Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Raphael Tobiam domum ad parentes salvum reducit: qui felle piscis liniens oculos patris, ei visum restituit. Unde omnes prae gaudio Deum benedicunt, et epulantur.
Textus Vulgatae: Tobias 11:1-21
1. Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quae est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. 2. Dixitque Angelus: Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum. 3. Si placet itaque tibi, praecedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiae, simul cum conjuge tua, et cum animalibus. 4. Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis, erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. 5. Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. 6. Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum, currensque nuntiavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus. 7. Dixitque Raphael ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum; et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. 8. Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen coeli, et in aspectu tuo gaudebit. 9. Tunc praecucurrit canis, qui simul fuerat in via; et quasi nuntius adveniens, blandimento suae caudae gaudebat. 10. Et consurgens caecus pater ejus coepit offendens pedibus currere: et data manu puero, occurrit obviam filio suo. 11. Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et coeperunt ambo flere prae gaudio. 12. Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt. 13. Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. 14. Et sustinuit quasi dimidiam fere horam; et coepit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi. 15. Quam apprehendens Tobias traxit ab oculis ejus, statimque visum recepit. 16. Et glorificabant Deum, ipse videlicet, et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum. 17. Dicebatque Tobias: Benedico te, Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me, et ecce ego video Tobiam filium meum. 18. Ingressus est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris; sed et illa pecunia quam receperat a Gabelo: 19. et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. 20. Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus, 21. Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.
Versus 1: Pervenerunt ad Charan
1. Pervenerunt ad Charan, quae est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. — Charan est Haran, e qua evocatus est Abraham a Deo in Chanaan, Gen. XI, 31 et seq., quae postea Charrae dicta est, ubi cum exercitu Romano a Parthis caesus est M. Crassus. Sita erat contra, id est versus « Niniven in medio itinere, » a Rages usque ad Niniven. Rages enim erat in Media, Ninive in Assyria, inter utrumque media erat Charan, sive Haran urbs sita in Mesopotamia. Hinc probabiliter Serarius, part. IV, colligit Tobiam in totum hoc undecimis castris distantem fuisse, sed tum propter aetatem et valetudinem teneram Tobiae et uxoris ejus, tum propter multum comitatum servorum, pecudum, etc., tot in eundo dies consumptos fuisse.
Versus 7: Statim adora Dominum Deum tuum
7. Dixitque Raphael ad Tobiam: At (Septuaginta « at » significat haec verba nectenda esse prioribus Angeli verbis vers. 4, ac vers. 5 et 6, per parenthesin quasi interjici) ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum, et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. — Disce hic, cum peregrinaris vel proficisceris quopiam, primo adire templum, Deumque invocare, ut viam tuam prosperet, et dirigat ad suam gloriam et tuam, aliorumque salutem. Deinde rediens, primo ad templum pariter redi, Deoque gratias age; ita faciunt viri religiosi et probi. Audi Pacatum in Panegyricis: « Magnas urbes ingressi, primum sacras aedes, et dicata summo Numini delubra visimus; tum fora atque gymnasia. » Et sua in Regula S. Benedictus: « Suscepti, ait, hospites ad orationem ducantur. » Ita fecit S. Antonius visitans S. Paulum primum Eremitam, teste S. Hieronymo in ejus Vita, caeterique monachi et anachoretae, teste Cassiano.
Versus 9: Praecucurrit canis
9. Tunc praecucurrit canis. — Audi Bedam: « Non est contemnenda figura canis hujus, quia viator et comes Angeli est; Doctores enim exprimit Ecclesiae, qui confligendo cum haereticis, lupos graves a Pastoris summi fugant ovili. Et pulchre dixit, quasi nuntius adveniens, quia nimirum Doctor quispiam fidelis nuntius est veritatis: pulchre blandimento suae caudae gaudebat. Cauda, quae quasi finis est corporis, finem bonae operationis, id est perfectionem, vel certe mercedem, quae sine fine tribuitur, insinuat. »
Versus 10: Caecus pater coepit offendens pedibus currere
10. Et consurgens caecus pater coepit offendens pedibus. — Mystice: « Tobias caecus, ait Pineda, significat Judaeorum populum e perfidiae suae veterno surgentem et currentem ad Dominum, quamvis offenderet gressibus operum, donec plenae fidei et operationis bonae lucem reciperet, regeneratus in Christo et instructus. »
Versus 11: Coeperunt ambo flere prae gaudio
11. Et coeperunt ambo flere prae gaudio. — Graeca addunt dixisse matrem: Vidi te, fili, jam moriar, scilicet, contenta et laeta. Sic Simeon, viso Christo, ait: « Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. »
Versus 13: Sumens de felle piscis linivit oculos patris
13. Tunc sumens Tobias de felle piscis (callionymi) linivit oculos patris sui.
Versus 14: Sustinuit quasi dimidiam fere horam
14. Et sustinuit quasi dimidiam fere horam, — donec fel sensim sua acrimonia albuginem et membranam oculis patris obductam eroderet, attenuaret et consumeret. Hinc patet hanc caecitatis per fel curationem fuisse naturalem, ut ex Lyrano, Dionysio, Serario, Sanchez et aliis dixi cap. VI, 8. Unde Graeca habent Raphaelem dixisse: Tu, fel unge in oculos ejus, et ipse morsus deteret, suppositas albugines, et ipse te intuebitur. Et inferius: Tobias sparsit in oculos ejus illud fel; ut vero marsi compuncti sunt oculi, eos confricuit, et ab eorum canthis, seu angulis albugines squamarum instar deciderunt. Pro quo Noster habet: « Et coepit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi. Quam apprehendens Tobias traxit ab oculis ejus, statimque visum recepit. » Porro Tobias fuit caecus per 4 annos, scilicet ab anno aetatis 56 usque ad 60, quo visum recepit, ut patet cap. XIV, vers. 3, ubi tamen Graeca habent eum octo annos vixisse caecum, nimirum ab anno aetatis 58 usque ad 66, quo illuminatus est.
In vita S. Gregorii Turonensis Archiepiscopi narratur, quod pater ejus Florentius simili modo fuerit curatus; sic enim ait auctor Vitae: « Florentius redivivo calore captatus est; accenditur febris, intumescunt pedes, dolor pessimus intorquet: perendinata pestis hominem contriverat, jam pene conclamatus jacebat. Interea puer (filius Gregorius Turonensis) vidit iterum in somno personam, sese, utrumne librum Tobiae cognitum haberet, interrogantem. Respondit: Nequaquam. Qui ait: Noveris hunc fuisse caecum, atque per filium ex jecore piscis, Angelo comitante, curatum. Tu ergo fac similiter, et salvabitur genitor tuus. Haec ille matri retulit, quae confestim pueros ad amnem direxit; piscis capitur, quae de extis jussa fuerant, prunis imponuntur. Non fefellit virum eventus; ut enim primo fumus odoris in naribus patris reflavit, protinus omnis ille tumor dolorque recessit. Haec omnia pene ad verbum repetit ipse S. Gregorius Turonensis, libro De Gloria Confessorum, cap. XL.
Mystice Beda: Albugo, inquit, significat stultitiam placendi sibi ipsi, ovum spem et fiduciam, Tobias populum Judaicum; habet ergo in oculis suis albuginem, qui in oculis suis magnus, candidus et justus apparet, sibique nimis placet et arrogat; sed habet eam instar membranae ovi, quia caecitatem mentis sustinet sub spe stultissima nascituri Christi; hunc enim non natum credunt, sed nasciturum sperant, et vane exspectant Judaei. Verum quibus a Raphaele medico, id est ab Angelo magni consilii Christo Domino ablata fuerit haec omnis caligo, agnoscunt Messiam jam venisse et redemisse mundum, eumque esse Jesum Christum.
Allegorice, piscis est Christus, uti jam dixi ex S. Augustino, Prospero et aliis. Caro hujus sacratissimi piscis, charitas hujus est, tot operibus in nostrum bonum factis testata, ac passionibus et doloribus ostensa. Fumus autem cordis ejus, est oratio nostra meritorum ejus valori subnixa. Ideo enim haec aliquid potest apud Patrem, non quia nostra tantum est, sed quia a membro Christi filii naturalis fusa, et in ipsius meritis et charitate fundata. Haec extricat omne genus daemoniorum, quia diabolum vincit, et illius tentationes et dolos irridet. Ac proinde Chrysostomus sapienter casum nostrum absentiae orationis et victoriam ipsius praesentiae tribuit.