Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Judith causam adventus sui Holoferni enuntiat, et victoriam pollicetur. Assyrii eam laudant a forma et sapientia: Holofernes ingentia ei præmia promittit.
Textus Vulgatae: Judith 11:1-21
1. Tunc Holofernes dixit ei: Æquo animo esto, et noli pavere in corde tuo; quoniam ego nunquam nocui viro, qui voluit servire Nabuchodonosor regi. 2. Populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum. 3. Nunc autem dic mihi: Qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos? 4. Et dixit illi Judith: Sume verba ancillæ tuæ, quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ, perfectam rem faciet Dominus tecum. 5. Vivit enim Nabuchodonosor rex terræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te, ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi. 6. Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo, quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus, et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur. 7. Nec hoc latet, quod locutus est Achior; nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire. 8. Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per Prophetas suos ad populum, quod tradat eum pro peccatis suis. 9. Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israel, tremor tuus super ipsos est. 10. Insuper etiam fames invasit eos: et ab ariditate aquæ jam inter mortuos computantur. 11. Denique hoc ordinant, ut interficiant pecora sua, et bibant sanguinem eorum: 12. et Sancta Domini Dei sui, quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere, quæ nec manibus deberent contingere: ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur. 13. Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus hæc ipsa nuntiare tibi. 14. Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum, 15. et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israel, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te: 16. quoniam hæc mihi dicta sunt per providentiam Dei. 17. Et quoniam iratus est illis Deus, hæc ipsa missa sum nuntiare tibi. 18. Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum: 19. Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum. 20. Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris, 21. et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra.
Versus 1: Tunc Holofernes dixit ei
1. TUNC HOLOFERNES DIXIT EI: ÆQUO ANIMO ESTO. — Animadvertit Holofernes Juditham timentem et paventem, tum quod femina solitudini assueta inter tot millia virorum armatorum et hostium consisteret, tum quod conscientia tanti facinoris ejus animum metu pulsabat, ne forte non succederet, sed res proderetur, et ipsa capitis periculum adiret. Esto enim, Deo illam animante, spiritus ejus esset intrepidus, caro tamen erat infirma, ac partem mentis inferiorem infirmabat. Ecquid mirum? cum Christus fortissimus passionem aggressurus de se dixerit: « Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma; » Matth. XXVI, 41.
NUNQUAM NOCUI VIRO, — multo minus mulieri. Mentitur: nam, ut dictum est, cap. III, civitates eorum qui se illi in servos offerebant, destruxit, lucosque excidit.
Versus 4: Perfectam rem faciet Dominus tecum
4. PERFECTAM REM FACIET DOMINUS TECUM, — scilicet perfectam Deus dabit victoriam, non tibi, ut tu putas, o Holofernes, sed mihi et Judæis de te. Est stratagema bellicum, quo Judith Holofernem ambiguitate verborum ludit et illudit, itaque in fraudem et laqueum necis inducit. Nam, ut ait Poeta: « Dolus an virtus quis in hoste requirat? » Sic Apollo Delphicus illusit Pyrrho, eum de victoria contra Romanos consulenti, dicens: Aio te Æacida Romanos vincere posse. Quod perperam sibi applicuit Pyrrhus; quasi ipse Romanos esset victurus, cum Apollo intelligeret de Romanis, quod ipsi vincerent Pyrrhum, uti re ipsa vicerunt.
Versus 5: Vivit Nabuchodonosor rex terrae
5. VIVIT ENIM NABUCHODONOSOR REX TERRÆ, ET VIVIT VIRTUS (robur, fortitudo) EJUS. — Jurat Judith per vitam et virtutem Nabuchodonosoris, sicut Joseph jurat per salutem Pharaonis, Gen. XLII, 15. SED ET BESTIÆ AGRI (puta equi, cameli, boves, asini, oves, etc.,) OBTEMPERANT ILLI.
Versus 6: Indicatum est omni saeculo
6. INDICATUM EST OMNI SÆCULO, — præsenti, id est toti mundo. Ita Græca. QUONIAM TU SOLUS BONUS, — benignus et beneficus, juxta illud Christi, Lucæ XXII, 25: « Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici (Principes) vocantur. » Hinc Præsidum epitheton erat optimus, ut optime Felix, optime Feste. Vide dicta Actorum cap. XXIV, vers. 3. Sensus ergo est, q. d. Tu solus es verus, magnusque princeps in regno Nabuchodonosoris, utpote benignus et liberalis æque ac potens, ideoque Nabuchodonosor sua omnia tibi commisit. Aliqui « bonus » exponunt fortis.
Versus 8: Mandaverit per Prophetas suos
8. UT MANDAVERIT PER PROPHETAS SUOS. — Misit enim Deus Eliam, Eliseum, Isaiam, Osee, Jeremiam, cæterosque Prophetas, qui Israelis idola et scelera castigarent, eisque excidium per Assyrios, Chaldæos aliosque hostes comminarentur et prædicerent.
Versus 10: Fames invasit eos
10. FAMES INVASIT EOS, — quia ubi laboratur siti, ibi et fame; cibus enim sine potu a sitienti humectari et comedi nequit.
Versus 11: Et bibant sanguinem eorum
11. ET BIBANT SANGUINEM EORUM, — pro aqua, qua carent ad restinguendam extremam sitim; sanguinis autem esus et potus erat Judæis a Deo vetitus sub pœna mortis, ut patet Levit. XVII.
Versus 12: Sancta Domini Dei sui
12. ET SANCTA DOMINI (ea quæ Deo sanctificata, id est dicata et consecrata sunt) HÆC COGITAVERUNT IMPENDERE, — ad extremam sitim famemque suam levandam. ERGO QUONIAM HÆC FACIUNT CERTUM EST QUOD IN PERDITIONEM DABUNTUR. — Certum est, si causas naturales et cursum rerum ordinarium spectes; fames enim et sitis cogent eos ad interitum. Idem facient peccata eorum, quibus iram et vindictam Dei meruerunt, nisi quis sanctus iram Dei mitiget, uti ego eam meis precibus me mitigaturam spero.
Versus 13: Misit me Dominus haec ipsa nuntiare tibi
13. MISIT ME DOMINUS HÆC IPSA NUNTIARE TIBI. — Miserat enim Deus Judith ad Holofernem, ut hæc enuntiando gratiam ejus sibi conciliaret, qua habita eum meante per pium dolum occideret.
14 et 15. ET ORABO DEUM, ET DICET MIHI QUANDO EIS REDDAT PECCATUM SUUM, ET VENIENS ANNUNTIABO TIBI, ITA UT EGO ADDUCAM TE PER MEDIAM JERUSALEM, ET HABEBIS OMNEM POPULUM ISRAEL, SICUT OVES, QUIBUS NON EST PASTOR, ET NON LATRABIT VEL UNUS CANIS CONTRA TE. — Multi censent Judith hic non posse excusari a mendaciis. Verum excuso eam duplici modo et titulo. Prior est, quod ipsa loquitur secundum causas naturales, et communem naturæ cursum quo Judæis ad extrema redactis, et in offensa, iraque Dei constitutis, necessario erat pereundum, nisi Deus supernaturali vel extraordinario quodam modo eis succurreret. Sic Eliseus Hazaeli roganti de salute Benadad regis ægrotantis, respondit eum sanandum, sed tamen moriturum; quia scilicet quantum erat ex vi morbi, is non erat lethalis; quare ex eo sanandus erat, sed tamen moriturus, quia suffocandus ab Hazaele, IV Reg. VIII, 10.
Sic hic Judith asserit ab Holoferne perdendos Hebræos ob peccata sua, quia humanis viribus ejus manus evadere non poterant; erant tamen evasuri per preces Judith et sacerdotum, quibus opem Dei cœlestem poscebant et impetrabant. Sensus ergo est, q. d. Hebræi, si causas naturales spectes, plane sunt perdendi, et a te subjugandi ob peccata sua. Quare ego orabo Deum pro hoc negotio, et si quidem velit omnino eos perdere, idque, ut solet, indicet mihi, velitque ut idipsum tibi edicam, uti videtur futurum, si communem providentiæ Dei cursum spectes; ego idipsum ex mente Dei annuntiabo tibi, ita ut adducam te per mediam Jerusalem, totumque populum tibi subjiciam. Deo enim ita volenti et ordinanti me omnino parere oportet, etiam cum damno et interitu populi mei; si enim ipse me velit quasi virga uti ad castigandum eum, ego ut virga ei in hac castigatione subservire debeo et volo.
Simili enim modo castigavit Deus Roboam et Judæos, creando per Ahiam Prophetam regem Jeroboam, eique tradendo regnum decem tribuum Israel. Sic Deus per Isaiam, cap. XLV, evocavit Cyrum ad castiganda crimina multarum gentium. Sic per Jeremiam evocavit Nabuchodonosor et Chaldæos ad excidium Jerusalem; quod proinde Jeremias crebro et assidue Judæis comminatus est, adeoque suasit ut Nabuchodonosori obsidenti se dederent, ipsos enim ejus manus evadere non posse, eo quod hæc sit justa Dei voluntas et scelerum castigatio. Unde Nabuchodonosor, resciens hæc Jeremiæ oracula, Jerusalem per 14 menses obsedit, donec eam caperet, qua capta, jussit Jeremiam benigne haberi, et ob hæc sua de se oracula, libertate donari, ut patet Jerem. XXXIX, 11; imo Abulensis in lib. IV Reg. cap. XXIV, Quæst. VII, et Isaiæ cap. V, vers. 25, et cap. X, vers. 5, probabile esse censet Nabuchodonosorem, Salmanasarem, et similes ex Dei revelatione et jussu subjugasse Judæos, qua de re plura dixi Proœmio in Isaiam, cap. 36 et 37.
Sic S. Lupus, Attilam Hunnorum regem Trecensem urbem (cujus ipse erat Episcopus) obsidentem, rogans quid esset et quid vellet, audiensque: « Ego sum Attila Rex Hunnorum flagellum Dei; veni ergo, inquit, Dei mei flagellum, illoque utere, ut Deus tibi concedit; » itaque eum per mediam urbem deduxit, sed quasi oculis et mente captum, ut nulli incolarum noceret, uti ex vita S. Lupi aliisque recenset Baronius, tom. VI, anno Christi 451. Idem ergo Judith facere poterat Holoferni, imo debebat, si id ei Deus jussisset. Sed sciebat Judith Deum hoc sibi non jussurum, imo contrarium facturum, ut per hanc simulationem proderet Holofernem. Verum hoc ipsa ei indicare non voluit, nec debuit.
Posterior modus excusandi Judith a mendacio est, dicendo quod ipsa ambiguis verbis usa sit, quæ sibi Holofernes attribuebat, cum ea Judith sibi et Judæis ascribebat. Ait ergo: ORABO DEUM, ET DICET MIHI QUANDO EIS REDDAT PECCATUM SUUM (si nimirum eos pro meritis, ut videtur, punire decrevit. Scio autem ex Dei revelatione, quod hoc tempore eos non puniet; sed hoc nunc mihi silendum est, nec tibi indicare queo, mox tamen veniens nuntiabo tibi Dei voluntatem et decretum de differenda castigatione peccati Judæorum, et acceleranda castigatione tuæ tyrannidis, Judæos injuste invadentis; hoc enim nuntiabo tibi non verbo, sed facto, cum tibi lethale vulnus infligam, ait S. Augustinus) ET ADDUCAM TE (non vincentem et triumphantem, uti tu putas, sed victum, occisum et triumphatum, cum caput tuum truncatum adducam in Bethuliam, indeque) PER MEDIAM JERUSALEM, — cæteramque Judæam victrix cum triumpho ad commune Judæorum gaudium circumducam.
ET HABEBIS OMNEM POPULUM ISRAELIS, SICUT OVES QUIBUS NON EST PASTOR, (cum te occiso Bethulienses nullo servato ordine, sine pastore et duce erumpent, ut Assyrios persequantur ac castra diripiant. Quare) TUNC NON LATRABIT VEL UNUS CANIS CONTRA TE, — quia canes non allatrant mortuos (qualis tu eris), sed vivos. Sic ergo verba Judith, partim ironice, partim amphibologice, partim prophetice accepta, carent mendacio, utrumque habent sensum. Ita Serarius, Sanchez, Salianus et alii.
Sic Agathocles Syracusas obsidens, comminans obsessis se postridie in urbe cenaturum, verus, sed contra mentem suam fuit vates; nam erumpentibus civibus, in urbem inductus, in ea cœnavit non ut victor, sed ut victus et captivus. Hoc est quod ait S. Augustinus, serm. 229 De Temp. qui est De Judith: « Non decuit pudicam mentiri; non intelligentibus dixit, actibus fecit quod promisit. »
Versus 16: Haec mihi dicta sunt per providentiam Dei
16. QUONIAM HÆC MIHI DICTA SUNT PER PROVIDENTIAM DEI. — Hæc ergo rexit et direxit Judith, ut diceret et faceret omnia quæ dixit et fecit. Quare ipsa non est mentita: Deus enim mentiri nequit.
Versus 19: Non est talis mulier super terram
19. NON EST TALIS MULIER SUPER TERRAM. — Audi S. Augustinum, serm. 229 jam citato: « Dum regi alto sermone imaginariis verbis blanditur bellator, animus lascivia solvitur in amore armorum, torpent vires innumerabiles militum luxu regifico, nuptiarum pompa nullo nubente construitur, cuncti ebrietate solvuntur. Non delicata matrona pugnavit, sed sopor tibi, quem ferias præparavit. »
Versus 21: Si fecerit mihi hoc Deus tuus
21. SI FECERIT MIHI HOC DEUS TUUS (ut mihi subjuget Jerusalem et Judæos), ERIT ET DEUS MEUS, — q. d. Fiam proselytus et Judæus, colamque Deum verum Israelis. Ecce quam potens et efficax fuit peroratio Judith coram Holoferne.