Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Tobias moriturus praedicit excidium Ninives aeque ac Jerusalem, ejusque restaurationem ac gloriam per vocationem gentium ad Christum et coelestem felicitatem. Tobias ergo junior e Ninive abit Ecbatana, ibique moritur et sepelitur.
Textus Vulgatae: Tobias 14:1-17
1. Et consummati sunt sermones Tobiae. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum. 2. Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive. 3. Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit. 4. Reliquum vero vitae suae in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace. 5. In hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis: 6. Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israel, revertentur ad eam. 7. Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quae in ea incensa est, iterum reaedificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum, 8. et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea, 9. et gaudebunt in ea omnes reges terrae, adorantes regem Israel. 10. Audite ergo, filii mei, patrem vestrum: Servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quae placita sunt illi: 11. et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua. 12. Nunc ergo, filii, audite me, et nolite manere hic: sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulcro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc: 13. video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei. 14. Factum est autem post obitum matris suae, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos. 15. Invenitque eos incolumes in senectute bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum: et omnem haereditatem domus Raguelis ipse percepit: viditque quintam generationem, filios filiorum suorum. 16. Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum. 17. Omnis autem cognatio ejus, et omnis generatio ejus, in bona vita et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.
Versus 1: Post illuminationem Tobias vixit
1. ET POSTQUAM ILLUMINATUS EST TOBIAS, VIXIT ANNIS 42, — scilicet ab anno aetatis 60 usque ad 102, ut sequitur.
Versus 2: Sepultus est honorifice in Ninive
2. Completis itaque annis centum duobus SEPULTUS EST HONORIFICE IN NINIVE, — scilicet in loco exsilii. Huc enim translatus erat a Salmanasar rege Assyriorum, quorum metropolis erat Ninive. Dicant hic sancti se in mundo tanquam in exsilio vivere et mori, ac perinde non curent in patria apud suos mori et sepeliri. Nam:
Omne solum forti patria est, ceu piscibus aequor:
et ut ait Thomas Morus in Utopia: «Undique ad superos tantumdem est viae.»
Tobias, ut dixi in proemio, anno sexto Ezechiae, quo cum reliquis Israelitis ductus est in Assyriam, erat 39 annorum; ergo anno 25 Ezechiae agens annum aetatis 46 excaecatus est; anno vero 27 Ezechiae agens annum 60 visum recepit, ac postea duobus adhuc annis sub Ezechia (is enim regnavit 29 annis) vixit, deinde sub Manasse annis 40, ac quadragesimo Manassis anno obiit, ante excidium Jerosolymae per Chaldaeos anno 70.
Porro Graeca plures annos Tobiae tribuunt. Asserunt enim eum excaecatum anno aetatis 158. Verum ex decreto Concilii Tridentini, Sess. IV vulgata Latina ut canonica Scriptura nobis sequenda est, non Graeca.
Versus 3: Quinquaginta et sex annorum lumen amisit
3. QUINQUAGINTA NAMQUE ET SEX ANNORUM LUMEN OCULORUM AMISIT (in Ninive) SEXAGENARIUS VERO RECEPIT.
Versus 5: In hora mortis vocavit Tobiam filium
5. IN HORA AUTEM MORTIS SUAE VOCAVIT AD SE TOBIAM FILIUM SUUM, — ut ei ultima daret monita quin et oracula de excidio Ninives et gloria Jerusalem. Idem fecit Isaac Patriarcha moriturus, Gen. XXVII, 27, et Jacob, Gen. XLIX, et Moses, Deuter. XXXIII. Plato censuit animam in morte quasi morituri e corpore elevari ad divina, ut futura subinde praesentiat et praenuntiet occulto quodam naturae instinctu et signis prognosticis; sicut aves, oves et boves ex signis aeris immutati praesentiunt pluvias et tempestates. Unde Cicero, lib. I De Divinatione: «Appropinquante morte, ait, multo est animus divinior. Nam et idipsum vident, qui sunt morbo gravi et mortifero affecti, instare mortem. Itaque his occurrent plerumque imagines mortuorum; tumque vel maxime laudi student; eosque qui secus quam decuit, vixerunt, peccatorum suorum tum maxime paenitet. Divinare autem morientes etiam illo exemplo confirmat Possidonius, quod affert: Rhodium quemdam sex aequales nominasse, et dixisse, qui primus eorum, qui secundus, qui deinceps moriturus esset.» E nostris vero Arnobius, lib. II Contra gentes: «Morti, ait, vicini maxime valemus scientia, ita ut de futuris vaticinemur, ut proditum est a Platone in Apologia Socratis dixisse Socratem.» S. Gregorius, lib. IV Dialog. cap. XXV, hanc causam naturalem probat, et aliam supernaturalem adjungit. «Ipsa, inquit, aliquando animarum vis, subtilitate sua, aliquid praevidet. Aliquando autem exitura de corpore animae, per revelationem futura cognoscunt. Aliquando vero jam dum juxta fit, ut corpus deserant divinitus afflatae in secreta coelestia incorporeum mentis oculum mittunt.»
Porro certum est Tobiam hic vi non naturali, sed divina afflatum praedixisse excidium Ninives aeque ac Jerosolymae, ejusque et templi restaurationem et gloriam; nulla enim signa prognostica habebat, ex quibus id ipsum colligere vel conjicere posset: unde a S. Ambrosio, libro De Tobia, ipse Propheta nuncupatur. Vide dicta proemio in Prophetas minores, cap. XXI.
Versus 6: Prope erit interitus Ninive
6. PROPE ERIT INTERITUS NINIVE. — Ninive saepius capta et vastata est; primo, ab Arbace Medo, qui Sardanapalum in Ninive regnantem obsedit, et ad sui urbisque incendium adegit: id factum est ante Tobiam sub Ozia rege Juda, avo Ezechiae, teste Eusebio et aliis; secundo, sub finem regni Ezechiae; nam sub annum Ezechiae 14, ab Angelo in Judaea caesus est Sennacherib, cui mox successit filius Asarhaddon, qui decem annis regnavit, in eoque desiere reges Ninives. Nam successit ei Merodach Baladan, qui subacta Ninive (ut videtur), imperium in Babylonem transtulit, ideoque in Scriptura post Asarhaddon nulli reges Assyriorum, sed tantum Babyloniorum nominantur. Hoc quoque Ninives excidium antecessit mortem Tobiae, et consequenter hoc ipsius de eversione Ninives oraculum, quod ipse moriens edidit anno 4 Manassis, qui Ezechiae patri in regno successit. Tertio, multi putant Niniven reflorescentem rursum eversam esse a Cyaxare Medo et Nabuchodonosor seniore, qui fuit pater Nabuchodonosoris Magni, sub annum 13 Josiae regis Juda; et de hoc excidio hic loqui Tobiam. Ita S. Hieronymus, Eusebius et alii. Verum Nahum, cap. II, vers. 1, ostendit Niniven eversam esse a Nabuchodonosor juniore quinto anno post excidium Jerosolymae.
Porro Graeca hic addunt: Vade in Mediam, fili, quia credidi, quaecumque locutus est Jonas propheta de Ninive, quod subvertetur. In Media autem magis erit pax usque ad tempus.
NON ENIM EXCIDIT VERBUM DOMINI, — editum a Jona propheta, ut habent Graeca de excidio Ninive, licet enim Ninivitae ad praedicationem Jonae poenitentes excidium sibi ab eo comminatum evaserint, tamen mox in pristina scelera relabentes, idem incurrerunt, uti post Jonam eisdem praedixit Nahum, cap. II, sed de oraculo Nahum hic non agit Tobias, quia diu ante eum vita functus est.
ET FRATRES NOSTRI, QUI DISPERSI SUNT A TERRA ISRAEL, REVERTENTUR AD EAM. — Multi enim ex decem tribubus praevidentes, vel jam sentientes excidium Ninives, ex ea profugerunt, et non pauci ex eis redierunt in terram Israel. Alii veri Dei cultus studiosi junxerunt se tribui Judae, et cum ea in unum Juda regnum coaluerunt, ut dixi in Esdra et Paralip.
Versus 7: Omnis deserta terra replebitur
7. OMNIS AUTEM DESERTA TERRA EJUS (ISRAELIS) REPLEBITUR (incolis ad eam postliminio revertentibus) ET DOMUS DEI, QUAE IN EA INCENSA EST, ITERUM REAEDIFICABITUR. — «Incensa est,» id est incendetur a Chaldaeis: loquitur prophetice de futuro, quasi de praeterito ob futuri certitudinem. Unde Graeca habent in futuro: Fratres nostri dispergentur, et Jerusalem erit deserta, et domus Dei in ea comburetur, et deserta erit usque ad tempus: et iterum miserebitur eorum Deus, et convertet eos in terram. Et aedificabunt domum non qualis prior, usquequo compleantur tempora saeculi. Et post haec revertentur de captivitatibus et aedificabunt Hierusalem honorifice, et domus Dei in ea aedificabitur. Et in omnes generationes saeculi, aedificatio gloriosa, sicut locuti sunt de ea prophetae. Et omnes gentes convertentur vere ad timendum Dominum Deum, et confodient idola sua.
Versus 9: Omnes reges terrae gaudebunt
9. ET GAUDEBUNT IN EA REGES OMNES TERRAE ADORANTES REGEM ISRAEL, — id est adorantes Christum; nec enim post reditum e captivitate fuit alius rex Israel quem adorarint omnes reges terrae; Christo autem omnes gentes et reges servierunt.
Versus 10: Servite Domino in veritate
10. SERVITE DOMINO IN VERITATE, — id est vere, sincere, scilicet vero, sincero, recto, integro, totoque corde, non ficto, non false, non dimidiato, non diviso, ut dimidiam cordis animique partem Deo detis, alteram diabolo, puta idolis et cupiditatibus. Veritas ergo hic opponitur mendacio, superstitioni, hypocrisi, fictioni et simulationi. Ita Serarius.
Versus 11: Ut faciant justitias
11. UT FACIANT JUSTITIAS, — id est opera justa, pia et sancta. In Graeco additur insigne exemplum Achiachari, qui Tobiae ex fratre fuit nepos, ut dixi cap. I, ac Manassis cujusdam, quod scilicet ambo ab impio et ingrato Aman in famae et vitae discrimen fuerint conjecti, sed sua pietate et eleemosynis evaserint; Aman vero alitus ab Achiacharo in idem inciderit, sic enim habet: Et nunc, fili, abi ex Ninive, quoniam omnino erunt quae locutus est propheta Jonas. Tu autem serva legem et praecepta, et esto amator eleemosynarum et justus, ut tibi bene sit; et sepeli me bene, et matrem tuam mecum; et non ultra maneatis in Ninive. Fili, vide quid fecerit Aman Achiacharo, qui nutrivit eum ut e luce duxit eum in tenebras, et quanta retribuit ei. Et Achiacharus quidem salvatus est, illi vero retributio data est, et ipse descendit in tenebras. Manasses in eleemosyna erat, et salvatus est de laqueo mortis quem fixerunt ei; Aman autem incidit in laqueum, et periit. Et nunc, fili, vide quid eleemosyna facit, et quomodo justitia liberat.
Quis fuerit hic Aman incertum est; certum est non fuisse Aman hostem Mardochaei et Esther: hic enim Tobia longo tempore fuit posterior. Quis etiam fuerit hic Manasses ignoratur. Aliqui putant fuisse maritum Judith; nam tempus consentit, sed locus dissentit, ait Salianus; vixit enim Judith tempore Tobiae, inquit ipse, sed in Bethulia Judaeae, non in Ninive et Assyria, ubi vixit hic Manasses, de quo agit Tobias.
Versus 14: Tobias abscessit ex Ninive
14. TOBIAS ABSCESSIT EX NINIVE, — fugiens ejus excidium. Ex Ninive profectus est in Mediam ad socerum suum Raguel habitantem in Ecbatanis. Ubi nota miram Dei erga Tobiam providentiam, quae primo sub annum Ezechiae 27 Tobiam per Raphaelem direxit in Mediam et Ecbatanam, ut inde educeret Saram, et pecuniam a Gabelo reciperet, antequam Ecbatana vastaretur, itaque utrumque periculo ereptum in tuto poneret. Nam paulo post vastata est Ecbatana sub Manasse filio Ezechiae, ait Bellarminus et Salianus, de quo plura in proemio Judith.
Secundo, cum postea Ecbatana reflorescente excidium immineret Ninive et Assyriae, jussit Tobiam inde excedere, et in Ecbatanam ad socerum tendere, ut illi in senio adesset, morienti oculos clauderet, et haereditatem totam adiret. Si tanta cura Deus providit amicis suis de bonis corporalibus, quanta providebit de spiritualibus, coelestibus et aeternis?
Graeca addunt: Obiit autem et ipse annorum centum viginti septem, in Ecbatanis Mediae. Et audivit antequam moreretur ipse destructionem Ninives quam in captivitatem cepit Nabuchodonosor et Assuerus, et gavisus est, antequam moreretur, super Ninive.
Assuerus hic a multis censetur esse Cyaxares pater Astyagis, quia fuit avus maternus Cyri primi Persarum monarchae. Qui enim Hebraice vel Chaldaice vocatur Assuerus, Graece vocatur Axuares, Oxyares et Axares, cui praeponitur Cy, vel Cu, quod Persice principem significat. Salianus vero per Assuerum accipit Phraortem patrem Cyaxaris, qui Dejoci in regno Medorum successit. Assuerus enim commune fuit regum Medorum nomen.
Dices: Quomodo Tobias junior ante mortem potuit videre excidium Ninives, cum ipse juxta Latinum textum obierit anno aetatis 99, qui incidit in annum 16 Josiae; juxta Graecum vero obierit anno aetatis 127, qui incidit in annum secundum, cujus undecimo postea anno vastata est a Chaldaeis Jerusalem, ac post quinque annos Ninive, ut dixi Nahum II, 5. Respondeo primo, haec verba, quod Tobias viderit excidium Ninives, non esse in vulgata Latina, quam probavit Concilium Tridentinum, sed in textu Graeco, in quo plura addita sunt, quae discrepant, imo contrariantur Latinae vulgatae, ac proinde non videntur certa, sed ab aliquo inserta, ut quod vers. 4 et 8, ait Tobiam seniorem octo annos fuisse coecum, et vixisse annos 158, cum Vulgata asserat eum quatuor duntaxat annos fuisse caecum, et vixisse annos 102. Tobiae juniori hic dat annos 127, cum Vulgata tantum det 99. Quare nobis sequenda est Vulgata, non Graeca. Ac proinde verius non videtur Tobiam non vidisse excidium Ninives, praesertim cum Graeca hic varient. Complutensia enim Tobiae dant 127 annos; S. Athanasius vero in Synopsi 107 duntaxat; juxta Vulgatam mors Tobiae antecessit excidium Ninives 47 annis; juxta Graecum vero 14 annis.
Secundo, S. Hieronymus, Eusebius et alii censent Niniven excisam anno 13 Josiae, ac sic Tobias id videre potuit: mortuus est enim anno 16 Josiae.
Tertio, licet verius sit Niniven excisam anno quinto post excisam a Chaldaeis Jerusalem, tamen sub annum 13 Josiae coepit obsideri et vastari. Nam, ut ait Herodotus, lib. I, Cyaxares coepit obsidere Niniven (sub Josia), sed invadentibus Mediam Scythis, obsidionem intermisit per 28 annos, post quos cum Nabuchodonosor juniore obsidionem resumens, et instaurans, Niniven coepit et vastavit anno quinto post excidium Jerusalem, tumque Nabuchodonosor se fecit monarcham: quare hic fuit primus annus monarchiae ejus. Unde Hebraei in Seder Olam dicunt id contigisse anno primo non regni, sed monarchiae Nabuchodonosoris, qui regni ejusdem fuit annus 24; coepit enim ipse regnare anno quarto Joakim regis Juda. Et hoc videntur voluisse S. Hieronymus et Eusebius, scilicet quod Cyaxares, cum Nabuchodonosor seniore coeperit obsidere et vastare agros Ninives, sub annum 13 Josiae, idque audierit Tobias ante mortem, sed post 28 annos, cum Nabuchodonosor juniore obsidionem resumens, Niniven expugnarit. Unde Graeca habent Tobiam audiisse, non excidium, sed ἀπώλειαν, id est perditionem Ninives, quia scilicet audivit ipse ita eam obsideri et vastari, ut evadere non posset, sed necessario perdenda, id est capienda et evertenda foret, quare τὸ quam captivavit, idem est quod capere coepit; significatur enim actus inchoatus, non perfectus.
Quarto, Serarius, Salianus et alii respondent saepius captam et spoliatam esse Niniven, dum ipsa certans cum Babyloniis et Medis de imperio, jam vincebat, jam ab eis vincebatur: quare incertum esse de qua Ninives perditione loquatur hic Tobias.
Denique Serarius 99 Tobiae junioris annos computat a morte patris, scilicet senioris Tobiae, quibus addens annos 68 quibus cum patre Tobias in captivitate vixit, ac faciens eum duorum annorum, quando in captivitatem venit, conficit eum universim vixisse 164 annos, ita ut pertigerit ad annum 24 Nabuchodonosoris, quo eversa est Ninive, itaque eam eversam esse audire potuerit; sed haec aetas illo aevo nimia et plane paradoxa videtur.
Versus 16: Completis annis nonaginta novem
16. ET COMPLETIS ANNIS 99 IN TIMORE DOMINI (morientem) CUM GAUDIO SEPELIERUNT EUM, — Esto enim filii ejus et nepotes dolerent de ejus morte, gaudebant tamen quod tam longam, fortunatam sanctamque vitam simili prorsus morte concluderet, cum deinceps illi jam prope centenario nil aliud in hac vita exspectandum esset, quam labor et dolor. Mori enim in senectute plena, honorata, pacifica et prospera aeque ac pia et sancta, ingens, imo extremum est hujus vitae bonum.
Mortuus est ergo Tobias junior sub annum 16 Josiae regis Juda; in hunc enim annum incidit 99 vitae ejus annus, et sepultus est in Ecbatana Medorum urbe.