Cornelius a Lapide

Judith VI


Index


Synopsis Capitis

Holofernes Achior ligatum mitti in Bethuliam, ut, ea capta, ipsum cum civibus occidat; benigne eum excipiunt et solantur Judaei.


Textus Vulgatae: Judith 6:1-21

1. Factum est autem, cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer dixit ad Achior: 2. Quoniam prophetasti, nobis dicens quod gens Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est Deus, nisi Nabuchodonosor; 3. cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israel tecum perditione disperiet; 4. et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae terrae: tuncque gladius militiae meae transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israel, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis. 5. Porro autem, si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus, et pallor, qui faciem tuam obtinet, abscedat a te, si verba mea haec putas impleri non posse. 6. Ut autem noveris quia simul cum illis haec experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii poenas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas. 7. Tunc Holofernes praecepit servis suis, ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israel. 8. Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria; sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii. 9. Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum. 10. Porro filii Israel, descendentes de Bethulia, venerunt ad eum. Quem solventes duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset, quod illum vinctum Assyrii reliquissent. 11. In diebus illis erant illic principes, Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel. 12. In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quae locutus ipse fuerat, ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum, 13. et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israelitis hac de causa tradi: ut, dum vicerit filios Israel, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus coeli defensor eorum est. 14. Cumque Achior universa haec exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt, 15. dicentes: Domine Deus coeli et terrae, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis praesumentes de te: et praesumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias. 16. Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior, 17. dicentes: Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem praedicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas. 18. Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum. 19. Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei coenam magnam. 20. Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt. 21. Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israel.


Versus 2: Quoniam prophetasti

2. Quoniam prophetasti, — id est praedixisti, non ex oraculo a Deo accepto, sed ex humana prudentia, et priorum temporum experientia.


Versus 4: Non respirabis ultra donec extermineris

4. NON RESPIRABIS ULTRA, DONEC EXTERMINERIS. — To "donec" refer non ad "respirabis," nam qui non respirat, jam est exterminatus et mortuus: sed superius ad "gladius transiet per latera tua, et confixus cades," ita scilicet ut "non respires ultra," hoc est, donec omnino exanimeris et "extermineris cum illis."


Versus 6: Illorum populo sociaberis

6. ILLORUM POPULO SOCIABERIS, — q. d. Videris, Achior, occultus Judaeorum socius et fautor, ideoque mei proditor: quare vade ad illos quorum societatem meae praetulisti, estoque apertus mihi hostis, uti illi sunt, ut quorum in hostilitate es socius, eorumdem in internecione vindictae sis particeps.


Versus 10: Filii Israel descendentes de Bethulia

10. PORRO FILII ISRAEL, DESCENDENTES DE BETHULIA, VENERUNT AD EUM. — Bethulia erat urbs Galilaeae in tribu Zabulon sita in monte, tribus leucis distans a Dothaim, ubi Joseph a fratribus captus, et tunica polymita spoliatus est. Addunt Brocardus et Adrichomius etiamnum hodie ibidem vestigia castrorum Holofernis cerni. "Bethulia" Hebraice idem est quod "virginitas Dei." Ipsa enim quasi virgo intacta est ab excidio Holofernis per castam Judith.

Porro Bethulia propria erat tribus Zabulon, ideoque ad regnum Israel, sive decem tribuum pertinens: sed iis in Assyriam abductis, tribus Juda eam ac plures alias Israelis urbes sibi vindicavit; tota enim Chananaea a Deo data erat posteris Jacob, quorum parte abducta, caeteri superstites, puta Judaei, quasi fratres in decem tribuum quasi fratrum suorum haereditatem jure propinquitatis et naturae successerunt.


Versus 11: Principes Ozias et Charmi

11. IN DIEBUS ILLIS ERANT ILLIC PRINCIPES OZIAS FILIUS MICHA DE TRIBU SIMEON, ET CHARMI, QUI ET GOTHONIEL. — Licet enim Bethulia esset in tribu Zabulon, tamen ex alia tribu, puta Simeon, habuit Ducem, uti toti Israeli praefuere Judices ex variis tribubus oriundi. Hinc et Ozias hic cap. VIII, vers. 34, vocatur: "Princeps Juda," et cap. XIII, vers. 23: "Princeps populi Israel." Lyranus et Dionysius censent Oziam et Charmi fuisse sacerdotes seniores, quia in Graeco vocantur presbyteri. Sed πρέσβυς, id est presbyter, vocatur senior et major natu; sive laicus sit, sive sacerdos. Hinc rursum haec videntur non contigisse sub rege Manasse: sed post captivitatem sub ducibus Ozia et Charmi.


Versus 15: Et faciem sanctorum tuorum

15. Et faciem sanctorum tuorum. — Graece sanctificatorum, id est fidelium tuorum, qui sese per circumcisionem tibi dicarunt, et nunc rursum per jejunium, orationem, et supplices preces totos se tibi sanctificant, id est dicant et consecrant.

QUONIAM NON DERELINQUIS PRAESUMENTES DE TE, — hoc est, confidentes in te; hi enim prae omnibus et ante omnia sumunt quasi Deum operum suorum ducem et belli ductorem, ac per eum certam sperant victoriam. Sic S. Germanus, ut grassans incendium aeger evaderet, ab aliis se moveri "fidei praesumptione non est passus," ait Beda libro I Hist. Angl. cap. XIX.

PRAESUMENTES DE SE, (id est sibi, suisque viribus praesidentes: unde explicans subdit,) ET DE SUA VIRTUTE GLORIANTES HUMILIAS. — Audi S. Bernardum, lib. De grad. humil., grad. 7: "Qui alios se praecellere putat, quomodo non plus de se, quam de aliis praesumat? Primus in conventibus residet, in conciliis primus respondet, non vocatus accedit, non missus se intromittit, reordinat ordinata, reficit facta, quidquid ipse non fecerit aut ordinaverit, non recte factum, nec pulchre existimat ordinatum. Judicat judicantes, praejudicat judicaturis."


Versus 16: Consolati sunt Achior

16. Consolati sunt Achior, — non tamen eum consiliis suis adhibuerunt, vel bello praefixerunt, quia transfugarum suspecta est fides; sic enim Judith ficte transfugiens ad Assyrios, Chusai ad Absalonem, II Reg. XVII, Sinon ad Trojanos, Zopyrus Darii Hystaspis dux ad Babylonios, eos hostibus suis tradiderunt.


Versus 21: Per totam noctem intra ecclesiam oraverunt

21. Postea vero (post refectionem et convivium frugale) convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israel. — Nam ut ait S. Hieronymus, epist. ad Eustochium: "Ita tibi semper comedendum est, ut cibum et oratio sequatur et lectio." Et ad Laetam, de Institutione filiae: "Sic comedas ut semper esurias, ut statim post cibum possis legere et psallere." Tertullianus, Apol. cap. XXXIX, refutans Gentilium de crapula Christianorum calumniam, qua in eos jactabant illud Diogenis: "Megarenses obsonant quasi crastino die morituri, aedificant quasi nunquam morituri," Agapen, id est convivium omnibus Christianis post Eucharistiam commune charitatis, ita describit: "Non prius discumbitur, quam oratio ad Deum praegustetur, editur quantum esurientes capiunt, bibitur quantum pudicis est utile; ita saturantur, ut qui meminerint etiam per noctem adorandum Deum sibi esse: ita fabulantur, ut qui sciant Dominum audire. Post aquam manualem et lumina, ut quisque de Scripturis sanctis, vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium Deo canere: hinc probatur quomodo biberit. Atque oratio convivium dirimit: inde disceditur non in catervas caesionum, neque in classes discursationum, nec in eruptiones lasciviarum, sed ad eamdem curam modestiae, ut qui non tam coenam coenaverint, quam disciplinam." Legant haec fideles, et primorum Christianorum in conviviis frugalitatem et pietatem imitentur. Nota: to "intra Ecclesiam," id est intra Synagogam, hoc est, concionis et orationis locum, qui exinde Graece προσευχή dicitur: nam Judaei templum non habebant in Bethulia, sed tantum in Jerusalem; Synagogam vero loco templi habebant in singulis urbibus majoribus. Vide hic pariter antiquitatem nocturnarum vigiliarum, qua magnis festis, vel ob urgentes calamitates totus populus pervigilabat in templo Jerosolymis, et extra Jerosolymam in proseucha (ut habet Graecus hic) sive synagoga vacans orationi. Unde Josephus in vita sua: "Sequenti, inquit, die populus convenit in proseuchas, quam vocant precationis domum amplam." Idem Philo De Vita Mosis, lib. III: "Apud Judaeos, inquit, destinata oppidatim sacris precationibus loca, quae proseuchas vulgus nominat."

De sacris hisce vigiliis vide S. Basilium, in Psal. CXIV, Eusebium, lib. VI, Histor. cap. VII, Tertulianum, lib. II ad uxorem, cap. IV.