Cornelius a Lapide

Judith V


Index


Synopsis Capitis

Achior dux Ammon Holoferni dat consilium ut inquirat an Judaei in Deum suum peccarint; sic enim ab eo expugnari facile posse; alioqui Deo suo eos protegente esse inexpugnabiles. Quare magnates Holofernis destinant Achior morti.


Textus Vulgatae: Judith 5:1-29

1. Nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum, quod filii Israel praepararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent, 2. et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon, 3. et dixit eis: Dicite mihi quis sit populus iste qui montana obsidet: aut quae, et quales, et quantae sint civitates eorum: quae etiam sit virtus eorum, aut quae sit multitudo eorum, vel quis rex militiae illorum, 4. et quare prae omnibus qui habitant in Oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis, ut susciperent nos cum pace? 5. Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire, Domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo, de populo isto qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo. 6. Populus iste ex progenie Chaldaeorum est. 7. Hic primum in Mesopotamia habitavit quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in Terra Chaldaeorum. 8. Deserentes itaque caeremonias patrum suorum, quae in multitudine deorum erant, 9. unum Deum coeli coluerunt, qui et praecepit eis ut exirent inde et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt in Aegyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut dinumerari eorum non posset exercitus. 10. Cumque gravaret eos rex Aegypti, atque in aedificationibus urbium suarum in luto et latere subjugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam terram Aegypti plagis variis. 11. Cumque ejecissent eos Aegyptii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum eos vellent capere, et ad suum servitium revocare, 12. fugientibus his Deus coeli mare aperuit, ita ut hinc inde aquae quasi murus solidarentur, et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent. 13. In quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur, ita aquis coopertus est, ut non remaneret vel unus qui factum posteris nuntiaret. 14. Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus nunquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit. 15. Illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum, et per annos quadraginta annonam de coelo consecuti sunt. 16. Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit. 17. Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui. 18. Quotiescumque autem praeter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in praedam, et in gladium, et in opprobrium. 19. Quotiescumque autem poenituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus coeli virtutem resistendi. 20. Denique Chananaeum regem, et Jebusaeum, et Pherezaeum, et Hethaeum, et Hevaeum, et Amorrhaeum, et omnes potentes in Hesebon prostraverunt, et terras eorum, et civitates eorum ipsi possederunt: 21. et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona: Deus enim illorum odit iniquitatem. 22. Nam et ante hos annos, cum recessissent a via, quam dederat illis Deus ut ambularent in ea, exterminati sunt praeliis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam. 23. Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana haec omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum. 24. Nunc ergo, mi domine, perquire: si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum, ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiae tuae. 25. Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis: quoniam Deus eorum defendet illos: et erimus in opprobrium universae terrae. 26. Et factum est cum cessasset loqui Achior verba haec, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum: 27. Quis est iste qui filios Israel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugnae? 28. Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascendamus in montana: et cum capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur, 29. ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor Deus terrae est, et praeter ipsum alius non est.


Versus 1: Filii Israel praepararent se ad resistendum

1. FILII ISRAEL PRAEPARARENT SE AD RESISTENDUM. — Addunt Graeca: Et in campis posuissent scandala, id est obstacula, v. g. fossas occultas, murices, et palos acutos, in quae transeuntes incaute Assyrii corruerent, vel impingerent.


Versus 3: Dicite mihi quis sit populus iste

3. ET DIXIT EIS: DICITE MIHI QUIS SIT POPULUS ISTE? — Hinc rursum colligitur haec non sub Manasse, sed sub Xerxe contigisse. Nam sub Manasse et ex Manasse ac primoribus Judaeorum captivis sat cognoverant Babylonii et Assyrii quis et qualis esset Judaeorum populus. Unde qui sub Manasse haec contigisse volunt, dicunt hanc Holofernis interrogationem non esse ignorantis, sed mirantis et indignantis, ac Judaeos quasi viles contemnentis.


Versus 4: Et quare prae omnibus qui habitant in Oriente

4. ET QUARE PRAE OMNIBUS QUI HABITANT IN ORIENTE. — Graeca habent: in Occidente.


Versus 5: Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon

5. TUNC ACHIOR DUX OMNIUM FILIORUM AMMON. — Serarius sub filiis Ammon comprehendit quoque Idumaeos. Hi enim cum essent fratres Judaeorum (Jacob enim parens Judaeorum erat frater Esau, sive Edom parentis Idumaeorum) cum eos invadere vellent, vocabant se Ammonitas, non Idumaeos, ne palam male audirent, quod fratres suos oppugnarent. Hinc lib. II Paralip. XX, 4, dicitur: "Congregati sunt filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis ad Josaphat." Ubi vides a filiis Ammon Ammonitas distingui. Ubi liber ille traditionum: "Ammonitas Idumaeos vult intelligi, qui ob reverentiam paterni nominis nolebant in pristino habitu arma movere contra Israel, sed transfigurabant se in habitum Ammonitarum."


Versus 6: Populus iste ex progenie Chaldaeorum est

6. POPULUS ISTE EX PROGENIE CHALDAEORUM EST, — quia Deus Abraham Hebraeorum parentem eduxit de Ur urbe Chaldaeorum, Genes. XI, 31.


Versus 9: Descenderunt in Aegyptum

9. DESCENDERUNT IN AEGYPTUM, ILLICQUE PER QUADRINGENTOS ANNOS SIC MULTIPLICATI SUNT. — Hos 400 annos numera ab egressu Abrahae ex Chaldaea et Haran: nam alioqui Hebraei in Aegypto habitarunt duntaxat 215 annis, uti ostendi Exodi XII, 40.


Versus 13: Aquis coopertus est

13. AQUIS COOPERTUS EST, — Pharao cum omnibus suis. Recenset Achior miracula, quibus Deus Hebraeos in Aegypto perduxit in Chanaan, quae omnia explicui in Exodo.


Versus 17: Non fuit qui insultaret populo isti

17. ET NON FUIT QUI INSULTARET POPULO ISTI, NISI QUANDO RECESSIT A CULTU DOMINI DEI SUI. — Disce hic servire Deo: sic enim Deus te faciet inexpugnabilem, et omnibus hostibus superiorem. Sin autem, sinet te a quibusvis subigi et conculcari. Idem discant urbes et regna, eorumque reges et principes. Audi graves hac de re duorum Patrum gnomas: unus est S. Hieronymus, epist. 48: "Nostris, ait, peccatis barbari fortes sunt, nostris vitiis Romanus fugatur exercitus." Alter D. Ambrosius, serm. 85: "Civitati non nisi propter civium peccata infertur excidium. Desine peccare, et civitas non peribit." Gentibus ergo peccantibus timenda est Dei vindicta et excidium: non peccantibus vero speranda est securitas et felicitas.


Versus 22: Cum recessissent a via quam dederat illis Deus

22. NAM ET ANTE HOS ANNOS, CUM RECESSISSENT A VIA (religione et lege) QUAM DEDERAT ILLIS DEUS, etc., CAPTIVI ABDUCTI SUNT. — A Nabuchodonosor in Babyloniam, quae celeberrima, universalis, et proprie duodecim fuit captivitas, e qua sub Cyro redierunt, talis vero non fuit illa quae contigit sub Manasse; nam illa non fuit universalis. Alia vero captivitas decem tribuum sub Ezechia facta a Salmanasar pariter non fuit universalis, quia non fuit omnium, puta 12 tribuum, sed decem duntaxat. Rursum illa fuit perpetua, quia ex illa nunquam redierunt Israelitae.

Addit Graecus: Et templum Dei ipsorum factum est in pavimentum. Vatablus, solo aequatum, quia a Chaldaeis combustum. Hinc patet post excidium Jerusalem haec contigisse. Bellarminus vero, Serarius et alii, qui volunt ante excidium haec accidisse, respondent verba haec a quopiam inserta esse Graeco textui, eo quod desint in Latino, ideoque parvi esse facienda. Alii respondent Manassen sua idololatria vilipendisse, abjecisse, et profanasse templum, imo multis in locis illud diruisse et quasi solo aequasse.


Versus 25: Non poterimus resistere illis

25. NON POTERIMUS RESISTERE EIS, QUONIAM DEUS EORUM DEFENDET ILLOS. — Jam "si Deus pro nobis, quis contra nos?" Rom. cap. VIII. Haec verba bilem moverunt Holoferni, ut Achior destinaret morti, eo quod nullum Deum agnosceret, nisi Nabuchodonosor.

UT SCIAT OMNIS GENS, QUONIAM NABUCHODONOSOR DEUS TERRAE EST. — Recte terrae, quia nihil juris vel virium habet in coelum, nec ultra terram ejus potestas se porrigit. Quocirca falso vult esse Deus. Deus enim dominatur tam coelo quam terrae. Cur ergo superbis et insanis, o vermicule terrae, et Deum coeli ad duellum provocas, ut eum divinitate sua prives et dejicias? Prudenter Tertullianus, Apol. XL: "Esto, inquit, religiosus in Deum, qui vis illum propitium Imperatori. Desine alium Deum credere vel colere, atque ita et hunc Deum dicere, cui Deo opus est."