Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Mater Tobiae suspirat ad ejus reditum; Raguel dimittit Tobiam cum Sara filia sua, iisque dimidiam bonorum partem tradit, ac Sarae monita dat, ut diligat maritum, soceros honoret, et probe familiam regat.
Textus Vulgatae: Tobias 10:1-13
1. Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus erat pater ejus Tobias, dicens: Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi? 2. Putasne, Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam? Coepit autem contristari nimis ipse, et Anna uxor ejus cum eo: et coeperunt ambo simul flere, eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos. 3. Filius autem eorum non est reversus ad eos. 4. Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrymis, atque dicebat: Heu, heu me, fili mi, ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostrae, solatium vitae nostrae, spem posteritatis nostrae? 5. Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. 6. Cui dicebat Tobias: Tace, et noli turbari, sanus est filius noster; satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum. 7. Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem. 8. At vero Raguel dicebat ad generum suum: Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum. 9. Cui Tobias ait: Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis. 10. Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiae suae, in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa, et salvum atque gaudentem dimisit eum a se, 11. dicens: Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar. 12. Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam, et dimiserunt ire: 13. monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere.
Versus 4: Lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostrae
4. Heu heu me, fili mi, ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum? (Pater enim erat caecus, mater prae senio caecutiebat: quare filius eis erat instar oculorum, ut per eum viderent, legerent, agerentque quae videnda, legenda, agenda erant. Eumdem vocat) Baculum senectutis nostrae. (Sic Scipio Romae appellatus est, eo quod ipse patrem senem et caecutientem, quasi Scipio, sive baculus sustentaret, et per viam duceret et dirigeret). Et solatium vitae nostrae; (filii enim solantur senectutem parentum, ejusque miserias et aerumnas). Et spem posteritatis nostrae; — erat enim unicus ille filius, a quo omnis familiae propagatio pendebat. Optant enim parentes filios post se relinquere, ut in eis quasi maneant superstites, vivantque in memoria hominum, ut docet Eccli. cap. XXX, 4 et seq.
Versus 10: Tradidit ei Saram et dimidiam partem omnis substantiae
10. Tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris, etc. — Hebraei uberius addunt: Dedit ei Raguel Saram filiam suam, dimidium divitiarum suarum, et servos et servas, et greges, et boves, et asinos, et camelos, et vestes lineas et pretiosas, et vasa argentea et aurea. Graeca habent: Dedit ei corpora, jumenta et argentum. Corpora, id est, servos sive mancipia, quae cum libertate careant, non nisi videntur esse corpora, servitio heri mancipata. Ita Aristoteles, I Rhetor., Demosthenes, Philipp. III, Strabo, lib. I, σώματα, id est, corpora vocant mancipia.
Versus 11: Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro
11. Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes. — Hinc rursum patet Gabelum et priscos Hebraeos credidisse Angelum considerari ad custodiam, qui eum in via dirigat.
Versus 13: Monentes eam honorare soceros
13. Monentes eam honorare soceros, — quasi parentes; unde Graeca addunt: Quia ipsi nunc parentes tui sunt. Raguel hic Sarae filiae suae dat monita virtutis et salutis. Primum est, ut honoret soceros, scilicet Tobiam seniorem, et Annam; secundum, ut diligat maritum, utpote cum quo facta jam est una caro, ac consequenter una persona, unum cor, una anima, una voluntas. Haec dilectio facit ut uxor mariti mores suis dissimiles, choleram, vitia, infortunia, et quaelibet adversa, quae multa in conjugio occurrunt, fortiter superet. Unde S. Monica uxores monebat ut per conjugium se maritorum ancillas factas existimarent, ait S. Augustinus, libro IX Confessionum, cap. IX. Tertium, ut regat familiam, puta filios, servos et ancillas, ut omnes in officio, concordia, pace et charitate mutua contineat. Quartum, ut gubernet domum in ea manendo, non huc illuc vagando, prandium et coenam omnibus apparando, supellectilem, annonam, vestes, caeteraque necessaria procurando, uti fecit mulier illa fortis laudata a Salomone, Proverbiorum XXXI. Vide ibi dicta. Quintum, ut se irreprehensibilem exhibeat, non tantum in fide et castitate conjugali, sed et per linguae continentiam, justitiam, prudentiam, comitatem in conversatione, tam cum domesticis, quam cum externis. Eadem monita dat uxoribus S. Paulus ad Titum, cap. II, vers. 4 et 5: « Ut viros suos ament, filios suos diligant, prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae viris suis. » Vide ibi dicta. Similia conjugibus praecepta tradit S. Petrus, epist. I, cap. III; quin et Plato, lib. VI De Legibus, Xenophon in Oeconomica, et Plutarchus, De nuptialibus praeceptis.
Denique in Graeco, et Edna (sic enim habent pro Anna), mater Sarae, sic Tobiam generum suum valedicendo alloquitur: Dominus coeli, frater dilecte, te tuis restituat, mihique concedat ut filios tuos ex Sara filia mea videam, et coram Domino gaudeam. Ecce ego tibi filiam meam, quasi quoddam depositum, committo, ne ulla eam afficias molestia. Mox subditur: Ipse vero Tobias post haec profectus est, Deo gratias agens, quod iter prosperum sibi dedisset, Raguelemque et Ednam ejus uxorem benedicebat (seu fausta eis omnia precabatur) et pergebat, quoad Niniven appropinquarent.