Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Judith in cinere et cilicio precatur Deum, ut sibi robur conferat ad Holofernem necandum, ut ejus obsidione patriam liberet.
Textus Vulgatae: Judith 9:1-19
1. Quibus abscedentibus, Judith ingressa est oratorium suum, et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum; et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: 2. Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores exstiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem; 3. et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem, et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum; subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ. 4. Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti; et hoc factum est quod ipse voluisti, 5. omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. 6. Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. 7. Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos. 8. Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos. 9. Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur, 10. et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. 11. Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua; cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. 12. Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur; 13. capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis charitatis meæ. 14. Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum; et virtutem, ut evertam illum. 15. Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum. 16. Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio, 17. Deus cœlorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem. 18. Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat, 19. et omnes gentes agnoscant, quia tu es Deus, et non est alius præter te.
Versus 1: Quibus abscedentibus
1. QUIBUS ABSCEDENTIBUS (corrige cum Romanis et Græcis abscedentibus), JUDITH INGRESSA EST ORATORIUM SUUM; ET INDUENS SE CILICIO. — Græci ἐρρωμένως, quod Complutensium et Regiorum interpres vertit: « Exuit quo induta erat saccum, » hoc est cilicium. Sed id contrariatur versioni Latinæ vulgatæ ad verbum. Ergo sic verte cum Vatablo: « Nudavit saccum quo erat induta, » depositis scilicet extimis vestibus, solo manens induta sacco, eumque nudum demonstrans: saccum vocat cilicium. Nudavit ergo coram Deo interius cilicium, ostendens illud Deo quasi signum pænitentæ et pænitentis, supplicisque obsecrationis. Cilicio igitur et cinere ornavit, imo armavit suam deprecationem, cujus rei symbolicam causam dabo vers. 14.
PROSTERNENS SE DOMINO. — Græca addunt id factum vespere, cum thymiama adoleretur Deo in Templo Jerosolymis, ut significet publicum in templo sacrificium, quod jugiter in vespere offerebatur, hisce Judithæ precibus cooperatum fuisse, ac Juditham illi preces suas junxisse, ut publicam cladem publica supplicatione converteret, utque vis sacrificii demonstraretur, illud scilicet parasse hanc Judithæ victoriam.
2. DOMINE DEUS PATRIS MEI SIMEON (hinc patet Judith fuisse e tribu Simeon), QUI DEDISTI ILLI GLADIUM, — id est fortitudinem) IN DEFENSIONEM (Græce ἐκδίκησιν, id est ultionem) (ALIENIGENARUM QUI VIOLATORES EXSTITERUNT — Dinæ sororis suæ. Nota: Deus dedit fortitudinem Simeoni ad vindicandum Dinæ stuprum, sed non tali modo peragendum, quo ipsi usi sunt. Licet enim ipsi fecerint ex zelo, ut sequitur; tamen zelus iste fuit contra pacta cum Sichimitis inita, et Jacobum cum suis omnibus exposuit periculo, ne a vicinis omnes occiderentur; unde Jacob eos redarguit. Permisit tamen Deus Sichem stupratorem, ejusque subditos Sichimitas a Simeone occidi, eorumque bona diripi in pænam stupri a Sichem principe eorum commissi. Ita Lyranus. Vide dicta Genes. XXXIV. Sic Deus obstetricibus mentientibus dedit domos, non propter mendacium, sed propter affectum et beneficium Hebræorum infantibus, quos a morte servabant, impensum Exodi I. Laudat ergo Judith zelum Simeonis in vindicando stupro Dinæ, sed non laudat modum vindicandi, quod scilicet propria auctoritate occiderit Sichimitas per dolum.
Versus 4: Illa post illa cogitasti
4. ET ILLA POST ILLA (id est alia post alia tuæ vindictæ exempla) COGITASTI, — scilicet facere. Sternit enim Judith viam ad commemorandam vindictam de Pharaone sumptam a Deo in mari Rubro.
Versus 9: Et in contis
9. ET IN CONTIS. — Conti sunt lanceæ, et hastæ oblongæ, venabula, etc.
Versus 11: Cornu altaris tui
11. CORNU ALTARIS TUI. — Vere altare habebat cornua, sed per illa significabatur altaris et sacrificiorum in ea oblatorum majestas, robur et gloria.
Versus 13: Ex labiis charitatis meae
13. ET PERCUTIES EUM EX LABIIS CHARITATIS MEÆ, — id est feries Holofernem verbis meis elegantibus « charitatis, » id est amoribus illicibus; charitas enim hic, non divina, sed humana intelligitur per catachresin; amoris, inquam, casti, quo me ut conjugem amare et ambire potest. Licet enim Judith nollet Holofernem maritum, licite tamen poterat eum ad sui amorem castum et conjugalem illicere, ut sic haberet occasionem eum incautum astute occidendi. Esto enim Holofernes in turpem et fornicarium ejus amorem rapiendus foret, id tamen non intendit Judith, sed permisit duntaxat ad tegendum suum facinus, quo eum cædi destinabat, quod alia ratione peragere non poterat. Intendebat ergo Holofernem sua specie allicere ad amorem honestum et conjugalem, ut sic sui amantem et incautum occideret (1). Factum enim hoc Judith, cui Deus singulariter operatus est occidendo Holofernem, et Judæam liberando, potius excusandum, ac charitati in patriam, et peculiari Dei instinctui ascribendum est, quam de libidine, vel scandalo accusandum, uti excusat S. Scriptura Patres, et Interpretes, ac præsertim S. Ambrosius lib. De viduis.
Versus 14: Da mihi in animo constantiam
14. DA MIHI IN ANIMO CONSTANTIAM. — Nota: Omnis virtus, sed maxime constantia petenda est a Deo, tum præsertim infirmis et debilibus, uti sunt feminæ, pueri, senes, ægri, cum aggrediuntur quid heroicum vires naturæ exsuperans, quale erat hoc opus Judith, idque tum quia homo ex peccato factus est totus fragilis et inconstans, tum quia Deus ait: « Ego sum qui sum, » id est per essentiam constans, fons et auctor omnis essentiæ. Sed adverte Judith eam petere indutam cilicio, et cinere aspersam, ac prostratam in terra, vers. 1; quia oratio ut constantiam obtineat, debet armari pœnitentia, labore et mortificatione carnis; qui enim mollis est, et deliciis carnis indulget, nequit esse fortis et constans. Cinis signum est mortis, quia constantiam valde excitat memoria mortis, brevitasque vitæ et laboris ac doloris in ea subeundi. Denique prostratio signum est humilitatis, qua quis agnoscens suam fragilitatem, implorat Dei opem, ab eoque constantiam impetrat.
Versus 16: Non in multitudine est virtus tua
16. NON ENIM IN MULTITUDINE EST VIRTUS TUA, — ut per multos validosque milites victoriam pares, sed per solam feminam imbecillem, et imbellem rem totam conficies. Sic Artabanus Xerxi in tot copiis suis exultanti dicebat: « Ingens exercitus ab exiguo profligatur; quoties Deus iis, quos detestatur, aut metum aut tonitruum incutit. » Uti refert Heliodorus, lib. VII.
PRÆSUMENTEM, — id est valde confidentem. Vide dicta cap. VI, vers. 15.
Versus 18: Memento Domine testamenti tui
18. MEMENTO, DOMINE, TESTAMENTI TUI, — id est pacti cum Hebræis per Mosen, Davidem, aliosque Principes initi.
UT DOMUS TUA (templum tuum) IN SANCTIFICATIONE TUA, id est in sancta tui religione et cultu, quo vere sanctificatur, PERMANEAT.