Cornelius a Lapide

Judith: Argumentum


Index


Introductio

Hic liber apud Hebraeos non exstat in Canone S. Scripturae, sed apud Christianos. Concilium Nicaenum I eum inter Canonicos S. Scripturae libros recenset, uti refert S. Hieronymus in prologo. Idem fecit Concilium Carthaginense III, cap. XLVII, Concilium Florentinum et Tridentinum. Vide Bellarminum, lib. I De verbo Dei, cap. XII. Hinc Josephus, quia Hebraeus, non meminit Judith, sicut nec Tobiae. Exstat Graece aeque ac Latine. An Graecus textus hic, aeque ac in Tobia, sit ex translatione Septuaginta interpretum ambigitur. Certe S. Hieronymus, nec ejus nec illorum meminit. Videtur primitus Chaldaeo sermone conscriptus, sicut et liber Tobiae. Unde S. Hieronymus in prologo asserit se eum e Chaldaeo transtulisse, additque: "Accipite Judith viduam, castitatis exemplum, et triumphali laude perpetuis eam praeconiis declarate. Hanc enim non solum feminis, sed et viris imitabilem dedit, qui castitatis ejus remunerator, virtutem ei talem tribuit, ut invictum omnibus hominibus vinceret, et insuperabilem superaret." Auctor videtur fuisse Joacim Pontifex coaevus Judith, imo ejus director: uti censent Hebraei, et ex eis Sixtus Senensis, lib. VIII, Haeresi XI, licet nil certi hac de re asseverari possit, ut ait S. Isidorus, lib. VI Originum, cap. II.

Argumentum libri est victoria Judith de Holoferne et Assyriis, per quam allegorice repraesentatur victoria B. Virginis de diabolo, ait ex Fulberto Carnotensi noster Canisius, lib. I Martialis, cap. II; tropologice triumphus animae fidelis de carne et vitiis, ait Rabanus. Denique tres libri sunt partes. Prima describitur Judaeorum periculum a cap. I usque ad VIII; secunda, eorum per Judith liberatio a capite VIII ad cap. XV, vers. 9; tertia, quae deinde secuta sunt a cap. XV usque ad finem.

Quaeres quando contigerit historia Judith. Multi probabiliter arbitrantur eam contigisse ante captivitatem Babylonicam, sub Manasse rege Juda: nimirum postquam Manasses cum suis Judaeis e carcere Babylonio dimissus in Jerusalem et regnum rediit; tunc enim apud Medos potentissimus fuit Dejoces qui Ecbatana aedificavit. Ninive nondum erat diruta, nondum etiam Jerosolyma; atque a tempore Manassis perpetua fuit pax Judaeis, usque ad finem regni Josiae. Ita censent Bellarminus loco citato, Serarius, Salianus, Genebrardus, Pererius in cap. I Danielis. Cano, lib. XI De Locis, cap. VI, Christophorus a Castro in Osee II, vers. 20. Nabuchodonosor ergo hic mittens Holofernem quem occidit Judith, fuit cognatus, vel filius, ut vult Serarius, vel gener Asarhaddonis filii Sennacherib, qui proinde Asarhaddoni in regno Ninive successit; aut certe fuit Merodach Baladan rex Babylonis, ait Bellarminus et Salianus, qui devicto Asarhaddone regnavit in Ninive, ac cum Arphaxad, id est Dejoce rege Medorum confligens, eum superavit, indeque ad monarchiam orbis aspirans, misit Holofernem qui caeteras gentes sibi subjugaret.

Alii ex adverso censent historiam Judith contigisse post reditum Judaeorum e captivitate Babylonica, multasque ac validas pro hac sententia afferunt rationes: prima, quia in hac historia asseritur Pontifex tunc fuisse Joacim; nullus autem hoc nomine fuit Pontifex, nisi Joacim filius Jesu filii Josedec, post reditum ex Babylone; Jesus enim fuit Pontifex sub Cyro, Cambyse et Dario, Joacim sub Xerxe, Eliasib sub Artaxerxe, ut patet Nehem. XIII, vers. 4, 6, 7, et Eccli XLI, 14, juncto cum Aggaei 1, 1 et seq., et ex Josepho, lib. X Antiq. cap. XI, ubi ex tabulis publicis catalogum Pontificum texuit.

Dices: libro IV Regum, cap. XVIII, vers. 17, et Isaiae XXII, tempore Ezechiae regis nominatur Eliacim (qui idem est cum Joacim) filius Helciae praepositus domus, et inter praecipuos numeratur sacerdotes. Respondeo: Eliacim hic non fuit summus Pontifex, uti nec Helcias pater ejus; sed fuit aliquis e primariis sacerdotibus, sive e principibus sacerdotum, cui templi et portarum ejus cura commissa fuit, ut patet ex Scriptura et ex Josepho, ex quibus liquet unum duntaxat Helciam fuisse Pontificem, non tempore Ezechiae, sed multo post tempore Josiae, de quo IV Regum XXIII, 4.

Secunda, quia temporibus Xerxis optime conveniunt ea quae cap. V, dicuntur de nupero Judaeorum e captivitate reditu. Item quod cap. VI, Judaei non dicuntur reges habere, sed duces populi Oziam et Charmi; si enim sub Manasse haec contigissent, utique Judith hoc suum facinus cum rege Manasse, non cum Pontifice Joacim, Ozia et Charmi tractasset, nec Joacim misisset milites qui occuparent fauces montium, sed Manasses. Rursum sub Manasse Bethulia erat deserta ab Israelitis abductis in Assyriam, et habitabatur a Cuthaeis. Adhaec aevo Xerxis congruit quod cap. V, vers. 27, magnates Holofernis dicunt de filiis Israel eos jam esse inermes, imbelles, et belli inexpertes, ideoque se montibus et praecipitiis defendere, ut dicitur cap. VII, 8, et quod cap. ult. additur de diuturna pace post hanc Judith victoriam consecuta. Ita censent Sanchez hic, Torniellus et Ribera in cap. II Nahum, Lyranus, Dionysius, Hugo hic, imo S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. cap. XXVI, Eusebius in Chron. ad annum mundi 4674, Beda, De sex Aetat. mundi, Berosus Annianus, et communiter Hebraei, ut refert Chron. Alexandr. item Suidas verbo Holofernes, et Africanus apud Suidam. 5, et cap. VIII, vers. 1, vel cap. IX, vers. 2.

Denique hanc sententiam pene evincit id quod cap. V, 22 et seq. dicitur sub hoc tempus desertam fuisse Jerusalem, ac templum eversum et solo aequatum. Hoc enim non contigit sub Manasse, sed sub Sedecia in captivitate Babylonica.

Ex dictis constat quod Nabuchodonosor, qui misit Holofernem, non fuerit Darius Hystaspis, ut vult Gerardus Mercator in sua chronologia; nec Artaxerxes Ochus, ut vult Severus Sulpitius; nec Cambyses filius Cyri, qui inchoatam sub Cyro fabricam templi impedivit, I Esdrae IV, eo quod Judaei suum ducem Holofernem occidissent, ait Berosus Annianus, idque innuit S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. XXVI, et Eusebius: nam Cambyses septem annis duntaxat regnavit: Nabuchodonosor autem anno 12 regni misit Holofernem; sed vel fuit Xerxes, ut opinatur Sanchez, qui dictus fuit Nabuchodonosor ob similem illi superbiam et fastum: unde Judith ejus victrici occinerunt Judaei, cap. XVI, 12: "Horruerunt Persae constantiam ejus, et Medi audaciam ejus." Aut potius fuit praefectus Principibus Xerxis, qui ejus vice gubernabat Niniven, ut dixi. Videtur enim fuisse origine Babylonius; hoc enim innuit nomen ejus Nabuchodonosor, quod est Babylonium. Arphaxad vero fuit praefectus, vel rex Mediae Xerxi vectigalis; sed victo a Graecis Xerxe, uterque Xerxi rebellavit, et provinciae suae se regem absolutum fecit. Sic enim eidem Xerxi rebellavit Artabanus, ac forte ipse est Arphaxad. Audi Justinum, lib. III in Princ.: "Xerxes, ait, Rex Persarum, terror antea gentium, bello in Graecia infeliciter gesto, etiam suis contemptui esse coepit. Quippe Artabanus praefectus ejus, deficiente quotidie regis majestate, in spem regni adductus est."

Simili modo Arbaces constitutus a Sardanapalo Mediae praefectus, illi effeminato rebellavit, dicens se non posse parere illi, qui se feminam mallet esse quam virum: quare illum obsedit, et ad sui incendium coegit, ut superius dixi.

Hinc conjectura est, causam cur Xerxes Judaeis tantopere fuerit benevolus, uti scribit Josephus, lib. XI, cap. V, adeo ut filius ejus Artaxerxes anno septimo regni sui miserit Esdram, et anno 20 Nehemiam ad restaurandam Jerusalem cum liberalissima et amplissima potestate; causam, inquam, hujus benevolentiae fuisse, quod videret Xerxes hunc Nabuchodonosor, hostem suum et aemulum imperii, jam recenter a Judaeis fuisse profligatum.

Dices: Tempore Xerxis desolata erat Ninive: jam enim a Magno Nabuchodonosor excisa fuerat quinto anno post excisam Jerusalem, uti dixi Tobiae ultimo cap. Respondeo Niniven paulo post excidium reaedificatam fuisse; quia antiquissima et nobilissima erat civitas, idque permissu regum Babyloniorum vel Persarum, uti ex historiis factum constat de Babylone, Jerusalem, Antiochia, Roma, etc.; alias objectiones solvam cap. IV, vers.

Porro Judith fuit ex tribu Simeon, uti ipsa asserit cap. IX, vers. 2; habitavit in Bethulia, quae est in tribu Zabulon; vixit 105 annis, ut patet ex fine libri; fuit ipsa matrona et genere et forma nobilis, statu vidua, aetate florens, opibus locuples, pietate praestans, cujus eximia forma cum pari virtute certabat, quam proinde Deus ad hoc heroicum facinus et Israelis liberationem elegit. Bellarminus censet eam, cum occidit Holofernem, fuisse 40 annorum, Serarius 45, Torniellus 53, Gretserus 40, Salianus 33. Audi S. Hieronymum, epist. 10 ad Furiam: "Legimus Judith viduam confectam jejuniis, et habitu lugubri sordidatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis, sponsi quaerebat adventum. Video armatam gladio manum, cruentam dexteram; recognosco caput Holofernis, de mediis hostibus reportatum. Vincit viros femina, et castitas truncat libidinem; habituque repente mutato, ad victrices sordes redit omnibus saeculi cultibus mundiores."

Porro Patres Judithae eximia dant elogia. Clemens Alexandrinus vocat eam "consummatam, sive perfectam in mulieribus," libro IV Stromatum, cap. VI. Origenes, homilia 9 in Judith: "Magnificam, et omnium feminarum nobilissimam." Ambrosius, libro III De Offic. cap. XIII: "Mirabilem feminam." S. Fulgentius, epist. II, cap. XIV: "sanctam viduam" saepius appellat, "praeclaram natalibus, facultatibus divitem, aetate juvenem, specie mirabilem, divitiarum contemptricem, delicias respuentem, carnis incentiva calcantem, et indutam virtute ex alto." D. Ambrosius, lib. De Viduis: "Diuturnis maeroribus, et quotidianis roboratam jejuniis, sanctam Judith."

Divus Augustinus, serm. De Temp. 228: "sanctissimam Judith, cujus precibus patuit coelum, quae orationis arte arma victricia fabricavit." Et infra: "Ecce gloriosae feminae castitatem servavit oratio." D. Chrysostomus, hom. 9 ex variis: "sanctissimam Juditham, quae dum laetitia vultus jejunium texit, de hoste triumphum ac victoriam reportavit." Tertullianus, lib. De Monach. cap. XVII: "Nec Judith, inquit, filia Meraris, nec tot aliae sanctorum."