Cornelius a Lapide

Judith VIII


Index


Synopsis Capitis

Recensentur Judithæ prosapia, solitudo, cilicium, jejunia, castitas. Ipsa principes timidos increpat, ac patrum exemplo in spem opis divinæ erigit.


Textus Vulgatae: Judith 8:1-34

1. Et factum est, cum audisset hæc verba Judith vidua, quæ erat filia Merari, filii Idox, filii Joseph, filii Ozia, filii Elai, filii Jamnor, filii Gedeon, filii Raphaim, filii Achitob, filii Melchiæ, filii Enan, filii Nathaniæ, filii Salathiel, filii Simeon, filii Ruben; 2. et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceæ: 3. Instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit æstus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis. 4. Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex. 5. Et in superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, 6. et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter sabbata, et neomenias, et festa domus Israel. 7. Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum et gregibus ovium plenas. 8. Et erat hæc in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum. 9. Hæc itaque cum audisset, quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi. 10. Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis, si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium? 11. Et qui estis vos, qui tentatis Dominum? 12. Non est iste sermo, qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat. 13. Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei. 14. Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pœniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrymis postulemus; 15. non enim quasi homo, sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. 16. Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi. 17. Dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur; 18. quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt Deos alienos. 19. Pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis; nos autem alterum Deum nescimus præter ipsum. 20. Exspectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes Gentes, quæcumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster. 21. Et nunc, fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri ut probarentur, si vere colerent Deum suum. 22. Memores esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. 23. Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. 24. Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt; 25. exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt. 26. Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur; 27. sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini, quibus quasi servi corripimur, ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus. 28. Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia, quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. 29. Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum. 30. Et dixit illis Judith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis; 31. ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum. 32. Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea; et orate, ut, sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israel. 33. Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum. 34. Et dixit ad eam Ozias princeps Juda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.


Versus 1: Judith vidua

Idem est quod confitens, laudans, glorificans, scilicet Deum; יהודה hoda enim significat confiteri, laudare, celebrare. Ad hoc enim Judith a turba secessit in suum oratorium, ut Deum assidue oraret et laudaret. Audi S. Fulgentium, epist. 2 De statu viduali, citantem hæc verba de Judith: « Ecce vidua præclara natalibus, facultatibus dives, ætate juvenis, specie amabilis, divitias contempsit, delicias respuit, carnis incentiva calcavit, et induta virtute ex alto non quæsivit secundo famulari connubio. Propterea testimonio tam præclari operis apparuit quantum Deo dilecta sit continentia vidualis. »

4. Junius unius. — Nonnulli censent Judith esse nomen commune, sicut est Abra, sed huic heroinæ appropriatum: יהודי Jehudi enim idem est quod Judæus; unde יהודית Jehudit, et per crasin, Judith, idem est quod Judæa. Verius est Judith esse nomen proprium, cujus etymon apte hic congruit. Judith enim Hebraice

FILIA MERARI, FILII IDOX. — Nota: Sedecim duntaxat generationes et totidem avi Judith hic recensentur, cum tamen, a Jacob communi Judæorum patriarcha usque ad captivitatem Babylonicam, quæ ævum Judith antecessit, numerentur 26 generationes, Matth. cap. I. Alterutrum ergo hic dicendum est, scilicet vel non omnes Judith avos hic recenseri, uti nec recensentur Elcanæ, I Reg. I, 1, nec Saulis ibidem, cap. IX, 1; sufficit enim S. Scripturæ genealogiam alicujus ad virum aliquem illustrem, v. g. in Saule ad Jemini perducere. Aut certe avos et proavos Judith in senio generasse filios. Hac enim de causa ab Esdra usque ad Aaron numerantur generationes sedecim, lib. I Esdræ cap. VII, 2; cum tamen, I Paral. VI, 3, a Josedec qui fuit coævus, imo frater Esdræ usque ad Aaron numerentur generationes 22. Sic S. Matthæus, cap. I, a Christo ad Davidem numerat generationes et avos 28, cum S. Lucas, cap. III, numeret 43. Quare hi Lucæ citius, illi Matthæi tardius generarunt.

FILII SIMEON, FILII RUBEN. — Hinc aliqui putant Judith oriundam ex tribu Ruben. Verum illam prognatam fuisse ex tribu Simeon liquet ex ipsis ejus verbis, cap. IX, vers. 2. Quare Græca hic pro « filii Ruben » habent filii Israel, id est Jacob, et ita legendum censent S. Fulgentius, epist. II, cap. XXIV, Bellarminus, lib. I De Verbo Dei, cap. XII, Serarius, Mariana et alii. Quia tamen Codices Romæ correcti, cæterique constanter habent « filii Ruben, » dicendum est hunc Ruben non esse Patriarcham et primogenitum Jacob, sed esse virum illustrem ex tribu Simeon, ad quem proinde genus Judithæ hic producit, in eoque terminat, non progrediendo ad ejus patres et avos usque ad Simeon Patriarcham, et secundum Jacobi filium. Id ita esse liquet ex dictis, et ex eo quod Ruben primogenitus Jacob nullum habuerit filium, qui vocatus sit Simeon, ut patet Genes. XLVI, 9, et I Paral. V, 3. Ita Lyranus.


Versus 2: Vir ejus Manasses

VIR EJUS MANASSES. — Græca addunt eum ex eadem cum Judith fuisse tribu et patria.

INSTABAT. — Græce ἐπέστη, id est, supra stabat; unde putant nonnulli Manassen fuisse præfectum messis, non suæ, sed publicæ, sive totius campi Bethulii. Sic enim Romæ et alibi, publici sunt rei frumentariæ et annonæ præfecti. Sic Josephus in vita sua ait Arbutio magni campi præfecturam creditam fuisse.


Versus 4: Mensibus sex

4. Mensibus sex. — Græca habent, mensibus quatuor.


Versus 5: In superioribus domus suae

5. ET IN SUPERIORIBUS DOMUS SUÆ (puta in tabulato, sive solario) FECIT SIBI SECRETUM CUBICULUM, IN QUO CUM PUELLIS (ancillis) SUIS CLAUSA MORABATUR, — tum ut fugeret viros et turbas visitantum, itaque et castitati et famæ suæ consuleret; tum ut tota vacaret orationi et Deo. Hæc ergo prima est Judithæ viduæ dos, scilicet amor silentii et solitudinis. Hinc S. Hieronymus, epist. ad Furiam viduam, hoc ei dat monitum: « Juvenum fuge consortia, noli in publicum procedere, et spadonum exercitu præeunte, viduarum libertate circumferri: sanctarum virginum et viduarum societatem appete. Et si sermocinandi cum viris incubuerit necessitas, arbitros ne devites, tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio, nec paveas, nec erubescas. Speculum mentis est facies: et taciti oculi cordis fatentur arcana. » Et inferius: « Redime virgines quas in cubiculum Regis inducas; suscipe viduas quas inter virginum lilia, et martyrum rosas, quasi quasdam violas, misceas: pro corona spinea, in qua Christus mundi delicta portavit, talia serta compone. »


Versus 6: Habens super lumbos suos cilicium

6. ET HABENS SUPER LUMBOS SUOS CILICIUM. — Carnem assidue suis setis quasi aciculis stimulans et pungens, eoque dolore voluptatis turpis concupiscentiam sanguine juvenili ebullientes stimulos comprimens et exstinguens. Hos enim magis domat cilicium utpote assiduum et continuum quasi transeuntes flagellorum dolores et verbera. Itaque juvenes, præsertim feminæ viduæ obarment se cilicio tanquam præsidio validissimo ad carnem domandam, et castitatem servandam. Vide nostrum Gretserum, lib. De disciplinis; nam, ut ait S. Hieronymus, epist. 2 ad Ageruchiam viduam: « Et certe multo laboriosius est non frui eo quod habeas, quam desiderare quod amiseris. Unde et virginitas in eo facilior est, quod carnis incentiva non novit; et viduitas in eo sollicitior est, quod præteritas animo recolit voluptates. » Et anterius exempla castitatis gentilium matronarum, quæ castitatem vitæ prætulerunt, proponens: « Stringam, inquit, breviter reginam Carthaginis, quæ magis ardere voluit, quam Hiarbæ regi nubere; et Hasdrubalis uxorem, quæ apprehensis utraque manu liberis in subjectum se præcipitavit incendium, ne pudicitiæ damna sentiret; et Lucretiam quæ, amissa gloria castitatis, noluit pollutæ conscientiæ supervivere. »

JEJUNABAT OMNIBUS DIEBUS VITÆ SUÆ, PRÆTER SABBATA. — Porro jejunabant Judæi a mane ad vesperam, nec ante conspectum Hesperi et stellarum cibum sumebant, uti etiamnum jejunant Turcæ. Tertia fuit hæc dos Judithæ, perpetuum scilicet jejunium, quod incendio luxuriæ fomenta deliciarum, imo ciborum necessariorum subtrahebat. Nota illud: Subtrahe ligna foco, si vis restinguere flammam.

Audi S. Hieronymum, epist. 9 ad Salvianum de viduitate servanda: « Tu vero, quæ in tumulo mariti sepelisti omnes pariter voluptates, quæ litam purpurisso et cerussa faciem super feretrum ejus lacrymis diluisti, quæ pullam tunicam, nigrosque calceolos, candidæ vestis et aurati socci depositione, sumpsisti; nihil habes necesse aliud, nisi perseverare in jejunio. Pallor et sordes gemmæ tuæ sint; plumarum mollities juvenilia membra non foveat; balnearum calor novum adolescentulæ sanguinem non incendat. Audi quid ex persona viduæ continentis ethnicus Poeta decantet: Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores Abstulit; ille habeat secum, servetque sepulcro. Si tanti vilissimum vitrum, quanti pretiosissimum margaritum? Si sic communi lege naturæ damnat omnes gentilis vidua voluptates; quid exspectandum est a vidua Christiana, quæ pudicitiam suam non solum ei debet, qui defunctus est, sed et ei cum quo regnatura est? » Et inferius: « Multo melius est stomachum te dolere, quam mentem; imperare corpori, quam servire; gressu vacillare, quam pudicitia. » Idem, epist. 10 ad viduam Furiam: « Ardentes, inquit, diaboli sagittæ jejuniorum et vigiliarum rigore retorquendæ sunt; cæterum vidua quæ in deliciis est, vivens mortua est, » I Tim. V. Et inferius: « Apostolus macerat corpus suum, et animæ subjicit imperio; ne quod alii præcipit, ipse non servet: et adolescentula fervente cibis corpore, de castitate secura est? Neque vero hæc dicens, condemno cibos quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione; sed juvenibus et puellis incentiva aufero voluptatum. Non Æthnæi ignes, non Vulcanea tellus, non Vesuvius et Olympus tantis ardoribus æstuant, ut juveniles medullæ vino plenæ, et dapibus inflammatæ. » Deinde eam exhortans ut vino carneque abstineat, addit: « Nihilque ita scias conducere Christianis adolescentibus, ut esum olerum. » Unde et in alio loco: « Qui infirmus est, ait, olera non manducet, ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est. » Et mox: « Quidquid facit seminarium voluptatum, venenum puta. Parcus cibus, et venter semper esuriens triduanis jejuniis præfertur. Et multo melius est, quotidie parum, quam raro satis sumere. Pluvia illa optima est, quæ sensim descendit in terram. Subitus et nimius imber in præceps arva subvertit. Quando comedis, cogita quod statim tibi orandum, illico et legendum sit. » Et post nonnulla: « O si videres sororem tuam! jejunia pro ludo habet, orationem pro deliciis. »


Versus 7: Cui vir suus reliquerat divitias multas

7. CUI VIR SUUS RELIQUERAT DIVITIAS MULTAS, — quas ipsa non ad suum, sed ad egentium usum erogabat. Præclare S. Bernardus, serm. in festo omnium Sanctorum: « Quid, inquit, admirabilius, aut quod martyrium gravius, quam inter epulas esurire, inter vestes multas, et pretiosas algere, paupertate premi inter divitias quas offert mundus, quas ostentat malignus, quas desiderat noster ipse appetitus? An non merito coronabitur qui sic certaverit, mundum abjiciens promittentem, irridens inimicum tentantem, et (quod gloriosius est) de semetipso triumphans, et crucifigens concupiscentiam prurientem? »


Versus 8: Erat haec in omnibus famosissima

8. ET ERAT HÆC IN OMNIBUS FAMOSISSIMA (hoc est, famæ probatissimæ, sive fama probitatis et sanctitatis celeberrima), QUONIAM TIMEBAT DOMINUM VALDE. — Timor hic erat non servilis, sed filialis, quo Judith Deum quasi Dominum, imo patrem suum summe colebat et reverebatur; ideoque in omnibus illi placere satagebat, cavebatque ne qua in re, licet minima, eum offenderet. Atque hac sanctitate præparavit se ad tantum facinus, ut digna esset quæ eligeretur a Deo ad castra hostium evertenda, et ad liberandum populum.

Allegorice Judith fuit typus B. Virginis, de qua S. Bonaventura in Speculo, cap. VIII: « Dominus, inquit, nominatissimus et famosissimus famosissime est tecum; ideo et tu es famosissima et nominatissima, etc.: Maria ergo signata est per illam famosissimi nominis Judith, de qua scriptum est, quod nec erat qui de ea loqueretur verbum malum. »


Versus 11: Qui estis vos qui tentatis Dominum

11. ET QUI ESTIS VOS, QUI TENTATIS DOMINUM? — « Tentatis, » id est exacerbatis, irritatis, et ad iram provocatis, dum ei leges præscribitis, ut nisi intra quinque dies vobis succurrat, urbem hostibus tradere velitis, cum potius eum supplici prece invocare debeatis, ut vestri miserecatur, et diem modumque liberationis vestræ ipse vobis præscribat.


Versus 15: Non quasi homo sic Deus comminabitur

15. NON ENIM QUASI HOMO, SIC DEUS COMMINABITUR, q. d. Non timeamus minas Holofernis, sed Dei; illius enim minæ superbæ sunt, inanes et vanæ, sicut sunt cæterorum hominum; sed Dei certæ sunt, fixæ et efficaces. Deus enim iratus certo et inevitabiliter irrogat quod comminatur.


Versus 16: Humiliemus illi animas nostras

16. ET IDEO HUMILIEMUS ILLI ANIMAS NOSTRAS. — Per humilem pænitentiam, jejunium, orationem et obsecrationem, ut nobis peccata condonet, et ab Holoferne liberet.


Versus 21: Corda eorum erigite

21. AD ELOQUIUM VESTRUM (id est, eloquio vestro) CORDA EORUM ERIGITE, — ad magnanimitatem et firmam in Deum liberatorem confidentiam.


Versus 22: Abraham tentatus est

22. ABRAHAM TENTATUS EST, ET PER MULTAS TRIBULATIONES PROBATUS DEI AMICUS EFFECTUS EST, — præsertim cum a Deo jussus immolare unigenitum suum Isaac, eum immolare voluit, Gen. XXII. Vide ibi dicta.


Versus 23: Omnes qui placuerunt Deo per tribulationes transierunt

23. OMNES QUI PLACUERUNT DEO, PER MULTAS TRIBULATIONES TRANSIERUNT FIDELES. — Fideliter scilicet adhærentes Deo, et ab eo liberationem e tribulatione poscentes, et exspectantes. Vide dicta Jacobi I, 1 et seq. et Eccli II, 1 et seq.


Versus 26: Non ulciscamur nos

26. Et nos ergo non ulciscamur nos, — id est, non ulciscentium more indignemur et obmurmuremus Deo, quasi volentes nos de eo ulcisci ob clades et timores quos nobis immittit.


Versus 30: Probate si ex Deo est

30. ET DIXIT ILLIS JUDITH: SICUT QUOD POTUI LOQUI, DEI (hoc est a Deo mihi suggestum et inspiratum) ESSE COGNOSCITIS: 31. ITA QUOD FACERE DISPOSUI (nimirum astu occidere Holofernem), PROBATE SI EX DEO EST: — To « si » non est dubitantis, sed affirmantis; idemque est ac « quod » q. d. Sicut probastis meos sermones quasi ex Deo profectos, sic etiam probate propositum meum, quod ex Deo, sive Deo impellente, agere decrevi, ut scilicet vadam ad Holofernem, cumque occidam. Dicit tamen « si, » quasi dubitans, modestiæ causa, quia res hæc necdum erat facta, sed facienda; esto ipsa de eventu felici ex Dei instinctu foret certa, q. d. « Probate, » id est, videte et attendite id quod actura sum, et ex eventu probate et judicate, « si ex Deo est; » q. d. Utique cum rem feliciter confectam videbitis, probabitis illud, et ex Deo auctore susceptum judicabitis. Loquitur in genere, sed particulatim non explicat quid animo destinarit: sciebat enim, si id faceret, rem non mansuram secretam, sed ad Holofernem perferendam. Sciebat pariter multos hoc ejus propositum ut temerarium damnaturos. Unde Græca habent: Faciam negotium quod perveniet in generationes generationum filiis generis nostri.


Versus 32: Stabitis vos ad portam nocte ista

32. STABITIS VOS AD PORTAM NOCTE ISTA, ET EGO EXEAM CUM ABRA MEA, — q. d. Aperite mihi noctu portas metu hostium occlusas, ac sinite me cum mea ancilla egredi. Petit enim sibi noctu aperiri portam.

CUM ABRA MEA. — Multi putant τὸ « abra » esse nomen proprium ancillæ Judith; sed errant, nam est commune significans ancillam. Unde cap. X, 2 et seqq. ubi Noster vertit « ancilla, » in Græco est abra; ergo dicitur quasi חברה chabra, id est socia, vel potius quasi עברה abra, id est transiens, pedissequa: עבר habar enim significat transivit. Ita Pagninus. Porro non fuit hæc vulgaris ancilla Judith, sed quæ omnibus ejus facultatibus esset proposita, ut habet Græcus. Hinc Græci ancillas honoratas (quas Itali vocant Cameriere) abra appellant, ut patet ex Menandro in pseudo-Hercule. Sic Genes. cap. XXIV, vers. 61, ancillæ Rebeccæ vocantur abra, æque ac ancilla filiæ Pharaonis, Exodi cap. II, vers. 5. Addunt nonnulli abram proprie dici ancillam, quæ commensalis est et amanuensis, præestque cellæ penariæ; hanc enim Spartanis significat vox.


Versus 33: Nolo ut scrutemini actum meum

33. VOS AUTEM NOLO UT SCRUTEMINI ACTUM MEUM. — utpote a Deo probatum et decretum. Prudenter celat suum secretum; tota enim energia hujus actionis consistebat in secreto. ET USQUE DUM RENUNTIEM VOBIS, NIHIL ALIUD FIAT NISI ORATIO PRO ME AD DOMINUM. — Hic disce in publica gravique causa publicas et continuas poscere preces, ut Deus rem dirigat et secundet. Arma ergo Judith, quibus truncavit Holofernem, fuerunt publicæ litaniæ et preces totius populi. Nota hunc locum pro litaniis.

Audi S. Augustinum serm. 228. De Temp. qui est de Judith: « Judith sanctissima, cujus precibus patuit cœlum, orationis arte arma victricia fabricavit, quibus adversa confligeret, et pavescentes viros femina vindicaret. Squalebat civitas obsidione barbaræ feritatis. Ita enim universæ languebant, ut in manibus hostium jam tradi commodius judicarent, quam perniciosæ fami populatione vexari. Ecce Judith post precem et saccum, post cinerem, post cultus puellares redit, spes omnium populorum procedit, sollicitos populos redditura securos, sua sapientia consolatur, quæ promittens victoriam, quam omnis natio miraretur, portam sibi paululum remotis obicibus postulat aperiri. Prodiit secura unius puellæ comitata contenta, et hostium securis gressibus properavit in castra. Intra muros sollicita fuit, secura fit, dum ad timenda pervenit. » Et sub finem: « Orationis favore castitas proprium pudorem servavit intactum et quietum, decepitque alienum, etc. Ubi enim assiduis pulsatur orationibus cœlum, potentia semper calcatur armorum. Quæ gloriosæ feminæ castitatem servavit oratio, et hostem servare non potuit multitudo. Lugentem civitatem una femina valuit vindicare, et tantus exercitus regem non potuit custodire. » Et serm. 229: « Judith bellator animus alienum pectus obsedit. Illa, abjecta formidine feminarum, victoriam in periculis quærens, nec mortem in periculis timuit, nec ambiguitatem formidavit. »