Cornelius a Lapide

Judith XII


Index


Synopsis Capitis

Holofernes sinit Judith per quatriduum vacare sibi, orationi, et jejunio, ac noctu egredi quoties velit; tandem quarto vespere Holofernes cum Judith convivatur, ac ejus amore se inebriat.


Textus Vulgatae: Judith 12:1-20

1. Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. 2. Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quæ mihi detuli, manducabo. 3. Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi? 4. Et dixit Judith: Vivit anima tua, Domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat. 5. Et petiit, dum introiret, ut daretur ei copia nocte, et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum. 6. Et præcepit cubiculariis suis, ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum, per triduum: 7. et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ. 8. Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israel, ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui. 9. Et introiens, munda manebat in tabernaculo, usque dum acciperet escam suam in vespere. 10. Et factum est, in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebræam illam, ut sponte consentiat habitare mecum. 11. Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum, agendo ut immunis ab eo transeat. 12. Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad Dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate. 13. Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam Domino meo? 14. Omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ. 15. Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus. 16. Cor autem Holofernis concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus. 17. Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me. 18. Et dixit Judith: Bibam, Domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis. 19. Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso, ea quæ paraverat illi ancilla ejus. 20. Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum nunquam biberat in vita sua.


Versus 2: Ne veniat super me offensio

2. NE VENIAT SUPER ME OFFENSIO. — Græce scandalum, q. d. Ne, si comedam cibos Gentilium Judæis vetitos, Deum offendam; itaque pœnam acquiram et scandalum, id est tragulam et impedimentum, ut Deus per me non efficiat id quod ad commune bonum facere decrevit.


Versus 5: Ut daretur ei copia egrediendi ad orationem

5. ET PETIIT, DUM INTROIRET, UT DARETUR EI COPIA NOCTE, ET ANTE LUCEM (quando vellet), EGREDIENDI FORAS AD ORATIONEM. — Petiit id Judith, tum ut oratione et jejunio præpararet et armaret se ad heroicam fortitudinem aggrediendi tantum facinus, quod mente destinarat: tum ut animos, modosque, et rationes illud exsequendi a Deo hauriret; tum denique ut peracto facinore libere sibi daretur regressus in Bethuliam, eo quod custodes cogitarent eam more solito egredi ad orationem.


Versus 7: Baptizabat se in fonte aquae

7. ET BAPTIZABAT SE (abluebat manus et pedes) IN FONTE AQUÆ. — Mos erat Judæis ante orationem abluere manus, pedes et quandoque totum corpus, tum ut puro corpore et animo ad Deum accederent; puritas enim corporis admonebat eos puritatis animi. Idem faciebant olim Christiani, ut dixi I Tim. II, 8, ad illa: « Levantes puras manus, » tum, ut si quid immundi tetigissent et irregularitatem legalem contraxissent, ab illa se per lotionem expiarent. Porro fons hic juxta Bethuliam etiamnum exstat, et a peregrinis visitur, teste Adrichomio in Bethulia.


Versus 9: Usque dum acciperet escam suam in vespere

9. USQUE DUM ACCIPERET ESCAM SUAM IN VESPERE. — Jejunabat ergo Judith a mane in vesperam; vespere sumebat cibum, ac post eum noctu egrediebatur ad orationem in ea pernoctans. His armis se ad heroicum suum opus obarmavit. Audi S. Ambrosium, lib. De viduis: « Quid sobrietatem loquar? Temperantia enim virtus est feminarum. Inebriatis vino viris, et somno sepultis abstulit vidua gladium, exeruit manum, bellatoris abscidit caput, per medias hostium acies intemerata processit. Advertitis igitur quantum mulieribus nocere possit ebrietas, quando viros vina sic solvunt, ut vincantur a feminis? Esto igitur vidua temperans, casta primum a vino, ut casta possis esse ab adultero: nequaquam te ille tentabit, si vina non tentent. Nam si Judith bibisset, dormisset cum adultero. Sed quia non bibit, haud difficile ebrios exercitus unius sobrietas, et vincere potuit et eludere. »


Versus 10: Dixit ad Vagao eunuchum suum

10. DIXIT AD VAGAO EUNUCHUM SUUM. — Vagao sive Bagao non tam est nomen proprium, ut vult Serarius, quam commune Persis significans Eunuchum. Unde Pagninus in Nominibus Hebraicis, Vagao, inquit, idem est quod interior vel intimus, scilicet eunuchus sive cubicularius; ghava enim Chaldæis est interius vel intestinum, vel Vagao idem est quod elatus sive elevatus a radice, גאה gaa, id est elevare. Eunuchi enim erant primi in aula apud reges, imo eorum cubicularii et secretorum conscii, ac lenocinii amasiarum administri; eorum enim libidini lenocinantes speciosas feminas eis adducebant, uti fecit hic Vagao. Id ita esse docet Plinius, lib. XIII, cap. IV, ubi ait spadones apud Persas vocari Bagou. Et Ovidius, lib. II Am. Eleg.: Quem penes est Dominam servandi cura Bagoe, Dum perago tecum pauca, sed apta, vaca. Et Esther cap. II, vers. 3. Egeus (sive Vagao) fuit eunuchus Assueri regis, præfectus gynecæo. Sic, teste Curtio, lib. X, nequissimus Alexandri magni eunuchus fuit Bagoas, qui falsis criminationibus Orsinem Persarum satrapam Alexandro interficiendum dedit. Fuit quoque Bagoas Herodis eunuchus. Porro errat Severus Sulpitius, qui Judithæ historiam refert ad tempora Artaxerxis Ochi, eo quod ipse habuerit eunuchum nomine Bagao.


Versus 11: Foedum est apud Assyrios

11. FŒDUM EST ENIM APUD ASSYRIOS, SI FEMINA IRRIDEAT VIRUM, AGENDO UT IMMUNIS AB EO TRANSEAT. Vide hic corruptissimos et impurissimos Assyriorum et Persarum mores, quibus libido adeo erat honesta, ut per omnes feminas grassaretur, adeo ut apud eos fædum haberetur aliquam intactam relinqui. O tempora! Audi Ammianum Marcellum lib. XXIII de Persis: « Effusius, inquit, plerique soliti solvi in Venerem, ægreque contenti multitudine pellicum puerilium stuprorum expertes pro opibus quisque adsciscere matrimonia plura, vel pauca. Unde apud eos per libidines varias charitas dispersa torpescit. » Idem tradit Strabo, lib. XV ad finem, et Cicero, actione V in Verrem. Audi scelera magis fæda. Theodoretus, Quæstion. XXIV in Levit.: « Persæ, ait, in hunc usque diem non sororibus solum, sed etiam matribus ac filiabus, nuptiarum lege permiscentur. » Idem de Medis, Indis et Æthiopibus tradit S. Hieronymus, lib. II Contra Jovin. Unde Euripides in Andromede: Tale, ait, est omne barbarorum genus; Pater cum filia, filius cum matre Miscetur, soror cum fratre. Mirum ergo non est quod Persæ plures habuerint uxores, ideoque Judith Holoferni hanc formosi conjugii escam objecerit, qua eum ut piscem hamo suo caperet et necaret.


Versus 14: Quidquid illi placuerit

14. QUIDQUID AUTEM ILLI PLACUERIT (intellige, si sit licitum, nec a Deo meo vetitum) HOC MIHI ERIT OPTIMUM, — ut si me velit uxorem, non abnuam eum maritum, quem principem tantum esse scio, ut ex ejus thalamo evehenda sim in Ducissam et Principissam; dat spem conjugii, ut sui amantem fallat, et quasi hostem populi sui occidat (1).

18. BIBAM, DOMINE, — ex vino non tuo, sed meo, quod mecum ex Bethulia hac de causa tuli, ne vino ciboque Gentilium polluerer.

Unde sequitur: MANDUCAVIT ET BIBIT CORAM IPSO EA QUÆ PARAVERAT ILLI ANCILLA EJUS. — Unde videtur Judith in alia mensa accubuisse, quæ vicina esset mensæ Holofernis, ita ut coram ipso manducaret et biberet; non enim decebat ipsam in mensa tanti principis cum eo accumbere. Unde Græca habent: Et accessit ancilla ejus, et stravit ei ante Holofernem humi pelles, quas acceperat a Bagoa, ad quotidianum usum suum, ut manducaret, accumbens super eas. Sic etiamnum nonnullæ gentes, ac nuper Mulcasses rex Tunetanus coram Carolo V, humi sedens, prandebat. Bibit ergo coram Holoferne Judith, ut omnem cædis et odii suspicionem Holoferni eximeret, utque eum ad largius bibendum provocaret, itaque ex potu somno consopitum trucidaret, atque ut ex vino spiritus et animos, viresque hauriret ad aggrediendum tam arduum facinus. Erat enim jejuna, et ex jejunio debilis et languida.

BIBITQUE VINUM MULTUM NIMIS, QUANTUM NUNQUAM BIBERAT IN VITA SUA. — Græce, ex quo natus erat. Dei providentia id factum, ut sopitus vino Juditham non tangeret, sed illa sobria et casta manens eum perimeret. Vide hic quam gaudiis vicina sint tristia, quamque convivia et crapula in funus mortemque desinant, ac « Extrema gaudii luctus occupet. » En tibi Holofernes deliciis adipatus, vino immersus, musicorum harmonia exultans, amoribus ebrius, mox a Judith truncatur, et ad inferos, ubi suam crapulam æterna siti in flammis perennantibus digerat, detruditur.

Audi S. Ambrosium, lib. De Elia et jejunio: « Bibebant vinum in ebrietate potentes, qui Holoferni principi militiæ regis Assyriorum se tradere gestiebant; sed non bibebat femina Judith jejunans omnibus diebus viduitatis suæ, præter festorum dierum solemnitates. His armis munita processit, et omnem Assyriorum circumvenit exercitum. Sobrii vigore consilii abstulit Holofernis caput, servavit pudicitiam, victoriam reportavit. Hæc enim succincta jejunio, in castris prætendebat alienis: ille vino sepultus jacebat ut ictum vulneris sentire non posset. Itaque unius mulieris jejunium, innumeros stravit exercitus Assyriorum. »

Præclare S. Basilius, homilia 14 De ebrietate: « Ebrietas, ait, dæmon est voluntarius ex voluptate animabus nostris inditus. Ebrietas malitiæ mater est, virtutis inimica, fortem virum reddit ignavum, ex temperato facit lascivum, justitiam ignorat, prudentiam exstinguit.