Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Reges Syriae et Mesopotamiae ex metu se dedunt Holoferni, qui tamen ferociter eorum urbes lucosque et deos destruxit, ut solus Nabuchodonosor quasi deus coleretur.
Textus Vulgatae: Judith 3:1-15
1. Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syriae scilicet, Mesopotamiae, et Syriae Sobal, et Lybiae, atque Ciliciae, qui venientes ad Holofernem, dixerunt: 2. Desinat indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamur. 3. Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universae facultates nostrae, atque familiae in conspectu tuo sunt: 4. sint omnia nostra sub lege tua. 5. Nos, et filii nostri, servi tui sumus. 6. Veni nobis pacificus Dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi. 7. Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram. 8. De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum. 9. Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes, et honorati simul cum populis, exirent obviam venienti, 10. excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis. 11. Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt: 12. nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit. 13. Praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae exterminaret, videlicet, ut ipse solus diceretur Deus ab his nationibus, quae potuissent Holofernis potentia subjugari. 14. Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumaeos in terram Gabaa, 15. accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae.
Versus 1: Tunc miserunt legatos
1. Tunc miserunt legatos. — Sic Alexander Magnus reverti voluit Babylonem, ait Curtius, quia annuntiabatur ei legatos ex diversis terrarum orbis partibus undique Babyloniam confluxisse, ejusque adventum exspectare. Adeo totum orbem nominis ejus terror invaserat, ut cunctae gentes velut destinato sibi regi adularentur.
SYRIAE, — stricte sumptae, cujus caput est Damascus, quae inde dicta est Damasina, cujus rex fuit Benadad, Rasin, Hazael, III Reg. cap. XX et seq. complectitur Antiochiam, Phoeniciam, Judaeam, Palaestinam, Mesopotamiam, Assyriam, teste Plinio, lib. V. cap. XII.
SOBAL, — est Syriae pars quae a Ptolomaeo, Strabone et Plinio, Sophene dicitur, de qua in libris Regum.
Lybiae. — Nonnulli suspicantur legendum "Lyciae," eo quod Lybia sit in Africa, longeque absit a Syria. Verum terror Nabuchodonosoris fuit tantus, ut ad Lybiam pervadere potuerit, uti fama et terror Alexandri Magni penetravit ad Garamantes et Indos.
Versus 2: Ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno
2. UT VIVENTES SERVIAMUS NABUCHODONOSOR REGI MAGNO. — Vere Alexander Magnus apud Plutarchum, lib. II De fortuna Alexandri, aiebat: "Multos nomine tenus esse magnos."
Versus 7: Tunc descendit de montibus
7. TUNC DESCENDIT (Holofernes) DE MONTIBUS. — Syriae, puta Casio, Libano, et Antilibano, inter quos sita est Damascus, cujus campos fertiles tempore messis occupavit Holofernes, ut dictum est cap. II, vers. 17.
Versus 10: Excipientes eum cum coronis et lampadibus
10. EXCIPIENTES EUM CUM CORONIS ET LAMPADIBUS, DUCENTES CHOROS IN TYMPANIS ET TIBIIS. — Corona enim est insigne regis, cui olim lampades accensae, sive ignes praeferebantur, uti docet Tertullianus in Apol. et Xiphilinus in Nerone. Audi Curtium, lib. V: "Bagistanes Babylonicae arcis et regiae pecuniae custos obviam victori Alexandro egressus, totum iter floribus coronisque constraverat, argenteis altaribus ab utroque latere dispositis, quae non thure modo, sed omnibus odoribus cumulaverat." Vide dicta Jerem. I, 13, ad illa: "Ollam succensam ego video."
12. Et lucos eorum excidit, — cum diis et idolis, qui in lucis more gentium, tegentes suas obscenitates, colebantur, ut dixi in lib. Regum.
Versus 13: Ut omnes deos exterminaret
13. UT OMNES DEOS EXTERMINARET, VIDELICET UT IPSE SOLUS DICERETUR DEUS. — Vide quo assurgat fastus hominis, qui oblitus se terram esse et pulverem, Deo et divinitati bellum indicit, ipseque vult haberi et coli ut Deus, imo solus Deus. Et hoc etiam, quia vicerat Arphaxad. Vere Curtius apud Curtium lib. IV: "Fragilitas humana, inquit, nimia in prosperis rebus oblivio est." Similis fuit fastus Luciferi, Isaiae XIV, 15, et Pharaonis, Ezech. XXIX, 3, et Regis Tyrii, Ezech. XXVIII, ideoque omnes sterni, regnoque et vita dejici meruerunt. Superbia ergo mera est insania, quae hominem facit quasi Titanem, non gigantomachum tantum, sed et theomachum, ut Deum quasi ad duellum provocare audeat, perinde ac si canis elephantem, mus leonem ad certamen provocet.
Versus 14: In terram Gabaa
14. IN TERRAM GABAA, — id est in terram clivosam et montosam. Hanc enim Hebraice significat Gabaa. Graeca habent: Venit secundum faciem, vel in planitiem Esdrelon prope Dothaeam quae est e regione Serrae magnae Judaeae, et castra metatus est inter Gabaa et Scythopolim. Unde Serarius pro "Idumaeos" suspicatur legendum "Dothaeos." "Serra, ait Arias, est tractus perpetuo clausus et divisus, sive instar dentium serrae strictus, uti sunt fauces et angustiae montium."