Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Tobias multa et magna beneficia a Raphaele accepta patri enumerat: quare uterque offert ei dimidium bonorum allatorum. Mox Raphael se non hominem, sed Angelum esse manifestat, ac datis caelestis vitae documentis evanescit et in caelum redit.
Textus Vulgatae: Tobias 12:1-22
1. Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum? 2. Respondens Tobias, dixit patri suo: Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus? 3. Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et daemonium ab ea ipse compescuit, gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen coeli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad haec poterimus dignum dare? 4. Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quae allata sunt, sibi assumere. 5. Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem: et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium, quae attulerant, acceptam habere. 6. Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum coeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. 7. Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. 8. Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna, magis quam thesauros auri recondere: 9. quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quae purgat peccata, et facit invenire misericordiam et vitam aeternam. 10. Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae. 11. Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem. 12. Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. 13. Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. 14. Et nunc misit me Dominus, ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a daemonio liberarem. 15. Ego enim sum Raphael Angelus, unus ex septem, qui adstamus ante Dominum. 16. Cumque haec audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam. 17. Dixitque eis Angelus: Pax vobis, nolite timere. 18. Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram: ipsum benedicite, et cantate illi. 19. Videbar quidem vobiscum manducare et bibere: sed ego cibo invisibili et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor. 20. Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. 21. Et cum haec dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt. 22. Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum, et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.
Versus 3: Me duxit et reduxit sanum
Vers. 3. ME DUXIT ET REDUXIT SANUM. — Septem hic ingentia Raphaelis beneficia recenset Tobias. Primum est, quod eum in Mediam duxerit et reduxerit incolumem. Secundum, quod uxorem probam et divitem, scilicet Saram ei procurarit. Tertium, quod Asmodaeum a se et Sara expulerit. Quartum, quod gaudium parentibus tam Tobiae, quam Sarae attulerit. Quintum, quod se a devoratione piscis eripuerit. Sextum, quod patri caeco visum restituerit. Septimum, quod bonis omnibus corporalibus et spiritualibus eum cumularit. Eadem cuilibet homini praestat Angelus custos, cujus personam et officium hic in se suscepit et repraesentavit Raphael, uti ex Meditat. P. Vincentii Bruni fuse hic ostendit Serarius, quaest. XX.
Versus 5: Seorsum illum duxerunt
5. TULERUNT IN PARTEM, — id est revocarunt eum seorsim in secretiorem domus partem, ut secretius, liberius et confidentius cum eo agerent. Ita Lyranus. Unde Raphael sevocatus «dixit eis occulte,» ut sequitur: volebat enim sevocari, ut seorsim se et secreta Dei eis panderet.
Versus 7: Sacramentum regis abscondere bonum est
7. ETENIM SACRAMENTUM REGIS ABSCONDERE BONUM EST: OPERA AUTEM DEI REVELARE ET CONFITERI (laudare, celebrare et gratias agere), HONORIFICUM EST. — «Sacramentum,» Graece μυστήριον, id est arcanum, sive secretum regis celare bonum est; quia a secreto pendet felix rei exsecutio, juxta illud Gellii, lib. X, cap. XXV: «Taciturnitas consiliorum thesaurus:»
Eximia est virtus praestare silentia rebus.
Tiberius Caesar, rogatus cur sua consilia cum amicis non communicaret, respondit: Principis animum, aut nemini, aut paucis cognitum esse oportere; quia multi rimarum pleni sunt, et secreta quae audierunt, effutiunt, ut Principem periclitari, aut prodi necesse sit. Ita Dionysius in Tiberio. Antigonus rex Macedoniae Philippo filio roganti: «Quando castra movebimus? Quid, inquit? num metuis ne solus tubam non audias?» Ita Plutarchus in Apoph. regum. Metellus Macedonius amico cuidam roganti: «Quidnam aggredi animo destinasset? Tunicam, inquit, meam exuerem, si eam consilium meum scire existimarem.» Ita Plinius, cap. LXI De Viris illustribus.
OPERA AUTEM DEI REVELARE ET CONFITERI HONORIFICUM EST, — ut ea caeteri audientes Dei clementiam, sapientiam et magnificentiam agnoscant, revereantur, colant et adorent. Unde S. Severus Episcopus Minoricae, epist. De Judaeorum conversione: «Cum Dei, inquit, opera revelare et confiteri honorificum esse Raphael Angelus moneat, profecto silere, vel celare opera Christi periculosum est.» Stephanus Pontifex apud Rheginonem, anno Domini 753: «Sicut, ait, nemo se debet jactare de suis meritis; sic nec debent opera Dei, quae in illo per suos sanctos fiunt sine suis meritis sileri, sed praedicari, sicut Angelus monet Tobiam.»
Versus 8: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna
8. Bona (melior) EST ORATIO CUM JEJUNIO ET ELEEMOSYNA, QUAM THESAUROS AURI RECONDERE. — Graeca etiam addunt: Bonum est parum cum justitia, quam multum cum injustitia. Hinc Patres et Theologi docent tria esse bonorum operum genera, scilicet orationem, jejunium et eleemosynam, ad quae quasi capita caetera omnia reducantur. Oratio enim solvit debitum Deo, jejunium sibi, eleemosyna proximo. Rursum orationem solam invalidam esse, sed validam et efficacem fieri, si duabus alis, quibus in coelum ad Deum evolet, scilicet jejunio et eleemosyna armetur. Audi S. Cyprianum, tract. De opere et eleemosyna. Apud Salomonem legimus: «Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo.» Et iterum: «Qui obturat aures, ne audiat imbecillum, et ipse invocabit Deum, et non erit qui exaudiat eum. Neque enim promereri misericordiam Domini poterit, qui misericors ipse non fuerit, aut impetrabit de divina pietate aliquid in precibus, qui ad precem pauperis non fuerit humanus. Quod item in psalmis Spiritus Sanctus declarat et probat, dicens: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Quorum praeceptorum memor Daniel, cum rex Nabuchodonosor adverso somnio territus aestuaret pro avertendis malis, ad divinam opem impetrandam remedium dedit, dicens: Propterea, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et injustitias tuas miserationibus pauperum, et erit Deus patiens peccatis tuis. Cui rex non obtemperans, adversa quae viderat et infesta perpessus est; quae evadere et vitare potuisset, si peccata sua eleemosynis redemisset.» Idipsum confirmat, citans praesentem locum: «Raphael quoque Angelus paria testatur, et ut eleemosyna libenter ac largiter fiat, hortatur, dicens: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna; quia eleemosyna a morte liberat, et ipsa purgat peccata. Ostendit orationes nostras, ac jejunia minus posse, nisi eleemosynis adjuventur. Deprecationes solas parum ad impetrandum valere, nisi factorum et operum accessione sarciantur. Revelat Angelus et manifestat, et firmat eleemosynis petitiones nostras efficaces fieri, eleemosynis vitam de periculis redimi, eleemosynis a morte animas liberari.»
Versus 13: Necesse fuit ut tentatio probaret te
13. ET QUIA ACCEPTUS ERAS DEO, NECESSE FUIT UT TENTATIO PROBARET TE. — Tentatio enim et tribulatio patientiam et virtutem probat, conservat, auget, perficit. Dei enim gratia et amicitia indignus est, qui pro eo pati adversa recusat, solumque in prosperis ei servit. Hinc externa Dei lege sancitum est illud Apostoli: «Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu persecutionem patientur,» II Tim. III, 12. Vide dicta Jacobi I, 1 et seq. et Eccli. III. Vidit id per umbram Seneca, lib. De Providentia, ubi causas assignat varias et graves, cur Deus viris probis afflictiones immittat, ac inter caetera aureas hasce dat gnomas, quasi gemmas, cap. I: «Deus virum bonum in deliciis non habet: experitur, indurat, sibi illum praeparat,» cap. II: «Sicut tanta Mediterraneorum vis fontium non mutat saporem maris, neque remittit quidem; ita adversarum impetus rerum viri fortis non vertit animum. Manet in statu, et quidquid evenit, in suum colorem trahit. Est enim omnibus externis potentior; nec hoc dico, non sentit illa, sed vincit; et alioquin quietus, placidusque contra incurrentia attollitur. Omnia adversa exercitationes putat.» Et mox: «Athletae gaudent cum fortissimis confligere, caedi, vexarique. Marcet sine adversario virtus. Non fert ullum ictum illaesa felicitas. Deus bonorum amantissimus, qui illos quam optimos et excellentissimos vult, fortunam illis, cum qua exerceantur, assignat. Ecce par Deo dignum, vir fortis cum mala fortuna compositus, utique si et provocavit. Non video, inquam, quid habeat in terris Jupiter pulchrius, si convertere animum velit, quam ut spectet Catonem; jam partibus non semel fractis, stantem nihilominus inter ruinas publicas erectum.»
Cap. III: «Nihil infelicius eo cui nihil unquam evenit adversi. Indignus visus est, a quo aliquando vinceretur fortuna, quae ignavissimum quemque refugit, q. d. Quid ego istum mihi adversarium assumam? statim arma submittet. Ignem experitur in Mutio, paupertatem in Fabricio, exilium in Rutilio, tormenta in Regulo, venenum in Socrate, mortem in Catone. Magnum exemplum nisi mala fortuna non invenit. Infelix est Mutius, quod dextera ignes hostium premit; et ipse a se exigit erroris sui poenas? quod regem quem armata manu non potuit, exusta fugat?» Et inferius: «Prospera in plebem, ac vilia ingenia deveniunt; ac calamitates terroresque mortalium sub jugum mittere, proprium magni viri est. Calamitas virtutis occasio est: gaudent magni viri aliquando rebus adversis, non aliter quam fortes milites belli triumpho. Avida est periculi virtus. Gubernatorem in tempestate, in acie militem intelligas. Nihil cogor, nihil patior invitus, nec servio Deo, sed assentio. Quare probi dura patiuntur, ut alios pati doceant. Nati sunt in exemplar. Aliis bona falsa circumdedi, et animos inanes velut longo fallacique somnio lusi. Auro illos, argento et ebore ornavi, intus boni nihil est. Vobis dedi bona certa, mansura; quanto magis versaverit aliquis, et undique inspexerit; tanto videbit meliora, majora, quae permisi vobis, metuenda contemnere, cupienda fastidire. Non egere felicitate, felicitas vestra est.» Ac tandem concludens, ait: «Ferte fortiter, hoc est, quo Deum antecedatis. Ille extra patientiam malorum est, vos supra patientiam. Contemnite paupertatem. Nemo tam pauper vivit, quam natus est. Contemnite dolorem, quia aut solvetur, aut solvet. Contemnite mortem; aut finit, aut transfert vos. Contemnite fortunam; nullum illi telum quo feriret animum, dedi.»
Versus 15: Ego sum Raphael Angelus unus ex septem
15. EGO ENIM SUM RAPHAEL ANGELUS UNUS EX SEPTEM QUI ADSTAMUS ANTE DOMINUM. — Hinc patet Raphaelem esse unum e primis Angelis, qui quasi principes aulae coelestis Deo proxime assistunt, de quibus fuse egi Apocal. I, 4. Graeca addunt: Ego sum unus de septem, qui offerunt orationes sanctorum, et ambulant ante majestatem sancti. Hisce ergo incumbit cura generis humani. Alii opponunt: unus e septem, id est, unus e multis.
Adstare ante Dominum multa significat, ut recte advertit Andreas Victor, lib. De Custodia Angel. pag. 43. Primo, adstant Angeli, quando loquuntur cum Deo postulantes divinum lumen, ut cognoscant quae sit in aliqua re agenda ejus voluntas. Secundo, adstant Angeli, dum pia opera, sacrificia, eleemosynas, preces humanas offerunt Deo. Tertio, adstant, cum parati sunt ad obsequendum divinae voluntati, quasi milites prompti paratique ad bellum, si bellum ex divino nutu gerendum sit, et quasi servi parati ad munera obeunda ad quodcumque imperium Dei. Quarto, adstant Deo judici, hominum causas contra daemonum accusationes agentes, sententiamque exspectantes. Quinto, adstant, dum Deum laudant, uti Isaias cap. VI, Seraphim stantes aspexit, Deum miris iis vocibus laudantes: Sanctus, Sanctus, etc. Sexto, adstare, est divinum vultum intueri, et inde summae felicitatis latices haurire, quod vel in empyreo accidit coelo, ubi peculiari singularique modo thronus fulget divinus, vel in aliis quibuscumque locis, in quibus omnibus Deus est: et sic ubicumque sint boni Angeli, semper adstant Deo; quia semper Deo fruuntur. Hinc fit ut dicantur recedere et redire; quia ad ministeria missi recedunt quidem ab empyreis sedibus; sed summam felicitatem non amittunt, et illuc ad Dei nutum revertuntur. Septimo, adstare, stricte et presse ad eos Angelos attinet, qui ad ministeria externa mitti non solent; sed rationes rerum faciendarum in Deo contuentes, inferiores Angelos ea munera exsecuturos docent atque illuminant; unde distinguuntur Angeli in assistentes et ministrantes. Assistunt Seraphin, Cherubin, Throni, Dominationes; ministrant quinque alii ordines, et de his alibi agentes probavimus etiam aliquando mitti. Hinc Raphael ait se adstare Deo. Nam adstare ante Deum non tantum significat esse in coelis, quod commune est omnibus Angelis, sed indicat in ministerio quamdam principalitatem, ait Toletus in cap. I Lucae.
Versus 16: Turbati sunt et ceciderunt super terram
16. CUMQUE HAEC AUDISSENT, TURBATI SUNT, ET TREMENTES CECIDERUNT SUPER TERRAM IN FACIEM SUAM — ex reverentia et sacro horrore. Nam, ut aiebat S. Antonius: «Metus non tantum ex pavore animi, quantum ex magnarum rerum saepe incutitur aspectu.»
Versus 17: Pax vobis, nolite timere
17. DIXITQUE EIS ANGELUS: PAX VOBIS, NOLITE TIMERE. — Hinc Patres docent Angelicae apparitionis signum esse, si primo horror incutiatur, deinde consolatio et laetitia ingeratur; nam contrarium facit daemon. Audi Bedam in cap. I Lucae: «Sicut, ait, humanae fragilitatis est spiritalis creaturae visione turbari, ita et Angelicae benignitatis est, paventes de aspectu suo mortales mox blandiendo solari; ast contra daemoniacae est feritatis, quos sua praesentia territos senserint, ampliore semper horrore concutere.» Et S. Antonius, teste S. Athanasio, in ejus Vita: «Cum bonus Angelus, inquit, bonis hominibus apparet, etiamsi initio inusitato aspectu timorem injiciat, ad extremum, consolationem et animi tranquillitatem relinquit.» Et rursum: «Sanctorum Angelorum amabilis et tranquillus aspectus; quia non contendunt, neque clamant, neque audit aliquis vocem eorum. Verum tacite leniterque properantes, gaudium, exultationem, fiduciam pectoribus infundunt, siquidem cum illis est Dominus, qui est fons et origo laetitiae. Tunc mens nostra non turbida, sed lenis et placida Angelorum luce radiatur; tunc anima coelestium premiorum aviditate flagrans, effracto, si posset, humani corporis domicilio, et membris exonerata mortalibus, cum his quos videt, abire festinat ad coelum; horum tanta benignitas est, ut si quis pro conditione fragilitatis humanae, intro fuerit eorum fulgore perterritus, omnem continuo, si modo ex corde auferant metum;» deinde daemonum apparentium contraria haec dat indicia: «pessimorum autem vultus truces, sonitus horridi, sordidi cogitatus, plausus, motusque indisciplinatorum adolescentum, vel latronum, e quibus confestim timor animae, sensibus stupor incutitur, odium Christianorum, monachorum moeror taediumque, suorum recordatio, metus mortis, cupido nequitiae, lassitudo virtutis, cordis hebetatio. Si igitur post timorem horrore concepto successerit gaudium, et ad Deum fiducia, atque ineffabilis charitas, venisse sciamus auxilium, quia securitas animae praesentis majestatis indicium est.»
Versus 19: Videbar quidem vobiscum manducare
Vers. 19. VIDEBAR QUIDEM VOBISCUM MANDUCARE. — Revera enim Raphael non manducabat; quia manducatio est actio vitalis, qua anima cibum in ore vitaliter masticat, ac ex ore in stomachum, ut ab eo concoquatur, vitaliter trajicit. Raphael autem, cum non informaret corpus assumptum, vitaliter in illud non trajiciebat cibum, sed in illud perinde ac in sacculum quemdam cibum injiciebat, quem deinde in vaporem et aerem resolvebat.
SED EGO CIBO INVISIBILI, etc., UTOR, — nimirum Deus, Deique visio et fruitio est cibus Angelorum, quo deliciantur, et beantur jugiter.
Versus 20: Narrate omnia mirabilia ejus
Vers. 20. ET NARRATE OMNIA MIRABILIA EJUS. — Graecus habet: Scribite omnia quae facta sunt in libro; unde liquet Tobiam Raphaeli obedientem hanc historiam conscripsisse, ac hujus libri esse auctorem, uti habent Graeca, cap. seq., 1. Hebraea uberius habent: Nunc ergo, ait, scribite vobis omnia haec verba in libro, et erit in testimonium inter vos et Deum vestrum omnibus diebus vitae vestrae. Et hoc verbum sit in signum, et in testimonium in omnem generationem et generationem. Et vos benedicite Dominum, et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Et nunc dimitte me, et revertar ad Deum, qui misit me ad vos.
Versus 21: Ab aspectu eorum ablatus est
21. ET CUM HAEC DIXISSET, AB ASPECTU EORUM ABLATUS EST, — corpus a se assumptum dimittendo, ac in aerem, vel vaporem, ex quo condensato illud efformarat, per rarefactionem resolvendo, uti docent Scholastici cum Divo Thoma, I parte, Quaest. LI.