Cornelius a Lapide

Tobias IX


Index


Synopsis Capitis

Tobias mittit Raphaelem in Rages, ut exigat depositum a Gabelo, eumque invitet ad nuptias. Venit Gabelus, ac sponsis omnia felicia apprecatur.


Textus Vulgatae: Tobias 9:1-12

1. Tunc vocavit Tobias Angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei: Azaria frater, peto ut auscultes verba mea. 2. Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiae tuae. 3. Tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum, reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges eum venire ad nuptias meas. 4. Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies: et si tardavero una die plus, contristatur anima ejus. 5. Et certe vides quomodo adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum spernere non possum. 6. Tunc Raphael assumens quatuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit, et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam. 7. Indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt: fecitque eum secum venire ad nuptias. 8. Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem: et exiliens, osculati sunt se invicem; et flevit Gabelus, benedixitque Deum, 9. et dixit: Benedicat te Deus Israel, quia filius es optimi viri, et justi, et timentis Deum, et eleemosynas facientis; 10. et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros: 11. et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem: et sit semen vestrum benedictum a Deo Israel, qui regnat in saecula saeculorum. 12. Cumque omnes dixissent: Amen, accesserunt ad convivium; sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.


Versus 2: Si meipsum tradam tibi servum

2. Si me ipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiae tuae, — hoc est, tuae provide erga me curae non satisfecero, nec condignam ei mercedem rependero.


Versus 3: Vadas ad Gabelum in Rages

3. Servitia, — id est servos.

Vadas ad Gabelum in Rages Medorum. — Dices: Jam erant in Rages; nam ibi dicitur habitasse Sara, cap. III, vers. 7. Respondeo: Erant in Rages, id est, in agro vel territorio Rages, sicut qui Tusculi habitat, Romae habitare dicitur, etsi in ipsa urbe Roma non habitet. Aut potius dicendum est duas fuisse urbes habentes idem nomen Rages. Ita Lyranus, Bellarminus et alii. Causam dat Sanchez, quod Rages sit vox Meda a Graecis accepta. Graece enim ραγάς, id est fissura, ruptura, sive fractura. Rages igitur significat locum scopulosum, scissum, interruptum; quia ergo utraque haec urbs sita erat in locis confragosis et asperis, hinc utraque dicta est Rages. Hebraice vero Rages, significat turbam, tumultum, strepitum, tremorem, fremitum.


Versus 10: Dicatur benedictio super uxorem tuam

10. Et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros, — ut omnes videntes vestram virtutem, ideoque Dei benedictionem et prosperitatem, vobis benedicendo apprecentur, et dicant: Benedicta sit Sara, quae tam probi viri Tobiae est uxor; benedicti sint parentes utriusque, qui tam ingenuos post se relinquunt filios et filias. Honor enim et laus filiorum est honor et laus parentum: nam dedecus, aeque ac decus filiorum in parentes redundat. Quocirca Basilius Imperator hoc Leoni filio insigne dedit monitum, imo et virtutis paternae aemulandae stimulum: « Ne me, quaeso, patrem amantem pudefacias. Debent enim pictores corporum delineamenta, filii autem regum, quasi vivae imagines patrum virtutes referre. » Sic et mulier illa, videns Christi virtutes et sapientiam, exclamavit: « Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti, » Lucae XI, 27.


Versus 12: Cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant

12. Sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant, — convivabantur hilariter, sed honeste, modeste, sobrie et caste, ne crapula, aut sermone lascivo, vel obsceno Deum offenderent, ut Asmodaeum rursum in domum mitteret. Imitentur hoc conjuges et convivae, ut a mensis arceant ebrietatem, jurgia, detractiones, spurcitiem sermonum, quibus Deus offenditur, conjugibus et conviviis maledicat. Audiant Platonem, lib. VI De Legibus: « Impensa secundum divitias fiat; bibere vero usque ad ebrietatem ne alibi quidem unquam decet; neque vero tutum est; maxime vero connubio conjuncti, sponsus et sponsa tunc mentis compotes esse debent, quando non parvam ineunt vitae mutationem; praesertim ut et quam maxime moderatis generatio fiat: ferme etiam incertum est quae nox, aut dies, ipsum cum Deo peragat. Quare ut solidus, stabilis, et quietus conceptus fiat, non oportet, diffluentibus ebrietate corporibus, dare operam liberis. Qui autem vino refertus est, tam animae quam corporis rabie concitatus, quavis et trahit, et trahitur. Idcirco ebrius, tanquam mente captus, ad serendum est inutilis. Nempe verisimile est eum foetus inaequales, instabiles, obliquos tam membris, quam corporibus procreare. Quamobrem per totam quidem vitam, et maxime quamdiu generationi vacat, abstinebit quisque, cavebitque ne faciat, vel quae sua natura et sponte morbos inducunt, vel quae ad petulantiam injuriamque declinant. Haec enim in animos et corpora eorum, qui enascuntur, liberorum, necessario transferuntur, iisque imprimuntur, pejoresque inde nascuntur. Sed praecipue die illa (nuptiarum) ac nocte. » Graeca hic addunt: Benedixit Tobias uxorem suam; id est, bene precatus est ei, ut foret fecunda et probos gigneret, educaretque filios: sic Isaac « deprecatus est Dominum pro uxore sua » Rebecca, Genes. XXV, 21.