Cornelius a Lapide

Tobias XIII


Index


Synopsis Capitis

Tobias laudat Deum, ac versu 11 de Jerusalem felicitate et gloria praeclare vaticinatur.


Textus Vulgatae: Tobias 13:1-23

1. Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine in aeternum, et in omnia saecula regnum tuum; 2. quoniam tu flagellas et salvas: deducis ad inferos, et reducis, et non est qui effugiat manum tuam. 3. Confitemini Domino, filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum; 4. quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos, quia non est alius Deus omnipotens praeter eum. 5. Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras: et ipse salvabit nos propter misericordiam suam. 6. Aspicite ergo quae fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque saeculorum exaltate in operibus vestris. 7. Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi: quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem. 8. Convertimini itaque, peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciet vobiscum misericordiam suam. 9. Ego autem, et anima mea, in eo laetabimur. 10. Benedicite Dominum, omnes electi ejus: agite dies laetitiae, et confitemini illi. 11. Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum. 12. Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum saeculorum, ut reaedificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia saecula saeculorum. 13. Luce splendida fulgebis, et omnes fines terrae adorabunt te. 14. Nationes ex longinquo ad te venient; et munera deferentes, adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt. 15. Nomen enim magnum invocabunt in te. 16. Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te; benedictique erunt qui aedificaverint te. 17. Tu autem laetaberis in filiis tuis; quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum. 18. Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua. 19. Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster. 20. Beatus ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem. 21. Portae Jerusalem ex sapphiro et smaragdo aedificabuntur: et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus. 22. Ex lapide candido et mundo omnes plateae ejus sternentur, et per vicos ejus alleluia cantabitur. 23. Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in saecula saeculorum super eam. Amen.


Versus 1: Benedixit Dominum

1. BENEDIXIT DOMINUM. — Graece: Scripsit orationem in exaltationem, et dixit.


Versus 5: Ipse salvabit nos propter misericordiam suam

5. IPSE SALVABIT NOS PROPTER MISERICORDIAM SUAM. — Graeca addunt: Et congregabit nos ex omnibus gentibus, ubi dispersit nos inter eas. Si conversi fueritis ad eum in toto corde vestro, et in tota anima vestra, ut faciatis ante eum veritatem (justitiam, id est opera justa et sancta), tunc convertetur ad vos, et non abscondet faciem suam a vobis.


Versus 7: Ostendit majestatem suam in gentem peccatricem

7. OSTENDIT MAJESTATEM SUAM IN GENTEM PECCATRICEM, — q. d. Ostendit Deus augustam et divinam suam potentiam, justitiam et vindictam in gentem Israeliticam, castigando ejus idololatriam per excidium et captivitatem Assyriacam, ac rursum magnificam suam in eum clementiam ostendit ejus miserendo, eumque ex captivitate in patriam reducendo.


Versus 11: Jerusalem, civitas Dei

11. JERUSALEM CIVITAS DEI, CASTIGAVIT TE DOMINUS; — tum quia multos Judaeos jam cum Manasse impio rege e Jerusalem captivos abduxit in Babylonem; tum quia paulo post cum Joachim et Sedecia reliquos eodem abducet per Nabuchodonosor; loquitur enim de futuro, quasi de praeterito, ob prophetiae certitudinem.

Nota: Tobias ab hoc versu usque ad finem capitis, et cap. seq. vers. 7, 8 et 9, prophetat de excidio Jerusalem faciendo per Nabuchodonosor, terrestri et de ejus templique restauratione post 70 captivitatis annos facienda per Cyrum; sed ita ut more prophetico a Jerusalem urbe Judaeae assurgat allegorice ad Ecclesiam Christianam in Jerusalem a Christo erigendam, et ab ea anagogice avolet ad Ecclesiam triumphantem in coelis, cujus Jerusalem erat figura et typus. Idem facit Isaias, cap. LX, LXV et LXVI. Itaque hoc vers. et seq. sub typo Jerusalem, partim jam desolatae ob idola Manassis, ut colligitur ex IV Regum, cap. XXXIII, vers. 10 et 11; partim plane desolandae et evertendae sub Sedecia, iterum restaurandae et ad majorem gloriam evehendae per Esdram, Nehemiam, Zorobabel et Cyrum, prophetat Ecclesiae veteris innovationem et restaurationem per Christum, maxime quia Ecclesia Christiana coepit Jerosolymis in Sion; et quia una omnium aetatum fuit Ecclesia, licet varios habens status; unde vers. 14, praedicit vocationem gentium et diffusionem Ecclesiae per totum orbem: sed vers. 21, anagogice rapitur ad Ecclesiam coelestem, sive ad statum, quem Ecclesia militans habebit in coelis, ubi erit triumphans. Unde alludit S. Joannes, Apocal. XXI, ubi Ecclesiam triumphantem per Schema Jerusalem gloriose depingit, ut ibidem fuse explicui.

In operibus, — id est propter opera, puta propter tua idola et scelera abduxit, id est abducet et in Babylonem.


Versus 13: Luce splendida fulgebis

13. LUCE SPLENDIDA (Evangelii et praedicationis Christi, ejusque Apostolorum) FULGEBIS, ET OMNES FINES TERRAE ADORABUNT TE. — Praedicit conversionem omnium gentium ad Christum, quae Ecclesiam, quasi Christi sponsam adorarunt, id est humillime venerati sunt et coluerunt, ac venerantur et colunt. Idem praedixit Isaias, cap. XLIX, vers. 23: «Vultu, ait, in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent.»


Versus 14: Terram tuam in sanctificationem habebunt

14. ET TERRAM TUAM IN SANCTIFICATIONEM (id est ut sanctam, et a Christo ac Apostolis sanctificatam) HABEBUNT.


Versus 20: Beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei

20. BEATUS ERO, SI FUERINT RELIQUIAE SEMINIS MEI (puta nepotes et posteri mei) AD VIDENDAM CLARITATEM JERUSALEM; — tum quam ei afferet Cyrus ad litteram, tum quam ei mystice afferet Christus in hac vita et magis in futura.


Versus 21: Portae Jerusalem

21. PORTAE JERUSALEM. — Haec omnia a vers. 19, et deinceps spectant proprie ad Ecclesiam gloriosam in coelis; hanc enim ibidem dicit fabricandam ex sapphiro, smaragdo, omnique lapide pretioso, per quae figurate non aliud significatur quam pulchritudo, suavitas, majestas, claritas et aeternitas beatitudinis coelestis, uti fuse declaravi Apocal. XXI. Porro Graeca hoc loco sic habent: Aedificabitur Jerusalem Sapphiro et smaragdo, et lapide pretioso muri tui, et turres, et propugnacula in auro mundo; et plateae Hierusalem in beryllo et carbunculo, et lapide ex Sophir tessellabuntur. Addit Hebraeus: Reges Tharsis et insulae munera offerent, Reges Arabum et Saba dona adducent.


Versus 22: Per vicos ejus alleluia cantabitur

22. PER VICOS EJUS ALLELUIA CANTABITUR. — «Alleluia» Hebraice idem est quod laudate Dominum. Alleluia ergo est vox laudis, exsultationis et jubili, quam beati jugiter peragunt in coelo. Unde S. Augustinus, serm. 151 De Temp., qui est de Paschate: «Tempus moeroris, inquit, quod significant dies quadragesimae, et significamus et habemus. Tempus autem laetitiae, et quietis, et regni, quod significant dies isti, significamus per alleluia, sed nondum habemus laudes. Sed nunc inspiramus ad alleluia. Quid est alleluia? Laudate Deum. Sed nondum habemus laudes, in Ecclesia frequentantur laudes Dei post resurrectionem, quia nobis erit perpetua laus post resurrectionem nostram.