Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Judaei metu Holofernis se muniunt, ac induti ciliciis et cinere, Dei opem inclamant. Consolatur eos Eliachim Pontifex, et Dei opem promittit, si in oratione perseverent.
Textus Vulgatae: Judith 4:1-17
1. Tunc audientes haec filii Israel, qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus. 2. Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem, et templo Domini, quod fecerat caeteris civitatibus et templis earum. 3. Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho, et praeoccupaverunt omnes vertices montium: 4. et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in praeparationem pugnae. 5. Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon quae est contra faciem campi magni juxta Dothain, et universos, per quos viae transitus esse poterat, 6. ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, et illic custodirent, ubi angustum iter esse poterat inter montes. 7. Et fecerunt filii Israel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim. 8. Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in jejuniis et orationibus, ipsi et mulieres eorum. 9. Et induerunt se Sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio: 10. et clamaverunt ad Dominum Deum Israel unanimiter, ne darentur in praedam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium gentibus. 11. Tunc Eliachim, Sacerdos Domini magnus, circuivit omnem Israel, allocutusque est eos, 12. dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini. 13. Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit: 14. sic erunt universi hostes Israel, si perseveraveritis in hoc opere, quod coepistis. 15. Ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini, 16. ita ut etiam hi qui offerebant Domino holocausta praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum. 17. Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israel.
Versus 2: Tremor et horror invasit sensus eorum
2. TREMOR ET HORROR INVASIT SENSUS EORUM. — Graeca uberius habent: Et timuerunt valde a facie ejus, et pro Jerusalem, et templo Domini Dei sui turbati sunt, quia recenter fuerant ascendentes de captivitate, et nuper omnis populus congregatus fuerat ex Judaea, et vasa, et altare, et domus (Dei, id est templum) ex profanatione sanctificata erant.
Multi, ut dixi in prooemio cum Bellarmino, Saliano et aliis, haec referunt ad Manassen regem Juda, qui cum suis captus in Babylone, liber dimissus est in regnum, ac poenitens templum a se per idola profanatum purgavit, verique Dei cultui restituit. Verum haec etiam fuit captivitas, et liberatio Manassis regis, non totius populi. Adde quod Manassis regis nulla toto hoc libro fiat mentio, quod utique fieri debuisset, cum ad eum, utpote regem, potius quam Eliachim Pontificem pertineret Judaeam contra Holofernem munire, et fauces nondum immisso praesidio insidere.
Quare melius alii ad tempora Xerxis haec referunt, cum jam reaedificatum esset templum a Chaldaeis profanatum et combustum. Dices: Quomodo Judaei reversi recenter e captivitate tantas habuere vires et animos, ut castris tam numerosis et validis sese opponere auderent? Respondeo id factum metu captivitatis, cujus acerbitatem et aerumnas nuper in Babylone senserant, ac metu perdendae verae religionis. Nabuchodonosor enim minabatur Deo, et templo excidium, quia solus ut Deus adorari volebat. Hoc autem Judaeis verum Deum colentibus videbatur intolerabile, ut mallent mori quam id permittere. Denique innumerabilis fuit Judaeorum propago, et per generationem multiplicatio instar ranarum et piscium, uti fuit tempore Mosis, Exodi I. Nam Josephus, lib. XI Antiq. cap. IV, reversorum e captivitate Babylonica puberum anno secundo Darii Hystaspis numerat quater millena millia, et insuper 620 millia, idque ex tribubus Juda et Benjamin duntaxat, quibus ex caeteris decem tribubus plurimi se adjunxerunt. Itaque facile potuerunt conflare exercitum numerosum, qui se opponeret Holoferni, maxime in faucibus et praeruptis montium, ubi unus valet decem hostibus resistere.
Versus 4: Et congregaverunt frumenta
4. ET CONGREGAVERUNT FRUMENTA. — Nam ipsorum agri recenter demessi erant, ut addunt Graeca: "Reliquis casibus, ait libro III, cap. III, Vegetius, potest in tempore subveniri: pabulatio, et annona in necessitate non habent remedium, nisi ante condita." Ideoque vetus Romanorum disciplina, "in plerisque oppidis ad usum anni totius, in aceto, frumento, larido, atque hordeo et paleis condita habebat," inquit in Gordiano Capitolinus. Nam, ut ait Vegetius, lib. III, cap. III, "saepius penuria quam pugna consumit exercitum, et ferro saevior fames est. In omni expeditione unum et maximum consilium est, ut tibi sufficiat victus, hostes frangat inopia. Ante igitur quam inchoetur bellum, de copiis expensisque solers debet esse tractatus, ut pabula frumentum, caeterasque annonarias species, quas a Provincialibus consuetudo deposcit, maturius exigantur, et in opportunis ad rem gerendam, ac munitissimis locis amplior semper modus, quam proficit, aggregetur." Et cap. XXVI: "Qui frumentum necessariumque commeatum non praeparat, vincitur sine ferro."
Versus 5: Sacerdos etiam Eliachim
5. SACERDOS ETIAM ELIACHIM — Graece Joachim, uti et a Nostro vocatur cap. XV, vers. 9. Idem enim haec duo nomina significant, scilicet Dei stator aut statorius, qui scilicet stare fecit acies Judaeorum contra Holofernem. Deus enim ita dicitur אל El, quam יו Io, quod est abbreviatum Jehova. Hinc patet tempore Xerxis haec contigisse. Tunc enim Pontifex fuit Joachim, ut dixi in prooemio, qui deficiente rege, rempublicam administrabat: nam, ut ait Josephus, lib. II Contra Apion.: "Judaicae reipublicae constitutio communiter sacerdotibus, ut maxima quaeque administrent, committit. Omnium vero Pontifici, aliorum rursum sacerdotum principatum demandat." Breviter vero: "Sacerdotes, inquit, sunt inspectores omnium, judices eorum quae ambigua, vindices eorum quae damnata." Circuivit omnem Israel, ut omnes ad constantiam, confidentiam et perseverantiam in orationibus et jejuniis hortaretur, promittens eis, si id facerent, victoriam. "Praecepta Christi, ait S. Ambrosius, serm. 86, arma sunt Christianis, et divinus timor terrorem a nobis expellit hostilem. Arma autem haec nostra sunt, quibus nos Salvator instruxit, oratio, misericordia atque jejunium. Jejunium enim melius quam murus tuetur; misericordia facilius liberat quam rapina; oratio longius vulnerat quam sagitta. Sagitta enim non nisi proxime conspectum percutit adversarium; oratio autem longius positum vulnerat inimicum." Graeca fusius hic habent: Joachim summus Pontifex, atque omnes qui coram Domino stabant Sacerdotes, caeteri qui Domino ministrabant, saccis lumbos suos accincti offerebant juge illud holocaustum et vota; et voluntaria populi donaria, pulvisque super eorum cidares, seu mitras erat, et clamabant ad Dominum ex tota virtute sua, in bonum; sive ut ad benefaciendum et subveniendum visitaret omnem domum Israel. Pontificem hunc imitentur Episcopi et Principes, populos sibi commissos circumeant, visitent, animent, instruant, corrigant.
Versus 8: Et clamavit omnis populus ad Dominum
8. ET CLAMAVIT OMNIS POPULUS AD DOMINUM INSTANTIA MAGNA. — Nota hic usum, modum et vim publicae orationis et poenitentiae in publica calamitate, Christianis imitandum, ut simili modo calamitates suas avertant. Nimirum primo, clamavit omnis populus instantia magna; secundo, humiliaverunt animas suas in jejuniis et orationibus; tertio, induerunt se ciliciis; quarto, prostraverunt infantes coram Domino et templo; quinto, altare operuerunt cilicio, ut publico quasi religionis, justitiae, templique et altaris luctu Deum ad miserandum et succurrendum provocarent; ut quasi manu facta, vique illata, ut ait Tertullianus in Apol. cogerent. Idem fecerunt Ninivitae, Jonae II, et Machabaei, I Mach. III, 47, ideoque omnes a Deo exaudiri et liberari meruerunt.
Graeca uberius habent: Populus erat jejunans (et jejunando orans) complures dies in omni Judaea et Jerusalem ante faciem Sanctorum, puta Sancti et Sancti sanctorum, hoc est templum. Qui enim erant in Jerusalem oraturi, adibant templum; qui vero foris erant, faciem vertebant versus templum.
Versus 11: Tunc Eliachim circuivit omnem Israel
11. TUNC ELIACHIM SACERDOS DOMINI MAGNUS CIRCUIVIT OMNEM ISRAEL, — ut omnes ad constantiam,
Versus 13: Memores estote Moysi servi Domini
13. MEMORES ESTOTE MOYSI SERVI DOMINI, QUI AMALEC, etc. — Vide historiam Exodi XVII, ubi eam explicui. Nota: Eliachim aeque ac Moyses duo hic ad bellum praecipit, primum ut Deum invocent, ab eoque victoriam postulent et exspectent, secundum ut urbes suas muniant, transitus occupent, omniaque humana praesidia ad resistendum conquirant. Deus enim non adjuvat desides, sed laborantes et pugnantes. Vidit hoc gentilis Cato apud Sallustium in bello Catil. dicens: "Non votis, neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; vigilando, agendo, bene consulendo, prospere omnia cedunt;" nimirum: Altitonans adjuvat non tonantem, sed conantem.