Cornelius a Lapide

Judith II


Index


Synopsis Capitis

Nabuchodonosor, approbante bellico consilio, mittit Holofernem, ut gentes Occidentales armis sibi subjiciat.


Textus Vulgatae: Judith 2:1-18

1. Anno tertio decimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum, ut defenderet se. 2. Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces, et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui: 3. dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. 4. Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor Rex Holofernem principem militiae suae, 5. et dixit ei: Egredere adversus omne regnum Occidentis, et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum. 6. Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi. 7. Tunc Holofernes vocavit duces, et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem, sicut praecepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia. 8. Omnemque expeditionem suam fecit praeire in multitudine innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus. 9. Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit. 10. Aurum vero, et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. 11. Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis, qui cooperuerunt faciem terrae, sicut locustae. 12. Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciae, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem. 13. Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, praedavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terrae Cellon. 14. Et transivit Euphratem, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas, quae erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare: 15. et occupavit terminos ejus a Cilicia usque ad fines Japhet, qui sunt ad austrum. 16. Abduxitque omnes filios Madian, et praedavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii. 17. Et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores et vineas fecit incidi: 18. et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.


Versus 1: Anno tertio decimo Nabuchodonosor

1. Anno tertio decimo Nabuchodonosor. — Graeca habent anno 18. Si vis haec inter se conciliare, dicito annum 13 Nabuchodonosor fuisse 18 ab initio regni Arphaxad, aemuli et hostis sui.


Versus 2: Habuit cum eis mysterium consilii sui

2. HABUIT CUM EIS MYSTERIUM (id est secretum sive arcanum) CONSILII SUI. — Regum enim consilia, praesertim de subjugandis aliis regibus et gentibus, secreta et arcana sunt.


Versus 4: Holofernem principem militiae suae

4. HOLOFERNEM PRINCIPEM MILITIAE SUAE. — Quaeres: Quis, qualis et quantus fuit Holofernes? Respondeo primo: Cedrenus ait eum fuisse Persam. Nomen enim videtur Persicum, perinde ut Persica nomina sunt Tisaphernes, Artaphernes, Intaphernes, quanquam et apud Assyrios, Armenos et Cappadoces, teste Serario in cap. I, Quaest. IV, et in cap. II, Quaest. I, inveniantur qui nominati sint Holofernes. Si Persa fuit, ideo Persam ducem elegit Nabuchodonosor, ut Persas a Xerxe, jam per cladem a Graecis acceptam contemptibiles effectos ad se alliceret, uti et fecit. Unde cap. ult. vers. 12, dicitur: "Horruerunt Persae constantiam ejus, et Medi audaciam ejus, scilicet Judith:" nam subacto jam Arphaxad et Medis a Nabuchodonosor, multi Medi, et Persae Medis vicini, nomen militiae ipsius dederant.

Secundo, Holofernes fuit dux exercitus Nabuchodonosoris, ideoque secundus ab eo, ut habent Graeca: sicut Joseph fuit secundus a Pharaone, Aman ab Assuero, Ephaestion ab Alexandro; unde Zonaras vocat Holofernem Archisatrapam. Tertullianus vero, lib. I Contra Marcion. cap. VII, et S. Augustinus, in Appendice, serm. 66, eum vocant regem, quia potestatem habebat amplissimam, et opes quasi regias. Simili modo Josephus proximus a Pharaone, a Josepho et Philone apud Eusebium, lib. IX Praepar. Evang. vocatur σκηπτούχος, id est sceptriger, hoc est rex: regis enim insigne est sceptrum.

Tertio, Franciscus Maironis asserit Holofernem fuisse filium Assueri et Estheris; sed hoc ut novum et inauditum omnes refutant.

Quarto, Pagninus in Nom. Hebr. Holofernes, inquit, juxta Graecam etymologiam dictus quasi ὅλος δος: ὅλος enim est totus, φερνή est dos; sunt et qui compositum putant ex Hebraeo et Chaldaeo, et interpretantur fortis dux. Nam parnas Chaldaeis est praefectus, sive dux. Haec Pagninus. Unde ducum Persarum illustrium nomina sunt Phanaspes, Pharnuches, Pharnabas.

Quinto, quoad mores Holofernes superbia fastuque, aeque ac fluxu et luxuria similis fuit Nabuchodonosori, ideoque a Judith victus caesusque est, ut patebit ex seq. Graeca addunt, Nabuchodonosor dixisse Holoferni, se cum totis copiis subsecuturum: Egrediar, ait, in furore meo super eos, et operiam omnem terram in pedibus virtutis meae, etc.


Versus 5: Egredere adversus omne regnum Occidentis

5. ET DIXIT EI: EGREDERE ADVERSUS OMNE REGNUM OCCIDENTIS. — Graeca fusius hoc regis mandatum enarrant, aiuntque: "Haec dicit magnus Rex, Dominus omnis terrae: Ecce tu egrederis a facie mea, et sumes tecum viros, qui suis ipsorum viribus confidant, peditum ad centum viginti millia, et multitudinem equorum cum eorum ascensoribus; multitudinem, inquam, duodecim myriadum, seu centum et viginti millium, et exibis in occursum, sive praelium contra omnem terram quae ad occidentem est, quia oris mei verbo non obtemperarunt, et ipsis denuntiabis ut terram et aquam praeparent, quia egrediar in furore meo contra ipsos, et operiam omnem faciem terrae pedibus mei exercitus, et dabo ipsos illis in direptionem, eorumque vulnerati valles atque torrentes implebunt ipsorum. Fluvius etiam mortuis eorum exundans, complebitur: ipsorumque tandem captivitatem agam, seu propellam in terrae omnis extrema. Tu vero egressus praeoccupabis mihi omnes eorum fines, et ipsi seipsos tibi dedent et tu mihi eos in diem redargutionis eorum reservabis. Contra eos vero, qui rebelles et immorigeri sunt, non parcet oculus tuus, quominus eos in omni terra tua, et in caedem et direptionem des; quia vivo ego, et robur regni mei, quae locutus sum, ea etiam faciam in manu mea. Tu vero non transgredieris, vel unicum verborum Domini tui, sed perficiens perficies sicut praecepi tibi: et nihil cunctabere, ut ea facias."

Nota in his Regis verbis to denuntiabis eis ut mihi terram et aquam praeparent, quibus significatur vetus Persarum mos, qui volentes gentem aliquam sibi subjugare, ac ab ea postulantes, ut illa se Persis dederet, ab ea petebant terram et aquam, quasi servitutis symbolum. Haec enim ad vitam humanam sunt necessaria. Unde Aristoteles, libro II Rhet.: "Praebere terram et aquam, inquit, servire est." Hinc cum Darius Hystaspis a Spartanis postularet terram et aquam in signum deditionis, Spartani legatos ejus conjecerunt in puteum, dicentes, ut inde terram et aquam haurirent, quam ad Darium deferrent, uti narrat Herodotus, lib. VII. Unde Xerxes Darii filius non est ausus mittere legatos ad Spartanos, qui ab eis terram et aquam poscerent, ait S. Hieronymus, lib. VIII, et Diodorus, lib. XI. Hinc Alexander Magnus apud Curtium, lib. III, cum Dario Codomano et Persis conflicturus, in oratione ad milites hanc Darii Hystaspis et Xerxis arrogantiam insimulat, ut meminerint se cum Persis dimicare, qui terram et aquam postulare sunt soliti: itaque iis, qui se illis subjicerent, neque fontium haustum, neque cibos, terrae fruges relinquerent. Rursum Herodotus, lib. IV, narrat, Darium Hystaspis ab Indathyrso Scytharum Duce postulasse terram et aquam. Et cum ille misisset "avem, murem, ranam, et quinque sagittas," Darii opinio erat "Scythas se sibi tradere, et terram et aquam," quod "mus" quidem in terra gignatur, et eodem quo homines fructu victitet; "rana" autem in aquis nascatur; "avis" vero sit equo assimilis; at "sagittis" dandis suum ipsorum robur tradere.


Versus 7: Equitum sagittariorum duodecim millia

7. ET EQUITUM SAGITTARIORUM DUODECIM MILLIA. — Graeca habent 120 millia, ut jam audivimus: ubi videtur esse mendum in numero, et delenda esse ciphra 0, ut maneant 12 millia, uti habet Noster. Quis enim tot millia equitum in aciem eduxit?

Sane Darius contra Alexandrum eduxit equitum duntaxat 44 millia, peditum ducenta, ait Curtius, lib. IV, nisi quis dicat equitum sagittariorum hic fuisse 12; caeterorum vero equitum lanceis, sarissis, bipennibus, etc., armatorum fuisse 108 millia, ut utrisque junctis fierent 120 millia. Forte in Graecis dempto centum, legendum est 20, e quibus 12 millia fuerint sagittariorum, uti etiam habet Graecus; caeteri alterius armaturae.


Versus 12: Venit ad magnos montes Ange

12. VENIT AD MAGNOS MONTES ANGE, QUI SUNT A SINISTRO CILICIAE. — Ange ergo tum montes vocabantur, qui erant a sinistro Ciliciae, ex quibus ortus est Philtes Angaeus, de quo Curtius, libro III, apud Herodotum lib. VII, nominatur Rangaeus mons magnus, et apud alios.

13. Effregit (expugnavit) autem civitatem opinatissimam (famosissimam, opibusque et robore nominatissimam) Melothi ("Melothi" Hebraice idem est quod plenitudo, scilicet opum et hominum: talis enim erat in Melothi) praedavitque (praedatus est) omnes filios Tharsis. — Hi sunt de quibus dicitur, lib. II Mach. IV, 30: "Contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi Regis concubinae dono essent dati." Tharsis enim fuit nepos Japhet, Gen. X, a quo mare Mediterraneum, et Cilicia ejus terminus, indeque quodvis mare vocatum est Tharsis, uti dixi Isaiae II, 16.

14. Mambre. — Graeca habent Arbonai.

15. Usque ad fines Japhet, — significatur Joppe, ait Serarius, quae et hodie vocatur Japha, ac Turcis Zapha: nam, ut ait Plinius, lib. V, cap. XIII: "Vicus Joppes Phoenicum antiquior terrarum inundatione," ut ferunt.


Versus 16: Abduxitque omnes filios Madian

16. ABDUXITQUE. — Graece ἐκύκλωσε, id est circumdedit, cinxit.


Versus 17: Et succendit omnia sata

17. ET SUCCENDIT OMNIA SATA. — Graeca habent: Greges et armenta absumpsit, urbes diripuit, agros depopulatus est, juvenes ipsorum omnes in ore gladii percussit.