut angelica virtute fultos, ad abigendos daemones, sed tantum pacto impio et nefaria magia. Hanc sane olet radix illa Josephi inclusa annulo, in qua nulla facultas supra spiritum, ait noster Pineda, libro III De rebus Salom. cap. XXIX. Nam et Serario hic Quaest. V, cap. VII, displicent haec duo. Primum, quod lib. VII Belli, cap. V, asserat radicem Baaras e terra evelli non posse, nisi moriatur is qui evellit, sive homo sit, sive canis. Secundum, quod daemones vocet malorum hominum spiritus. Quin et Delrio in Magic. lib. VI, cap. II, Quaest. III, sect. 2, cum Pineda censet falso radices has et daemonum exorcismos adscribi Salomoni. Illi ergo suspecti sunt, incertaeque et dubiae fidei. Judaei enim, qui eos jactant, magis abundant, ac forte Eleazarus ille Josephi fuit magus. Sanctior, ideoque securior, et daemoni formidabilior fuit virga S. Benedicti, de qua S. Gregorius, lib. II Dialog. cap. IV. Siquidem percussus Monachus, quem saepe nigellus puer ab oratione abducebat, « deinceps ad orationis studium immobilis permansit, sicque antiquus hostis dominari non ausus est ejus in cogitatione, ac si percussus fuisset ex verbere. »


Versus 3: Religavit illud in deserto

3. Et religavit illud in deserto. — Nota: Raphael ligavit Asmodaeum in deserto per decretum et potestatem divinam, eum definiendo in deserto, ut se loco movere, et inde egredi non posset.

Hoc autem fieri potest tribus modis; primo, jubendo ex parte Dei ne se moveret, ac si secus faciat, minando ei acres poenas et verbera: imo si egrediatur, vi et verberibus eum ad regressum compellendo. Sic lex ligat hominem, id est obligat hominem, ideoque lex a ligando dicitur, ut multi volunt juxta illud:

Verba ligant homines, taurorum cornua funes.

Secundo, imprimendo daemoni qualitatem aliquam detentivam, v. g. impetum et vim permanentem, quae eum in loco detineat. Sic enim vis fortis debilem brachiis suis detinet, et certo loco affigit. Cur idem facere nequeat Angelus diabolo?

Tertio et efficacissime orando Deum, ut subtrahat daemoni concursum suum, qui necessarius est ad motum localem, ut egredi possit. Sic daemones ligantur in inferno, ut egredi nequeant. Sic Lucifer ibidem ligatus est per mille annos, Apoc. XX, 2. Sic quatuor Angeli ligati fuere in Euphrate, Apoc. IX, 14. Vide ibi dicta.

Porro, quamdiu Asmodaeus ligatus fuerit a Raphaele non constat. Probabile est per totam vitam Tobiae et Sarae fuisse ligatum, ne eis unquam nocere posset: propter eos enim alligatus fuit. Ita Sanchez et Serarius.

Multo magis daemon ligatus est a Christo, ut ait S. Antonius apud S. Athanasium: « Hamo crucis ut draco aduncatus a Domino est, et capistro ligatus, ut jumentum, et quasi mancipium fugitivum vinctus circulo, et armilla labia perforatus, nullum omnino fidelium devorare permittitur. Nunc miserabilis, ut passer, ad ludendum irretitus a Christo est, calcaneo Christianorum subtractus gemit. Ille, qui universa maria a se deleta plaudebat, ille, qui orbem terrarum manu sua teneri pollicebatur, ecce a nobis vincitur, ecce se adversum me prohibere non potest disputantem. »

In deserto superioris Aegypti, — puta in parte Australi Aegypti, quae alta et montana est, ex qua defluit Nilus, quaque Thebais vocatur, ait Joannes Leo, lib. VIII De Africa, cap. II. Causam dat S. Hieronymus in Ezechielem, cap. XXX: « Quod ibi Nilus innavigabilis est, et cataractarum fragor, et omnia invia plenaque serpentum et venenatorum animantium. » Talis enim locus decet daemonem, ne cui homini nocere queat. Quocirca daemones coram SS. Antonio, Macario, aliisque Thebaidis eremitis graviter questi sunt, quod ipsi suum locum invasissent et suam Thebaidem Monachis implessent, uti refert S. Athanasius in Vita S. Antonii, Palladius in Lausiaca, cap. X, Cassianus, Collat. VII, cap. XXIII.

Tropologice multis virtutibus, quasi funibus ligatur daemon, ne ad nos accedat et noceat. Prima est, abstinentia et jejunium; secunda, oratio; tertia, castitas. Novi ego, ait Serarius, quemdam, qui, si quando Asmodaeum irrepentem et blandientem sentiat, illico castitatis, e formula, votum iterat: ut, dum inferre daemon plagam vult, luculentissimam ipse accipiat. Ita enim suo pene gladio jugulatur Goliath: et incidit in foveam impius, quam fecit. Quarta, passionis, crucisque Christi seria meditatio. Quinta, lectio et studium S. Scripturae. Sexta, sacra synaxis et crebra communio: « Tanquam leones, inquit, serm. 61 ad Pop. S. Chrysostomus, ignem spirantes ab illa mensa recedamus, facti diabolo terribiles, et caput nostrum mente revolventes, et charitatem, quam nobis exhibuit. » Et paulo post: « Hic mysticus sanguis daemones quidem expellit, et procul esse facit; ad nos autem Angelos vocat, et Angelorum Dominum. Ubi namque Dominicum viderint sanguinem, daemones fugiunt; concurrunt autem Angeli. » Et S. Bernardus, serm. 1 in cana Dom.: « Si quis vestrum, non tam saepe modo, non tam acerbos sentit iracundiae motus, invidiae, luxuriae, aut caeterorum hujusmodi, gratias agat corpori, et sanguini Domini, quoniam virtus Domini operatur in eo: et gaudeat, quod pessimum ulcus accedat ad sanitatem. » Septima est eleemosyna, et officia pia charitatis, quae fuse hic prosequitur Serarius.


Versus 4: Deprecemur Deum hodie et cras

4. Deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras, — id est post crastinum, puta per tres noctes ante copulam, uti praeceperat Raphael, cap. VI, vers. 18.


Versus 9: Non luxuriae causa accipio sororem meam

9. Non luxuriae causa accipio sororem meam conjugem. — Saram vocat Tobias sororem, non quod proprie soror esset; sic enim non potuisset eam ducere uxorem, sed quod generice esset soror; quia scilicet ex eadem gente et tribu erat prognata. « Sororem » ergo, id est concivem et contribulem.


Versus 11: Circa galli cantum

11. Circa pullorum (galli et gallinarum) cantum, — puta in aurora ante solis ortum, de quibus Plinius, lib. X, cap. XXI: « Nec solis ortum, inquit, incautis patiuntur obrepere, diemque venientem nuntiant, » Cant. XI.

Ut foderent sepulcrum. — Licet enim Raguel confortatus a Raphaele speraverit Tobiam cum Sara in conjugio fore salvum, tamen alia ex parte metuebat ne occideretur ab Asmodaeo, uti occisi sunt septem priores Sarae sponsi. Reliqua hujus capitis plana sunt: unde alia explanatione non egent.